장음표시 사용
51쪽
ut vel sie eum paupere illic partie are merea mur , ubi saturabuntur qui hic pro Christo esu. riunt, & sitiunt justitiam, quorum enim regnum coelorum est, nisi pauperum i quia nimis humiles , N. divitiis pauperes pro Christo sunt, cui
gloria in saecula saeculorum. Amen.
Bem VIII. De humanae vitae, seu xia sine, O miseria.
Eece nunc de fine viae dicendum est. Iam enim diximus viam esse humanam vitam, re quam sit dubia, de incerta , re non esse quod
est umbrae similitudine monstravimus. Similiter quam improvisa, quam caeca est, ante diximus. De fine vero vitae nostrae Spiritu Sanctonos adjuvante nune sermo producendus est. Viatorum est festinare ad patriam ς eorum similiter est in via sollicitudo, in patria securitas. Festinamus ergo ad patriam, tota enim vita nostra quasi iter unius diei est. Primum nobis est nihili hic amare, sed susum amemus, susum desideremus , susum sapiamus, susum quaeramus patriam 3, ibi enim ubi pater est. Patriam ergo non habemus in terra, quia Pater noster in eoelis est 3 etenim si potestatis virtute, Ac Deitatis magnitudine ubique est qua mare prosundior, terra stabilior, mundo latior, aere purior, coelo altior, sole clarior est, in coelis tamen manifeste est,
in quibus panis Angelorum est, qui ut domestici beatam coeli primi regiam incolunt, & Dei fruantur conspectu, sed quia inconspicabilis Dei natura,
52쪽
sinceram . natura infirmior ferre non poterat,
ideo Deus pius, intra quem omnia, re extra quem nihil, primam regionem cognitionis suae , quam primo coelo indulsit, quod aquis elevatis temperavit , supernis virtutibus deputavit. Nisi enim illa primi coeli natura supradictis aquis temperaretur, superni Dei accensa virtute, nequaquam ab interioribus esse patienda naturis ἰ ac sic omnibus ubique praesens inconspicabilis Deus est, plus enim est, quam cotus conspici queat, re plus omnibus , qui omnia ex nihilo creavit, re ideo cum videtur , invisibilis est, sibi soli notus est. Pulsemus tamen illum, quia unicuique pro merito puritatis notus adest invisibilis licet, inaestimabilis licet Deus Trinitas. Pulsemus , inquam, vel hinc, ut illuc familiarius vel intremus, . vel manifestius intelligamus, re nunc in via cantantes dicamus: post te in Odorem unguentorum
tuorum curremus, re post te adhaesit anima mea, re trahe me post te : ut cum his canticis mundum festinanter transeamus , ac de supernis gubernati praesentia negligamus , de coelesti-hus semper cogitantes rerrena despiciamus. Nisi enim coelestibus desideriis impatientibus inhiemus , terrenis necesse est haerebimus. occupemus itaque nos Divinis . ne forte . humanis, , Ecquasi peregrini semper patriam suspiremus, Semper patriam desideremus. Finis enim viae semper viatoribus optabilis, & desiderabilis est; re ideo quia sumus mundi viatores, re peregrini,
de fine viae, idest vitae nostrae, semper cogitamus. Viae enim finis nostrae patria nostra est;
sed ibi omnes saeculi iterantes pro meritis di-
53쪽
versa sortiuntur, '& boni viatores in patria requiescunt , mali vero de ea peribunt. Multi enim Patriam veram perdunt, quia plus viam. diligunt. Non plus viam nos, quam patriam diligamus,
ne aeternam patriam perdamus. Talem enim habemus patriam, quam amare debemus. Duret
igitur apud nos ista definitio, ut sic vivamus in via, ut viatores, ut peregrini , ut hospites mundi nullis haerentes cupiditatibus, nullis terrenis inhiantes desideriis , sed coelestibus, Ec spiritalibus formis repleamus animos nostros Virtutere opere, psallentes, quando veniam, & parebo ante faciem Dei mei l Sitivit enim anima mea ad Deum fortem vivum, & anima mea sicut terra sine aqua tibi: & cum Paulo dicentes: cupio dissolvi, & esse cum Christo: sciamus nos, licet peregrinos a Domino quamdiu
sumus in corpore , praesentes tamen esse oculis
Dei. Quapropter omni ignavia calcata , & omni deposito tepore, nitamur ei, qui ubique praesens est, Placere, ut cum bona conscientia de via hujus saeculi ad beatam patriam nostri patris aeternam aeterni transire feliciter possimus, depraesentibus ad absentia , de tristibus ad laeta , de caducis ad aeterna , de terrenis ad coelestia, de regione mortis ad regionem vivorum, ubi facie ad faciem coelestia videbimus, & regem
regum recto regimine regna regentem Domipum
Nostrum Iesum Christum, cui gloria in saecula
54쪽
Item IX. Super eodem subiecto. Adhue de fine dicamus, fratres carissimi ;finis enim viae nostrae, ut diXimus, nostra priria est. Sed quia alii hic patriam possidentes illic finem viae in patria non habebunt, sed de via in viam vadunt, id est de poena in poenam : animo remordente mutabuntur, re requiem non habebunt. Ideo viae, id est vitae illorum finis patria non est, sed poena, non est requies sed inquietudo. Justorum autem Vitae finis est Vita aeterna, requies , paX perennis, patria caelestis, aeternitas beata, laetitia infinita. Diversus itaque finis viae humanae vitae est, quia licet fragilitate, dc volubilitate lubrica , dc incerta fugae ita te viae vitae humanae similis, studiis tamen ac profectibus dissimilis est, sed dissimilem vitam hic sors similis premit, Zc incerti itineris incursus infestat. Si mi liter enim omnes nBScuntur, crescunt, decrescunt , infirmantur, tribulantur, moriuntur; sed quando ad finem veniunt, ibi discernuntur, Zequos similis incursus fatigabit, dissimilis ordo segregabit. Ibi enim vera probatio, re diligens e Xaminatio similis miseriae erit, quia Omnes viatores viae quam mortales similiter terunt, premuntur ; illic enim ut Apostolus ait, uniuscujus que Opus quale sit , ignis probabit. Videte ordinem miserae humanae vitae t de terra super terram, in terram a terra, in ignem de igne, in
judicium de judicio , aut in gehennam , Sut invitam. De terra enim creatus es, terram CSic Ss,
in terram ibis, a terra surges, in igne proba-Vol. II. D
55쪽
x soheris, judicium expectabis aeternum aut post haec supplicium, aut regnum possidebis. Quia illic
oportet nos, ut ait Apostolus, manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, Sive mBIum , quam rem etiam Dominus in Evangelio de nunciat: filius hominis venturus est in gloria sua , & tunc reddet unicuique secundum opera sua: expavescite quaeso dictorum pondus,
cum timore & tremore inspecta semper mente
illum tremendum divini judicii adventum indesinenter cogitate ubi ante illud tribunal Christi judicis horrificum uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, re propria uniuscujusque corporis sive bonum , sive malum quisque, ut gessit, re feret , & ubi filius hominis veniens unicuique
secundum Opera sua reddet. Satis tremenda sententia est, fratres, quia non dixit secundum misericordiam suam , sed secundum opera sua unicuique reddet. Hic enim misericors, illuc justus judex. Idcirco timendum est, tremendum nobis est multum, qui haec legimus, & audimus , carissimi, quando Deo praedicante cognoscimus juxta opera ξua unicuique reddendum esse. Quid
durius dicere potuit, quid spei reliquit humanaepQuis enim potest per ignem justificari, re judicis misericcrdia non egere qui in corpore peccati habitati Quis rogo humani generis carnem gestans haec non timeat, quibus nos omnes manifestandos, re quodammodo assignandos esse
ante tribunal Christi, Sc ibi opera nostra per ignem probanda, praedicaturi Cum dolore pro praedictis dicendum est: ut quid limus sensum
56쪽
s Iaecipit, quare sensus factus est de pulvere ὶ Qui de terra creati, Paullulum super eam stantes, in eandem paullo post intraturi eadem nos iterum jussu Dei reddente ac projiciente, novissime per ignem probabimur, re corpus quasi quoddam operis nostri per ignem probabitur, ut quadam arte terram & lutum ignis dissolvat, re si quid
auri aut argenti habuerit, aut caeterorum terra utilium paracaraximo saὶ liquefacto, demonstret. Μortuorum ergo animorum est re disperabilium ista non timere. Nam vivis vel semel haec audire cautelae sussicere debuit. Quapropter nihil utilius sciamus, quam ut omnibus diebus vitae nostrae vitam ancipitem retractantes nosmetipsos quotidie discutiamus , dc verborum, cogitatuumque nostrorum rationem agentes, & humanam vitam perhorrescentes, hunc supradictum istius viae, idest vitae nostrae, finem, Cunctis spretis mundi hujus. voluptatibus, sine intermissione cogitemus. Videmus vitam, sed umbram re imaginem fugientem , re fallentem advertimus. Ne ergo nos fallax Ec seductrix, brevis S temporalis , caduca re fragilis, amara ac tristis vita decipiat. De Vera & aeterna semper cogitemus, quae post mortem immortales justos habitura sit. Vide vicissitudinem rerum , vita ante mortem, re post mortem vita, justus pius duas possidet, re peccator impius unam infeliciter habuit, alteram a) Forsiran a gram . verbo stnempe permissione soluta.
57쪽
εχ selicerti perdidit; post brevem enim vitam de morte in mortem vadit in aeternum, de quo Dei pii
honitas nos dignetur eripere per Dominum nostrum Ji. sum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
De tremendo Dei jussicio, o de modo . illud exadendi. JUultum nobis de sine, fratres earissimi,
timorem Dominus in superioribus per ev3ngelium,& Paulum incussit. Quod nobis post haec tam tremenda divini canonis testimonia refugium esti Quibus lacrimis, quantis suspiriis opus est, qua libus compunctionibus durum lapideum cor conterendum est, ut iram judiciis tantam effugere possimus, quΘm universitatis creator Deus re Dominus noster per be , ac Apostolum , . Pro phetasque minatur, qui easdem minus non tacent dicendo: ecce dies Domini venit ardens . ut clibanus , dc eXuret eos , dc erunt omnes alienigenae , dc omnes qui faciunt iniquitatem, ut stipula, dc incendet eos dies illa, quae venit, dicit Dominus omnipotens, Zc non relinquetur radix ec germes: similiter 8c a lins dicit Propheta: ecce venit Dominus omnipotens, Zc quis sustinebit diem adventus ejus , aut quis supportΘbit conspectum ejus, quia ipse ingredietur, ut igniscos flatorii P Sed Ec Isaias dicit: ecce dies Domini veniet insanabilis, dies iraei Sc furoris, dies nubis dc nebulae ; N paullo post: coelum enim quatietur, dc terra movebitur a fundamentis suis
58쪽
propter furorem irae Domini sabaoth in die, quasti pervenerit furor ejus: Sc iterum .dicit: movehuntur fundamenta terrae, perturbatione Perturbabitur terra, stupore stupebit terra, inclinatione inclinabitur terra, & commotione commovebitur terra, sicut ebrius , crapulatus excutietur.
Asaph quoque similia loquitur dicens: manifeste veniet Deus noster , di non si labit, ignis in conspectu ejus ardebit, di in circuitu ejus tempestas valida. Et David consona huic loquitur dicens : ignis ante ipsum ardebit, inflammabit in circuitu inimicos ejus. Post haec, inqua ae, tam tremenda veteris dic novi Testam eriti praeconia , quibus heri re hodie pauca commemorBVimus , 'qua satisfactione iram tanti judicis evadere possimus , videamus. Domini & Salvatoris Dei nostri Iesu Christi meminisse debemus dicentis qui vult animam suam salva in facere, Perdet eam ,' nam qui perdiderit animam suam propter me , inveniet illam. Perdendum ergo est libenter quidquid diligimus praeter Christum, pro Christo. Vita primum , qua corpus B nimae societate vivificatur, si ita necesse sit, pro Christo martiri-2antibus perdatur. Aut si talis beatitudinis desit Occasio , non t3men voluntatum deerit mortificatio , ut qui vivit, non sibi vivat, sed ei, qui
pro ipso mortuus est. Vivamus ergo ei, qui cum moritur pro nobis , vita est, nosque nobis mO riamur, ut Christo vivamus. Et enim vivere nou possumus, nisi nobis ante, hoc est nostris voluntatibus , moriamur. Christi simus, non nostri. Non enim sumus nostri empti enim sumus Pre
tio m3gno, Fere magno , quando Domi aus
59쪽
pro servo, Rex pro ministro, Deus pro homiae datur. Quid debemus nos reddere ' Si creator
universitatis immerito pro nobis impiis, creatura tamen sua, mortuus est y Putas ne, non debeas mori peccato φ Certe debes. Moriamur ergo, moriamur pro Vita, quia vita moritur pro mortuis , ut cum Paulo dicere Possimus: ivo ego jam non ego, Vivit vero in me Christus ille, qui pro me mortuus est. Electorum enim est ista vox. Nullus autem potest sibimet mori, nisi
Christus in illo vivat. Si autem Christus in illo sit, sibimet vivere non potest. Vive in Christo , ut Christus in te. Sed quaeris quo modo sensus vivat in illo, ut te doceat tibimet mori, Christo vivere , vel ut verius dicendum est tibi vivere. Qui enim moritur pro Christo, ipse vivit , re qui sibi vivit, moritur. Mortalis est enim si voluntatibus suis vivit juxta illud Apostoli: si
enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Videtis ergo carissimi, quia in alienis habitamus , dum vel vita nostra non est nostra, re non nobis vivere debemus ς re grandis violentia est per laborem quaerere, dc per studium habere, quod natura vitiata non servaverit; sed tamen arbitrii electionem , amissa licet beatitudine, non amisit. Inde nunc per vim Sc violentiam regnum rapimus caelorum, di illud quodammodo quasi inter medias hostium manus e medio agonis campo,& ceu certaminis sanguineo solo abstrahimus, dum non solum ab adversariis, sed a nobis ipsis durius impugnamur, dum uausquisque male s.
ipsum diligit, re in eo, quo diligit seipsum, no
60쪽
cet; ille enim bene diligit, qui seipsum salubriter odit, hoc est affligit ἰ qui vero suis adversariis consentit, non recte se diligere dicitur. Grandis ergo miseria est, qui Seipsum nocens non sentiti Cum enim ipse sibi homo contrarius est, non est omnium sic illum pacare , ut vere quis seipsum diligat. Pugnandum ergo hic est, certandum cum vitiis nostris , ut alibi coronemur. Tempus enim hoc, tempus belli est. Ideo enim nemo putet securitatem in bello, quia nullus dormit in bello , R nullus securus ingreditur aciem. Acies itaque nobis dirigenda est
contra omne vitiosum, voluptuosum , maleb lan dum. Sufficit autem Pugnantibus adversarios via cere ', si teipsum viceris, Omnium victor es, si
vero tui victor proprius es tibi mortuus , Deo
vivus comprobaris. Quando autem mortuum audis qua audacia intraturus ad judicium Christi suae causae advocatum , dc sui desiderii suggρ- storem, sui contemptus ultorem l Unusquisque pro Christo martyrizans seipsum facit. Si enim vere Christi crucem assumpsisset, nihil ei horum licere animadverteret ; quia re Christus in hoc exemplum dedit, ut nullus, quod suum est, quaerat dicendo: non sicut ego volo, sed sicut tu vis, re descendi non ut faciam voluntate meam, sed ut faciam voluntatem ejus, qui me misit. Se unusquisque consideret, ne liber re vivus in loco servi re crucifixi inveniatur , . Nunusquisque, in quo Vocatus est, in eo Perma
nent apud Deum , & siaut Apostolus dixit, sive liber, sive subjectus, sub jugo humilitatis quasi