장음표시 사용
161쪽
Iσ8matisὸ illos hic sermabit quasi eloquentiae parens; &, ut vetus gubernator, lita tora, S portus , & quae tempestatum signa,quid secundis flatibus, quid aduerissis ratis poscat docebit et non humanitatis solum communi ductus ossicio; sed
amore quodam operis . nemo enim minui velit id, in quo maximus fuit; nec sua secum omnia interire . ssic ad se Coelium deductum a patre Cicero profitetur, sic Pansam, Hircium, Dolabellam in morem praeceptoriS exercuit. Vtiis nam . A. ego is essem,qui hoc de me possem polliceri,& Vetera, quae commemoraui , exempla sanctissima reuocare. Nunc vero, quae dixi eo spectant solum, ut ne viri liberalium disciplinarum bene docti, ac graues, a quibus non parum emolumenti, ac splendoris potest facultati oratoriae accedere , imperitorum hominum repraehensionibus deterreantur , quominus nobilissimam faculi
162쪽
tem vel iacentem subleuent, vel labem tem, quibus possunt viribus sustentent.
Exposui .A. causam consilij tum moderatorum meorum in deserendo, tum
mei in suscipiendo hoc munere dicendi, atq. docendia quam quia satis probatam vobis esse confido, venio ad id, de quo mihi vobiscum hodierna die serio deliberandum putaui. serio, inquam etiam enim aetas eum mihi animum, sensum l. abduxit, ut velim meae huius dictionis laborem meliorem aliquem fruinctum in auditorum meorum animi S ede re, quam vel voluptatis aurium, vel opinionis, ac laudis . Quin etiam is pe dolere soleo, & queri, oratoribu S, posteaquam a Ciuitatum gubernaculis sunt repulsi, nullam aliam in communi S, Ciuili sq. vitae dramate relictam esse personam, quam ut ciuibus paulo sapientioribus, quos pcregrini sermonis peritia a rudi vulso secernit, in concionem aduocatio,
163쪽
aduocatis, eosdem academica, ut 4nquilint, dissertatione; hoc est lepidi alicuius argumenti explicatione omnibus rhetorum ornamentis illustri aliquanta
diu oblectent; vel grauioribus consilijs,taquam augurio aliquo, praeludant , vel regum cunabula faustis ominibus, vetfunera lachrimis prosequantur; vel , quod summum est, rebus feliciter gestis gratulentur, de q. republica bene meritos laudibus in caelum efferant; quasi oratoris, perinde, ac praeconis sit non praeclara agere, sed vulgare. Mihi certe Α. constitutum est, hodiernae dictionis laborem non voluptati prurientium aurium impendere; sed literarum studiosae iuuentutis utilitati. Quare cum vidercm, id quod luce clarius est,liberales doctrinas in interitum ruere , ijsq. leuia ter quidem pallio tenus, Vel toga a spe sos, plurimos si unquam ; nauiter autem excultos, solideq. doctos multo, quam
164쪽
. I ipriscis temporibus pauciores in dies reperiri; animaduerterem l. id eo accidere, quod discentes nimia viantur celeritate, quam Ut doceri omnia possint, quae Oportet, aut eorum,quae didicerint, opinione firmari, vires'. facere, quaS auge
re non iam pigeat, sed delectet; e re Publica me facturum existimavi, si praecipitem hunc studiorum cursum, quibus possem viribus retardarem, suaderemq. nihil aeque perniciosum esse discentibus literas, nihil vigilantius cauendum,
quam praeproperam festinatjonem. f. Apertum est . A. & ante omnium oculos positum, quod accuso, discenteS nimirum ultra quam satis est festinare, &eas facultates,quibus profitentur se dare operam, quasi per transennam protem euntes strictim aspicere potius, quam . Otio Se, curioSeque scrutari. Traduntur pueri iam septennes grammatico prima eius artis rudimenta docendi, quae penetu
165쪽
in nutricis sinu poterant cum lacte suxisse,ad crepundia promerenda: sed qui
serius literarium iter ingrediuntur tanta illud celeritate conficiunt , ut eos vi- icesimus aetatis annus tacta iam meta quiescentes offendat, & togatos vel inter reipublicae patres de iure, &iniuria respondentes , vel inter vivendi arbitros , humanae vitae stamina metientes . Etenim humaniorum literarum spatia viae compendio contrahunt lubrico, &ad singulos fere passus vestigia fallente; amoenissim OS vero eloquentiae hortos, perinde ac libycas arenas, uno impetu transeunt, & multiplicis philosophis late patentes, ac foecundissimOS campOS, vel errore praetereunt, vel formidine, taquam circia littora prεteruehuntur . Nec segniores reliquum iter a Iustini ni, & Galeni bivio conficerent, nisi ce in temporum spatia constituta ossent, uuae cursu praevertere non modo legibuS
166쪽
hus; sed etiam sacramentis prohiberentur. Quasi vero in literario stadio illa in consultora poetarum lege curratur, ut
occupet extremum sciatas, fit turpe relinqui.
Quo sanδ syectat leuissima illa neg
instequens de praematura laurea gloriatio . Atq. utinam interim computarent annos, quibus studuerunt, non quibus vixerunt. Elonini huius ipsius breuissimi temporis , quo praeceptoribus dant operam, quantulum est, quod stu- dijs impendunt malo hoc. A. in vestra opinione relinquere, quam in oratione mea ponere; neq. enim discentium vitia perstringo, sed consulo utilitati. Alias horas vana ornandi totius corporiS cura , alias reficiendi, alias pulsandi, saltandiq. Voluptas, alias fictae pugnae studium Occupat: plurimas mutuae salutationes, amica solloquia, di datum rubu
167쪽
tis otium trahunt. Adiice tot genera I dendi, spectacula in dies noua, amicaS iuuenum curas, simultates. Si quid reliquum est, quod non vendicet somnuS, id ne idoneum quidem est studio, animo scilicet turbidis cogitationum, assectionumq. motibus aestuante. Et tamen studendi sub magistro fit finis, cingitur ca put lauro, domitae nimirum inscitiae trophio immortalitatis argumento; a pals-stra in arenam; a gymnasij in curiam; a discendo ad agendu descenditur. Hanc ego praecipitem festinationem liberum vestrorum discentium. quam nemo illorum Voce, mente, Vultu, toto l. corpore
non confitetur, accuso, sapientissimi ci ues,culpo, repraehendo, S tamquam verae sapientiae perniciem, ac pestem, ne solertiae quodam nomine latius manet, cohibendam puto. Ea siquidem humanae mentis est comditio, ac natura, v quaquam ita sit agulis
168쪽
. Iis,& velox, ut & Vno temporiS m omens to totum Orbem prSteruolet, eatq. OGys . simo quodam cogitationum fluxu per, innumera. rerum sermaS,
Sicut aquae tremulum latris τίi lumen aenis Sole repercu sum, aut radiantis imagine lunae . Omnia peruolitat late loca, -
di ne possit quidem aliquid agere tantum unum; sed in plura simul vim suam impendat tamen nisi in singulis cogita. tionibus insistat quamdiu est opus, ut eas nescio quomodo elaboret, perficiat, ct quasi altius imprimat , perinde facit, ac qui in puluere aliquid, vel aqua describit . eadem enim celeritate obliterantur ex animo, qua illi fuerant utcuq.
impressae, &, veluti praesenti officio sun- nihil in posterum debeant, tamquam dimissae discedunt. Sane recentem, Squasi festinatam memoriam minus fide, lem
169쪽
Iem esse, eontra vero eonfirmari eo ipso tempore, quod esse solet in causa obliuionis, S magis haerere animo, quae diutius astixa suerint, quotidianis deprehendimus exterimentis . Mirum dictu est, nec facile in promptu Iatio, qua
tum nox interposita, etiam Otiose somno traductabas erat memoriar firmitatis rsiue diurna mentis agitatione fatigatus, ac languens animus rerum imaginibus conniueat, eiu R. acies assidua illa tractatione hebescat, nocturna Vero quiete resectis, resumptis q. viribus, ad consueta munia vegetior redeat 3 siud tumultuoso rerum,quas interdiu Vidimus, auia diuimus,aliaue ratione tractauimuS,Occursu huc, illucq. distractus a certi operis intentione eo tandem tumultu petsomnum verius , quam lethsi fluminis traiectum inutiles curas multas exanimo delentem sedato, vim suam Omnem
ad illud unum intendat: siue deniq. ipset
170쪽
rerum imagines promptissimo sensuum mentis satellitum famulatu ad eiusdem mentis frarium deportatae primum agitenturm fluctuent, nec, nisi post moram aliquam certis locis, ac sedibus disponantur: quidquid, inquam, hoc causarsit; illud prosecto certissimum, quae statim referre memoria non poterat, postea .ra die facile representat . Nimirum viso maco, sic etiam animo alia vis est ad capessendum cibum; alia ad retinendu, coquendum q. illa promptior, haec fortior : haec sine illa, nulla esse potest; illa, sine hac, inanis est labor, frustraq. discimus multa; si quidquid discimus, praeterlabitur; ut merito dicat Seneca, simi-Ies nos esse peregrinantium , qui notos quidem sibi habeant plurimos, amico Saulem perpaucOS.
Ne illud quidem prietereundum puto, quae nimia celeritate discimus non