Orationes quas Franciscus Sanbenedictus ab rhetore suo in nobiles adolescentes ad pronunciandum dispersas collegit

발행: 1625년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

131쪽

cuius primo excitantur aduentu , meri diana interimuntur instantia : ita vetanientis aetat is iucundissimus decor non

modo hostili serro , aut morbi saeuitia, sed eadem, qua adducitur die, aufertur. Non iterum colendam, virilem pulchritudinem muliebribus ijs lenocinias non contineri, quibus foedatur: sed praestam lipalestrae, militiae q. laborum, atq. Operum exercendorum facultate constare,

cui non plebeius, aut foedus; sed iucunadus accedat aspectus; ille nimirum, qui reliquam pulchritudinem, hoc est vegetatas corporis vires, ipsum q. animi robur accendat, ac priserat, non qui sua molliis tudine obscuret; vel etiam penituS e tinguat . Ne illud quidem, quamquam est grauius, monebo: animi pulchritudinem quaerendam esse, non corporis, &melioribus stud ijs augendam, quam pe ctendis, vibrandis'. capillis. Date hoc. mihi, Aud. vi hanc tantam iacturam orationis,

132쪽

I39 orationis, nec sane Vulgaris facere liceat ; eoq. proficiscar, quo me nuper memorata comatorum defensio prouocabat. Ita ne vero; quia pulchritudo munus est Dei, quod de ingenitae sibi Brmae thesauris depromptum , naturae nobis manibus largitur; vel etiam infinitar illius pulahritudinis, cuius intuitussiimma hominis felicitas est, ac meta Virtutis, non obscurum exemplar naturae quidem coloribus, sed Dei penicillo, atq. artificio elaboratum; non erit fla gitiosum colore, ferro , igni diuinum opus variare , in uertere, violare. Quid, si hoc eiusmodi esse doceo, Vt nemo tandem recusare iure possit, non pauca in hoc uno crimina inesse maxima arrogantiar, iniuriae, sacrilegij, maiestatis diminutae, perduellionis P Quis enim neget summam esse arrogantiam, amentissimam q. audaciam,manu Sindoctas, atq. inertissimas diuino operi vel leuiter

133쪽

16oleuiter consormando admouere quid enim est aliud mutare, addere, Variare, vel leuiter conformare, quod ab alio effectum est: quam improbare opuS, r prehendere auctorem, vituperare consilium, artificem emendare: atqui diuino operi temerarias admouet manus, vel etiam inscrt violentas quisquis eam , quam sibi natura largita est vultus, totius i. capitis, ac corporis speciem V guentis, pigmenti'. & vario capiti rum flexu , tamquam Circεi S succis, aut praestigiatoru caracteribus vertit. Etenim cum totius uniuerstatis rerum,ca sarumq. omnium inter se consertarum, quam natum nomine appellamuS, co

stitutor, atque auctor sit Deus, idemq. singulis non modo id p stet, quo aliquid efficiunt, verum ijsdem etiam ita se adiungat, ut plus ille ad cuiusq. rei procreationem conserat,quam ipsarum cauis priuate: num cui dubium esse poterit

134쪽

terit,quin Dei opus si quicquid a natura proficiscitur Θ Capillos itaq., quOS natura simpliciter fundit; ferro, igni, coloribus, unguetis inuertere quid aliud est;

quam diuino operi manus per summam artificis iniuriam admouere Θ Edit natura , Deo duce, capillos, ut a nobilissima corporis parte,arce scilicet mentis, huius Microcosmi casso, caesi asperioris iniurias propulset;vt turpem capitis nuditatem cohonestet ; non ut in annulo aut nodos torti, & corymborum instar dependentes festiuam semper, ac ludiabundam pronunciet ceruicem; vel supi-nt,relagiq. Vndiq. suo auro caput cor nantes,mollissimo cui q. deserant regnu; vel inuerecundae frontis marmori alludant , vel illudant speculo, atq. oculis suis, vel blandiantur alienis; ut pland non supergredi conentur naturam, sed vitiare; qui, quod ipsa necessitatis ergo parere instituit,in delicias,luxumq. traducum

135쪽

ducunt. Scilicet natura in crinibus ambitiosa est, aut luxum quaerit, quae ad illorum procreationem abiecta, da nataq. materia abutitur; nature, ita l. adeoque ipsius Dei consilium non modo arrogans, d mmius; sed pene etiam blasphemus reprehendit ; qui rem ab ipsis seruitute mulctatam pene solam in delicijs babet, solam sibi ornamento, at'.

honori esse putat. Hanc vero iniuriam, quam capillorum cultores Deo cogitatione, ac re ip. sa faciunt, eo etiam magis eXaggerant,

quod id, quod diuino operi aduciunt, non nisi ab infensissimo Dei hoste, a maia Io scilicet Daemone mutuantur: ut enim quod nascitur opus Dei est; ita quod fimgitur, Diaboli negotium est; nisi forte mendach parentem illum extitisse minus aperte sacrae literae prodiderunt ;aut non idem ficte agere homines docuύ,qui docuerat loqui; aut alius exte

136쪽

ssam corporis speciem mutare monstrauit; quam qui intimam eiusdem animi pulchritudinem malitia, & scelere deformauit di aut demum non ista omnia idem ipse personatus admisit. Ille ille huiusmodi capillorum compositiones, ceterae q. formae lenocinia dubio procul diuino operi adiecit , ut in nobis diuinae speciei manus inferret , S imaginem, quam in se primum corruperat; in nobis etiam contumeliosius violaret. Quod est quaeso, diminutae maiestatis crimen, Auditores, si1 hoc non est Θ Hominu imagines , quod ipsis absentibus succedunt

vicariae, adeo coluntur religioSe, Ut prope maior imaginibus, quam hominibus

ipsis honor habeatur; ideoq. si quid in

ipsa commissum sit, sceleris magnitudo ex personae dignitate aestimatur; vidiminutae maiestatis accersantur,qui illorum, penes quOS regium ius, seu maiestas reperitur, imagines paulo incuriosius

137쪽

auctoris, ac moderatoris imaginem, non fictam, sed natam;veram, non adumbratam; non mortuam, sed viventem, spirantemq.; qua nihil est , vel re ipsa praestantius, vel Deo gratius, communicato cum teterrimo grassatore consilio , ac

scelere labefactare liceat mihi illos verbo satis rei consentaneo, perduellevappellare ; qui communi Dei, atq. humani generis hosti se adiugunt, qui eius usurpant inuenta, & quasi tesseram cum illo conserunt. Quis miles si mutuetur insignia ab hoste Imperatoris sui non fugam, ac desectionem meditari videatur, non transfuga existimetur ξ Atqui non modo cincinni, & cetera leuissimi capitis argumenta, quod diximus, sed ipsum etiam cincinnati nomen de insemni Imperatoris castris erupit. legi ego in Caeliano antiquitatis thesauro,Cacois daemoni

138쪽

daemoni, quem tota sere Italia de mulie ris utero loquentem audiuit Cincinnato nomen fuisse. hacq. illum appellatione gestientem inclamantibus ita respondere solitum fuisse ; ut de praeteritis, ac praesentibus responsa daret mirifica, defuturis vero egregie mentiretur . Ite igitur, Adolescentes elegantissimi, ite inquam, curate frontem, comam nutrite, inungite, discriminate, inurite calamistros, cincinnos qua in annulos torquete , qua in cochlea S sinuate. Ite no

ua gloria daemonum, inferorum q. deliciae , ad illius vos arbitrium fingite, qui ad vestrum nomen exultat, ac gestit; sua mite de illo nomen, cui dedistis, S sub quo, Veluti author mento suae vos ille militiae adlegit. Sed illud interim cogitate, non licere vobis amplius sub Imperatore Christo stipendia mereri ; nec insgnia modo es e vobis ; sed etiam nominis societatem abi ciendam. Etenim

139쪽

in Christi castris edictum est, hostium innumero habendos esse non eos modo, qui cum hoste consilia, ac studia, nome q. communicauerint; sed eos etiam qui minime sua cum Christi consilijs, studijsq. coniunxerint. Nec sane mirum; cum iu Romanis etiam castris Rege Tullo M tius Suffetius Albanorum Dux, Vel eo quod inter Fidenatem,Romanamq.rem ancipitem animum gessisset, quadrigis in diuersa incitatis discerptus sit. Quomodo vero Christi dicta custodiant, qui corporis lineamenta non retinent. qua aliena sunt illa a nostris disciplinis, qua Christiano nomine indigna, fingere pulchritudinem, quibus simplicitas omnis indicitur; fronte mentiti, quibus lingua non licet; coronare caput, quos animi demissio commendat; aurum crinibus aemulari, qui cinerem iubemur adspergere; speciem exercere, quibus, S suae, &alienae pudicitiae studium esse debet;

140쪽

promittere capillum, serroq. torquere, quibus iam diu minitatur Deu S, decalvaturum se a liquando verticem filiarum Sion,

futurum ipsis pro cri'anti crine calvitium Θut non immerito gloriosissimus athleta Christi Tiburtius Torquatum, etsi Chri sti nomen,ac religionem, apud Iudicem

profitentem grauiter obiurgauerit, quasi immerito se Christiano nomine censeret, cum capillos super apicem frontis

tonsoriS arte componeret : N Clemens Romanus Pontificia auctoritate edixerit , non licere Christiano comam nutrire , non in Vnum colligere, non effundere, non curuare, Vt repanda intumescat, non discriminare , vel carptim calamistro crispare, cum etiam Deuteronomij

Iege Iudaei prohiberentur Sis em face. re, idest cincinnos, ut septuaginta interpretes reddiderui. Ita, dubio procul, institutus fuerat Clemens ab ApostoloruPrincipe, eodemq. magistro suo Petro,

SEARCH

MENU NAVIGATION