Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

ut fontem eum semper dilectionis nimietate biba.mus, eum semper desiderii plenitudine bibamus,

di suavitate quadam ejus dulcedinis . delectemur dulcis enim est R. Suavis Dominus. Licet eum edamus, & bibamus, tamen semper esuriamus, re sitiamus, quia cibus noster δέ potus non tinius unquam sumi potest N. bibi. Qui licet sumitur non consumitur. Licet bibitur non adimitur, quia panis. noster aeternus est, & fons noster perennis est, fons noster dulcis est, unde dicit

Propheta: qui sititis, ite ad fontem ; sitientium enim est, non saturantium iste fons, re ideo esurientes & sitientes, quos alibi beatificavit, ad se vocat, quibus numquam bibere satis sit, sed quanto plus hauserint, tanto plus sitiant. Merito fratres fons sapientiae verbum Dei in excelsis a Mobis desiderandus, quaerendus, semper amanduisit, in quo sunt juxta Apostoli dictum omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi, quos haurire vocat qui sitiunt: si sitis bibe fontem vitae , si esuris, ede panem vitae. Beati qui esuriunt hunc panem, & sitiunt hunc fontem, semper enim edentes, & hibentes adhuc edere, Bebibere desiderant. Dulce enim nimis est , quod semper editur di bibitur, & semper esuritur, sititur; semper gustatur, di semper desideratur. Unde reor Propheta dicit: gustate, videte quam dulcis est, quam suavis est Dominus. Propterea fratres vocationem hanc sequamur , qua ad Vitae fontem vocamur a vita , qui est fons non solum aquae vivae, sed re fons

aeternae vitae, fons lacis idem , dc fons luminis ;

72쪽

ab illo enim haec omnia sunt, sapientia Vitae, lux aeterna, auctor vitae, fons vitae est, lucis creator , fons luminis est; dc ideo contemptis his, quae videntur, transcenso saeculo, in superioribus caelorum fontem luminis, fontem vitae , fontem aquae vivae ut rationabiles re sagacissimi pisces quaeramus, o ut bib3mus aquam vivam, & salientem in vitam aeternam. Utinam me illuc digna res adsciscere ad illum fontem Deus misericors , pie Domine, ut ibi dc ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi fontis aquae vivae hiberem, cujus nimia dulcedine delectatus susum semper ei haererem , & dicerem, quam dulcis est fons Hquae vivae, cujus non deficit aqua saliens invitam aeteruam. o Domine, tu es ipse iste fons 1emper, dc semper desiderandus, semper licet semper hauriendus nobis semper. Da Domine Christe hanc aquam, ut sit in nobis quoque Das aquae vivae, N. salientis in vitam aeternam.

Magna quidem posco , quis nesciati Sed tu Rex

gloriae magna donare nosti, & . magna promisIsti: nihil te majus, Scae nobis donasti, te pro nobis dedisti. Uti de te rogamus, ut sciamus, quod amamus, quia nihil aliud praeter te nobis

dari postulamus. Tu es enim omnia nostra, vita nostra, lux nostra , salus nostra, cibus noster , Potus noster , Deus noster, inspira corda nostra, rogo , Iesu noster illa tui spiritus aura, Zc vulnera nostra. tua charitate animas, ut possit uniuscujusque

anima in veritate dicere: indica mihi quem dilexit

anima meB, quoniam vulnerata charitatis ego sum.

opto illa vulnera in me sint Domine. Beata talis

73쪽

anima , quae charitate sic vulneratur, talis fontem quaerit, talis bibit, semper tamen sitit hibendo, semper haurit desiderando, quae semper bibit sitiendo. Sic semper quaerit amando, quae

sanatur vulnerando , quo salutari vulnere animae

nostrae interiora Deus N Dominus noster Iesus Christus pius ille N. salutaris medicus vulnerare

dignetur, qui cum Patre & cum Spiritu Sancto

unitas est in saecula saeculorum. Amen.

Item XIV.

De vitiis capitalibus. Octo sunt vitia principalia, quae mergunt homminem in interitum, gula, fornicatio , cupiditas, ira, tristitia, acedia, vanagloria, superbia. Degula gastiganda dicitur: nolite seduci in saturitate

ventris. De fornicatione : fornicatores autem adulteros Deus judicabit. De cupiditate autem legitur: radix omnium malorum cupiditas est. De ira: qui irascitur fratri suo reus erit gehennae ignis. De tristitia: tristitia autem saeculi . mortem operatur. De acedia: multa mala docuit otiositas. De vanagloria: ascendet foetor illius, qui magnificat opera sua. De superbia: superbis Deus ad-Versatur , Z qui se exaltaverit , humiliabitur. Haec igitur omnium Origines , dc causae Sunt m Blorum , quae sic sunt sananda per contraria. Gula triplex vincenda est per abstinentiam jejunii de hora nona in horam nonam, Bd parcitatem , cibique vilitatem. Fornicatio autem &. omnis immunditia nec nominanda in vobis sim, sicut decet sanctos, per castitatem dc centinentiam

74쪽

sollicitam & semper timetitem. Cupiditas vero nihil habendo proprium vincitur, N. Omnia communia possidendo. Ira patientia, & mansueta lenitate superanda est. Tristitia vero laetitia spirituali , & spe . futurae beatitudinis vincenda est. Instabilitas autem acediae mansuetudine stabili, re unius loci habitatione corrigenda est per sO-hrietatem , scriptura dicente , si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Vanagloria quoque, & elatio immunda , atque superbia, Vera humilitate, Zc cordis contritione per Dei timorem vincuntur. Eiusdem admonitiones

ad Discipulum quemdam. Cum jam de moribus moralibusque disciplinis diu dixerim , iterum rogas fili imbuende doceri.

Audisti, quod scriptum est: cui pauca non susficiunt , plura non proderunt. Scripsi tibi ante deserietate ac pudicitia, cui nimirum , ut ait quidam etiam tuta timeo ; sed quia admonitio quibusdam custodia, quibusdam consolatio, quibusdam perfectio esticitur morum , intelis clacomplentibus, ideo frequenter docendi sunt, ac

imbuendi filii dulcissimi, ut per quasdam dele

clationes litterarum suas vincere possint de intinstino amaritudines bello. Bellum igitur & bel luinum vince , concupiscentias scilicet, ac super

ciliosum; utilis esto in humilitate, infirmusque in auctoritate 3 simplex in fide , doctus in moribus; mordax in alienis, remissus in . propriis ἰ purus .n amicitia , callidus in insidiis; durus in molli-

75쪽

bus, mollis in duris; varius in planis, planus in variis,' jucundus in amaris, tristis in jucundis;

discors in necessariis, aequalis in Veris; severus

in suavibus, dulcis in amaritudinibus ; fortis in tribulationibus, imbecillis in discordiis ; tardus

ad irascendum, velox ad discendum; tardus quoque ad loquendum, ut sanctus ait Iacobus, velox similiter ad audiendum; emcax in profectu, hebes in vindicia, cautus in verbo, promptus in opere, amabilis, probus; squalidus inhonestis, lenis infirmis, dirus stolidis, rectus erectis, humilis dejectis, sobrius . ubique , castus ubique, pudicus semper , patiens tenus Zelo ς cupidus numquam, largus semper, si non Upe, vel animo; opportunus in jejuniis, inopportunus in vigiliis , discretus in ossiciis, tenax in studiis; constans in fragoribus , laetus in moeroribus; audax in causa veritatis, timidus in contentionibus; supplex bonis, insuperabilis malis; mitis in liberalitate , infatigabilis in charitate, justus in omnibus ς pius dignis, misericors Pauperibus; memor- beneficiorum , immemor injuriarum; Zmdtor mediocrium , non ullius opum animi depressor; cogitationum publicator , senioribus obediens, junioribus concurrens, coaequalibus coaequΘns, perfectis concertans, melioribus non invidens, praecurrentibus non dolens, remorantibus non detrahens , provocantibus consentiens, lassus licet non

deficiens; flens simul di gaudens pro servore ac spe, timens semper pro fine, licet . proficiens , incerto. En tuum, O puer amande , ministerque dulcis, in catinentum. Talis si sis, nimis beatus

76쪽

eris, quia per prospera, re adversa idem eris

paratus ad cuncta , singulis Occurrens, temperans gestus, interimens decrescenda , .levigans disperata , exasperans vituperata ; semper sollicitus , semper crescens, semper adquirens, Semper tendens ad superna, semper currens ad bravium , semper caelestia desiderans, semper divina sitiens.

Ecce doctrinam, da sequacitatem , si Potes, ut habeas felicitatem & potestatem, cum puerilia desideria fugiens corpus sic in potestatem spiritus redigeris, dc te vadem pro tuis tradideris pec catis in brevi militantem pro aeternis stipendiiε. o te felicem, o te beatum, oque mirabilem tepuerum si haec compleveris universa. Si enim in his diligenter omnibus fueris sensu- Ec opere O cupatus, non vacabis neque vanis vagisque, ne . que turpibus cogitationibus, sed quasi incipiens semper tibi ipsi congregabis, quibus in perpetuum fruiturus eris, unius vir Vocandus animi δ& singularis emolumenti quaesitor, egregius - regni negotiator aeterni. Converte igitur te totum iahaec, quia habes in quibus tuam exerceas jpye tutem , yirtutem , emcaciam , strenuitatem o , pstat in contrariis hae fuerint exercitatae, PerqUt quae per vim rapiunt regnum cselqrum. Z as: a

77쪽

72Eiusdem de Paenitentia.

Poenitentia vera ut poenitenda non admittere, sed admissa deflere. Sed quia hanc multorum fragilitas, ut non dicam omnium , rumpit, men

surae noscendae sunt poenitentiae, quarum sic ordo

a sanctis traditur Patribus, ut juxta maguitudinem culparum , etiam longitudo Statuatur poenitentiarum. Siquis igitur per cogitationem peccaverit , idest concupierit hominem occidere, aut fornicari, aut furari, aut clam comedere, re inebriari, vel certe aliquem percutera , sive discedere, vel alia his facere similia, re paratus ad haec corde complenda fuerit, majora di Widio anno, minora quadraginta diebus in pane & aqua

paeniteat. Si quis autem peccatis praevalentibus facto peccaverit, si homicidium, aut sodomiticum fecerit peccatum, decem annis paeniteat. Si fornieaverit semel tantum tribus annis Monachus poeniteat, si saepius septem annis. Si disces inserit, re vota fregerit, si cito poenitens redierit,trihus quadragesimis ψ si autem. post annos, trire hus annis poeniteat. Si quis furatus fuerit, anno paeniteat. . Siquis per juraverit Septom annis poeniteat. Siquis percusserit per riXam fratrem suum, re sanguinem fuderit, tribus annis poeniteat. S, quis autem inebriaverit se, & vomuerit, aut saturatus nimis sacrificium per hoc evomuerit, quadraginta diebus poeniteat. Si vero per . infirmitatem sacrificium vomere cogatur, septem diebus poeniteat. Si ipsum sacrificium quis perdiderit, anno paeniteat. Siquis seipsum coinquinaverit , .nno poeniteat, si junior sit. Siquis salsum testi-

78쪽

monium testificatus fuerit sciens, duobus annis poeniteat cum illius rei perditione vel re integratione. Haec de causis casualibus; caeterum deminutis morum inconditorum. Qui facit per se

aliquid sine interrogatione, vel qui contradicit, redicit, non facio, vel qui murmurat, si grande

sit, tribus superpositionibus , si pamum una post niteat. Verbum vero contra verbum simpliciter promptum quinquaginta plagis vindicandum est, vel si extentione silentii, superpositione, nam siriXa septimana poeniteatur. Qui autem detrahit, aut libenter audit detrahentem, tribus superpositionibus poeniteat. Si de eo, qui Praeest, septimana poeniteat. Qui autem per superbiam suum propositum despeXerit, aut regulam blasphema verit, foras repellendus est, nisi confestim dixerit, poenitet me, quod dixi ; si autem se non bene humiliaverit, quadraginta diebus paeniteat, quia

superbiae morbo detinetur. Verbosus vero taciturnitate damnandus est inquietus mansuetudine,

gulosus jejunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, destitutor repulsione. Unusquisque juxta quod maeretur coaequalia sentiat, ut justira juste

viridi.

79쪽

Diversitas culparum diversitatem facit poenitentiarum. Nam Sc corporum medici diversis medicameata generibus componunt. Aliter enim vulnera , aliter morbos , aliter tumores, aliter livores , aliter putredines, aliter caligines , aliter. confractiones, aliter combustiones curant. Ita igitur etiam spiritales me diei diversis curationum generibus animarum vulnera, morbos , culpas, dolores, aegritudines , infirmitates sanare debent. . Sed quia haec paucorum sunt, ad purum scilicet cuncta cognoscere, curare , ad integrum salutis statum debilia reVocare , vel pauca juxta seniorum traditiones, & juxta nostram ex parte intelligentiam , ex parte namque Prophetamus , re ex parte cognoscimus , Bliqua proponamus. De capitalibus primum criminibus, quae etiam legis animadversione plectantur, sanciendum est. Siquis Clericus homicidium fecerit, & proximum suum occiderit, decem annis exul poeniteat ,' Post hos recipiatur in patria, si bene egerit poenitentiam in pane de aqua, testimonio comprobarus Episcopi vel Sacerdotis, cum quo poenituit, & cui commissus fuit, ut satisfaciat Parentibus ejus , quem occidit, vicem filii reddens, & dicens quaecumque vultis, faciΘm vobis ς si autem non satisfecerit parentibus illius, numquam recipiatur in patriam, sed more Cain vagus & profugus

sit super terram. Si quis ruina magna ceciderit,& filium genuerit, Nptem annis peregrinus in pane M aqua poeniteat, iunc primum Sacerdotis

80쪽

judicio jungatur altari. Siquis autem fornicatus

fuerit, sicut Sodomitae fecerunt, decem annis poeniteat, tribus primis cum pane dc Bqua, septem vero aliis abstineat se a vino R. carne, de , non maneat cum alio in aeternum. Siquis vers

fornicatus fuerit quidem cum mulieribus, sed non filium generaverit, is notitiam hominum non venerit, si Clericus tribus annis, si Monachus vel Diaconus quinque annis, si Sacerdos septem , si Episcopus duodecim annis. Siquis per-juraverit, septem annis paeniteat, re numquam juret postea. Siquis maleficio suo aliquem perdiderit , tribus annis poeniteat cum pane re aqua per mensuram, re tribus aliis annis abstineat se a vino di carnibus, & tunc demum in septimo anno recipiatur in communionem. Si autem pro amore quis maleficus sit, re neminem perdiderit , annum integrum cum pane & aqua Clericus ille poeniteat, Laicus dimidium, Diaconus duos, Sacerdos tres, maxime si per hoc mulieris partum quisque deeeperit, ideo sex quadragesimas unusquisque inεuper augeat, ne homicidii reus sit. Siquis Clericus furtum fecerit, idest bOVem, aut equum, aut ovem, aut aliquod animal proximi sui furatus fuerit, si semel, aut bis fecit, reddat proximo suo primum, & anno integro in pane re aqua poeniteat; si hoc consue vit, re reddere non potuerit, tribus annis cum pane N aqua poeniteat. Siquis autem Clericus,

aut Diaconus, vel alicujus gradus, qui laicus fuit in saeculo cum filiis re filiabus, post con-

ersionem suam iterum suam cognoverit cliente-

SEARCH

MENU NAVIGATION