Orationes quas Franciscus Sanbenedictus ab rhetore suo in nobiles adolescentes ad pronunciandum dispersas collegit

발행: 1625년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

101쪽

ipsis degeneres - Nemini video dubium esse quin si sacris testibus agere liceat, causa non solum dicta sit; sed etiam iudicata . Sed ijs

sertasse acquiescere recusabunt coma ti, nimiam opinor excepturi ut sanctitatem, sic etiam seueritatem, ut propterea necesse non sit ijs profanos homines consermari. Ego vero, iure ne hoc, an

iniuria responderi possit, nihil in praesentia disputo,cum profanis aeque, ac sacris testimonijs reuinci possint. sed ea antequam incipio in medium asserre, illud minime negligenter praeteribo, adolescentibus sanctioribus institutis a reliquis mortalibus segregatis, sacris nimirum ordinibus initiatis nihil hoc loco

recusandum superesse, quominus sente itiae ex sacris litteris, ac Patribus recitatae acquiescant, & capillorum cultum a sacrorum cultui mancipatis esse putent

alienum . quamquam sunt aliae ipsorum magis

102쪽

magis propriae sanctiones. Illos enim

sanctissimus vates EZechiel diuino prohibet edicto ne vel caput radant,vel nu triant comam, Vt nec ex caluati capitis foeditate, nec evirati mollitudine arceantur a 1 a cris, quae cum dignitate iuxta, S grauitate aequum est exerceri. Qua propter in toto olim occidentali orbe

moris fuit, ut qui sacrae militiae accing bantur fluentis comete abiectione virilis animi praestantiam constantiamque aduersus huiusmodi lenocinia militantis Ecclesiae ducibus probarent, eoq. Veluti gloriosioris militiae authoramento cQ. firmati, dignam sacro milite reserrent

fortitudinem, S rei consentaneam ap- .pellationem . Etenim tonsi dicebantur, quia re Vera tondebantur, nec integrum erat postea comam alere . eiusque tum monS, tum appellationis etiam nunc

manent vestigia. Episcopus enim quos cooptat, ijs capillorum cinnos hinc lim

103쪽

de delibat, eaq. prima tonsura appelIam tur. Nec sane insulatos magis decent concinni,quam infulε effoeminatoS. nec eos qui non modo rebus humanis , sed pene etiam libertate se abdicarunt, Vt

omnem curam, ac cogitationem in nius numinis cultum conferrent, aequum

est de componendis capillis aut animo, aut opere distentos esse ut Hieronymus sponsos mallit existimari quam clericos illos , quilus omniς cura de 3 enisus )t sene oleant, mi pes laxa pelle non folleat , mi digiti de annutis radient, qui ne plantas humidior Mia ripargat vix imprimunt summa mestigia , quibus demum crines calamistri, mestigio rotantur.

Sed ut unde huc diuertit eo reuert tur oratio. Nullus sere extitit inter profanos scriptores, qui de iuuenum morti ius aliquid tradiderunt, qui non existimarit has capillorum molles composi- tiones , & puellares illecebras, virorum

esse

104쪽

esse probra, mascular virtutis dedecora, nobilissimi sexus maculas , virilis pubchritudinis deformationes. Quoties Romanae Princeps facundiae viris in Republica primariis exprobrauit comam calamistratam,& madentem, compositum capillum,& comptum, cincinnoS, cinc, norum q. madentes fimbrias, Salia generis eiusdem dehonestamenta Θ Quis ignorat frequentem, ac implacabilem Senecae hominis alioqui stoica patientia obdurati j non modo stomachum, sed etiam oculorum in tanta virilis ad lescentiae indignitate fastidium, ut nec maledictorum aculeis parce dum putet. Taceo e nostris Plautum, e GrsciS Phoecit idem, Agathonem, Aeschilum, alio Lque complures, ut mirum sit ne PoetaS, GraecOS quidem, quorum non modo oratio, ut ita dicam comata, S cincinnorum fimbrijs laciniosa est, sed inget nium etiam luxurian , & mores pleruq

105쪽

mae metamorphosim irretorto oculo aspicere potuisse: nec philo phicum iii inus censendum sit Pherecidis factum, qui cum comatum iuuenem obuium habuisset sublata tunica tam fidae rei aspectum oculis interclusier nec iam e stoicorum hominum disputationibus, sed e sapientum omnium sensu deprompta mea possit oratio existimari cum dico capillorum cultum turpem, Signomi piosum hominibus censendum esse. . Vereor tamen ne capillorum cultores non modo communi in hac causa sapientum iudicio non acquiescant; sed, cum nihil elegantius existiment, nihil pulchrius, ac jucundius spectari posse, quam comam Operosa illa arte, seratiq. ignis, atq. serramentorum operaria supellectile compositam, contemptum iu lum, seu potius odium capillaris pul-

αbritudinia vel cynicum stuporem, Vei

106쪽

III stoicam apathiam,vel senilem atq. asperam iuuenilis efflorescentiae inuidentia interpretentur . Agedum relictis sa pientum iudicijs rem ipsam propius attingamus. Quid enim est tandem homini ignominiosum aut turpe censendum ὸ enim vero, ut nihil cuiq. rei magis est pulchrum, quodq. maiorem illi conferat dignitatem, quam id, quod decet , eius . naturae maxime consent

neum est ; ita turpe, atq. indecorum de hei existimari quod dedecet: vi q. alia aliarum rerum est conditio, & natura,

plerumq. etiam aduersa, alq. contrariarita etiam alijsalia, pugnantibus'. pugnantia ornamenta pulchritudinem, dignitatemq. conferre necesse est Vsq. eo, Vt, quae pulchra sunt unis, ignominiosa sint alteris. Quid enim pulchrius viro, quam praestantissimum naturae donum, singulare Dei beneficium, summum in xes Omnes dominatum, sexus dignita-G tem

107쪽

UAE . .

tem, denique virum merito praeserro Quorum omnium decorum insigni si destituatur, perinde atq. persona suscepta vix dignoscitvt,vix satis illi res vlla sus fragatu r, Vt vel cetera foedati sexus o nameta retineat, vel sustineat opinione. At vero muliere barbata quid turpius circumducitur instar monstri, ostentatur in theatris,pretio spectatur in scenis no quia pulchrum Videtur, quod cerniatur,sed quia placet inhorrescere. Quid ρ

tantumne interest virum esse, an muli rem, ut, quod alteri ornamento est, alteri repete sit probro prorsus ita est Aud.

Quis ergo recusare iam poterit, quominus exprobretur viris muliebris capillorum cultus t Etenim capillum com .re,souere, inunSere, vertere seu colore, seu ferro, modo vibrare sinuosis anfra-dtibus serpentis in morem, modo aequaliter pectere, et a ceruice, tamquam a fonte pleno alueo molliter in humeros

fluat

108쪽

iis Buat 3 nunc discriminali acti a fronte ad occipitium dispescere, ut hinc inde in

aures depluat ; nunc unam in partem totum corriuare ; nunc a summo vertice in omnes partes deducere quasi vagina capiti, vel Operculum accommodarent; nunc erraticum fluxum calamistri lege compescere , & alios crines in annulos adstringere, S in frontem corymborum instar demittere, ut exangui, eXpudorato, prorsus Vero marmori, de picto, fictoque auro honor accedat ; alios nulla lege coercere,Vt vagi, ac Volucres elabam. tur, non bona simplicitate, dissimulante fastidium, ut gloria de neglectu capte tur ; deniq. in tenera ceruice non secuS,atq. in latifundio excolendo curam Omnem , cogitationemq. conferre: an non ut muliebris otij negotia sunt, S leuissimae mentiS curae grauiores, sic etiam scruminarum sunt propria ornamenta, om

109쪽

ma Quid enim interest pexine capilli

Crobylo doceantur supra frontem in cristam assurgere cum erine supino Stringitur refugo careat frons nuda evisio;

an vero contexti Corymbio caput Cor nare , retroque suggestum adstruere Θvtrouismodo contra Domini praecepta, muliebri leuitate contenditur, ad n- cessam a natura staturam non nihil adi, Cere. Quem ergo virum tam effoeminatae non dicam pulchritudinis, sed leuitatis non pudeat, modo viri sibi nomen, ac sexum honori ducat ὸ quem non pudeat tam indigni otij, apud tonsorem multas horas transmittere , dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut in orahem caeditur coma, quam natura alitersundit , aut deficiens hinc, atq. illinc in

frontem

110쪽

Ii frontem compellitur. Est de masculi imgenij irasci, si tonsor paulo negligentior fuit, quasi virum tonderet; si quid ultra prsceptu decisum sit, si cochleas annuli

non imitentur P malle rempublicam sua turbari quam comam , magis esse de ca-'pillo, quam de salute solicitum P Mulierum sunt isthsc, mihi credite, Adolesce-teS, seu negotia, seu ornamenta. quas enim a grauioribus, ac melioribu S natura reiecit, eas hisce ineptijs admissi in mundum criminiS poena damnauit, nihil ut turpius homini accidere posse videa tur , quam cuiuS criminis societatem in primo omnium parente detestatur, eius dem poenae conirtione ipsummet sponte appetere, S eius ingenium induere, cuius indui vestibus sua constante per sena erubescit, aut eius usurpare Orna menta , cuius similem minime se velit existimari. Pellite hanc a libero capite seruitutem, liceat crinibus vestris qui d

ia a scere

SEARCH

MENU NAVIGATION