Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

nostrum carissimi veniat. Nam si non contra nosmetipsos, sed contra fratres vivamus, Zc si loquamur, ut libet, non est vera , sed fals 3 religio nostra. Nihil itaque liberum in servis Christi esse debet, ' dc nihil altum in Christi esse humilitate oportet. Noo simus ergo superbi, non simus proterVi, non liberi, sed simus humiles, lenes, affabiles, communes, ut rex humilis, altus tamen in nobis Christus regnet. Sed ut hanc salubrem mortem quadam spei suavitate diligamus , finem ejus audiamus. Quis enim revera felicior est illo, cujus mors, vita est, cujus vita Christus est, & Salvator merces est; cui coelum humiliatur, re paradisus patet ; cui terra coelestis, & infernus clusus est ,' cui janua aperitur,

es vita non finitur; cui Deus Pater, re Angelus minister ' Qui de brevi longum , de misero beatum , de caduco aeternum , de tristi laetum , de humili excelsum, de terra coelum , de mortali Deum felici commercio adquirit. Si itaque praesentia despiciamus, re futura solummodo quae ramus , haec omnia supradicta in melius commutamus. Sed si, quod absit, potiora inferioribus postponamus, utraque sine dubio perdemus. Quamobrem sic cum Jesu vitam quaeramus, ut mortificationem ejus ante in nobis habeamus, quod nobis Deus Christus praestare dignetur, qui cum Patre semper 8c Spiritu Sancto est uirus Deus tu sata uid saeculorum.

62쪽

Item M. De hominis dignitate servanda.

Aloyses in lege scripsit: fecit Deus hominem

ad imaginem dc similitudinem suam. Considerate quaeso dicti hujus. dignitatem. Deus omnipotens , invisibilis, incomprehensibilis, innarabilis , inaestimabilis de limo hominem fingens imaginis suae dignitate nobilitavit. Quid homini ad Deum, quid limoso dc spiritui l Deus enim spiritus est. Grandis dignatio quod Deus suae aeternitatis imaginem , dc morum suorum similitudinem homini donavit. Magna dignitas homini , Dei similitudo, si conservetur. Sed grandis iterum damnatio , Dei imaginis violatio; quod enim homo accipit

de flatu Dei, , si in contrarium depravaverit, usum & beneficium naturae contaminaverit, tunc Dei similitudinem corrumpit, dc quantum in se est, delet. Si autem animae insitis virtutibus usus fuerit in rectum , tunc Deo erit similis. Quascumque ergo Deus in nobis in prima nostra conditione virtutes seminavit, ipsas et Iud de re ncs praeceptis docuit. Hoc est primum diligere ex toto corde Dominum nostrum , quia ipse prior dilexit nos ab initio , 8c antequam essemus. Dei enim dilectio, imaginis ejus renovatio. Deum autem diligit, qui ejus mandata custodit; dixit enim: si diligitis me, mandata mea. se Ivate: hoc est

mandatum ejus dilectio invicem, juxta illud : hoc

est mandatum meum, ut diligatis invicem sicut di ego dilexi vos. Dilectio autem vera non in Verbo est tantum, sed opere dc veritate. Reddamus itaque Deo nostro, Patri nostro suam ima-

63쪽

ginem inviolatam in sanctitate, quia ille sanctus est, juxta illud: sancti estote, quia ego sanctus sum: in charitate, quia charitas est, juxta illud Ioannis : Deus charitas est: in pietate dc veritate, quia ille Pius est, verax est. Ne simus alienae imaginis pictores: tyrannicae imaginis pictor est, qui ferus est, qui iracundus est, qui superbus est. Sicut enim falsa scientia legitur, sic falsa etiam imago umbrata deprehenditur. Divisa est enim veritas a falsitate, justitia ab iniquitate, charitas a malignitate, diligentia ab securitate, aequitas a pravitate, dilectio a simulatione, dc utraque imagines quasdam in nobis pingunt sibi invicem contrarias. Pietas enim, re impietas, pax Ndiscordia contraria sibi sunt. Ne forte itaque nobis tyrannicas introducamus imagines, Christus in nobis pingat suam imaginem, qui pinxit dicendo: pacem meam do vobis, pBcem meam re .linquo vobis: sed quid prodest quod scimus quia .

pax bona est, si non bene servetur ρ Solet enim optimum quodque fragilissimum fieri, N. praetiosa quaeque majori cautela , N. diligentiori custodia indigent. Nimium enim fr3gile est quod levi sermone perditur, Zc minima fratris laesione deperit. Nullum enim te dis quando ei adularis ,re nulli blandiris, quando eum despicis. Dic enim fatue , dc pacem violasti, dc reus factus es gehennae. Cavendum est itaque dilectionem fraternam studentibus complere , dum non solum de injuriosis, sed etiam de otiosis sermonibus rationem reddemus. Quapropter studendum est in multis sermonibus non immorari, sed necessaria

64쪽

.... s

quaeque proloqui. Nihil enim suavius hominibustquam aliena loqui, re aliena curare, dc otiosa passim verba proferre, de absentibus detrahere ; Ec ideo qui non possunt dicere, Dominus

dedit mihi linguam eruditam, ut Possim sustinere. eum , qui lassus est Verbo, taceant, re siquid dicant, pacificum sit. Quam Vis enim sapiens minus paucis offendit sermonibus, quam multis. Quando enim unusquisque mentitur, maledicit ,

detrahit, seipsum proprio mucrone jugulat. Quid

autem aliud nobis inimici optassent, nisi ut no-'stris armis propriis succumberemus t Noli detrahere, ait scriptura, ne eradiceris. Vide quid la . horatur in operibus impietatis ρ, habitatio plantatio , quam vix magnis, ac diurnis laboribus plantamus, uno detracrionis verbo eradicatur,

& quod longo labore vix queat stabiliri, unius

sermonisi impetu subruitur. Caveat ergo; unusquisque ne sua radix de terra viventium pro odii detractione eradicetur. Nullus enim unquam detrahit ei, quem diligit. Detractio enim odii primogenitus est, re ideo talis patris filius merito eradicandus erit. Periculosa habitatio, carissimi, in qua ista non vitantur. Si enim , ut ait Apostolus , struicem lavidetis, invicem mordetis, invicem detrahitis ς dico videte ne ab invicem

consumamini. Si enim qui non diligit in morte est, ubi erit qui detrahit i lacrymis in his opus magis quam verbis est. Quid enim diligentius, quidve abundantius lex Dei mandavit, quam dilectionem p raro invenis quemquam sic facientem. Quid dicemus pro excusatione 2 numquid possumus dicere, laboriosum est, durum

65쪽

6Ο est ρ Non est labor dilectio, plus suaVe est, plus medicate est, plus salubre est cordi dilectio. Si enim vitiis languidum non fuerit cor, ipsius sanitas dilectio est, & quod Deo carum sit. Nihil uutem Deo plus carum est, quam dilectio spiritualis, maxime cum suae legis, re omnium m3ndatorum suorum summa sit juxta illud Apostoli: qui autem diligit proximum legem implevit : qui vero legem implevit studio dilectionis habet vitam aeternam , sicut Zc Ioannos dicit: fratres scimus quoniam de morte ad vitam transimus, quia diligimus fratres; qui enim non diligit, in morte est; si quis autem odit, homicida est; scitis autem quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Aut ergo nihil agendum est, nisi dilectio, aut nihil sperandum est nisi paena. Plenitudo enim legis charitas, quam nobis ille pius abundanter inspirare dignetur Dominus noster & Salvator Iesus Christus, qui dignatus est dare, pacis conditor, recharitatis Duus, cui gloria in saecula saeculorum.

Amena

Item XII.

De compunctione. Compunctionis necessariae insinuationem superioribus sermocinationibus utcumque suggerereremptavimus, ta quasi soli loquiis proprii licet,

omnis tamen cordis ignavi Am suscitare voluimus.

Sed quia fidei paupertas, & cBrnis voluntas cum mundi cupiditatibus haec cis stigationum documenta

66쪽

ελtepide audiens contemnit , persaepe eadem iteranda sunt. Si enim fides dubia non esset, vel unum de supradictis divini oraculi testimoniis abunde sufficeret. Credunt ergo dc non credunt qui audita negligunt ἰ alioquin si tibi hodie , ut ait quidam, diceretur, quod judex saeculi hujus vult te crastino Vi Vum exurere, quid, rogo, tibi sollieita dinis, quid timoris immineret, Sc his auditis, si esset tibi unius diei spatium liberum, quanta faceres, quomodo adclamares, dc per quos discurreres, quam humilis, dc quam lugens

re sordidus oberrares 8 nonne effunderes omnem pecuniam tuam in eos , quorum intercessione evadere te posse crederes ' nonne omnia bona tua faceres redemptionem animae tuae , dc nihil reserVares, licet PBrcus, avarus esses, Sed omnia disperderes , omnia donares pro vita tua ;& si aliquis te retardare aut impedire temptaverit , nonne diceres, Pereant omnia pro salute mea, nec quidquam remaneat; tantum ut vivam'

Hoc quare facere sp quia non dubitares quod cras juxta severissimi judicis sententiam arderes. Hic vero dubitas, quod quam cito futurum sit, ignOras. Nonne scis tamen futurum , licet negligis ἐExpergiscendum ergo est, vigilandum est, Oranq. dum est juxta Salvatoris nostri Iesu Christi Dei nostri praeceptum dicentis: attendite autem vombis , ne forte graventur corda vestra crapula Nebrietate, Zc curis hujus vitae, superveniat in vos dies illa repentina; tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore , ut digni habeamini effugere ista omnia, quae futura

67쪽

6 2 sunt, & stare ante filium hominis. Si haec audi-

mus & credimus, fidem nostram vigilantia nostra ostendet, ac discussis squallentibus atque torpentibus mortiferi teporis torporibus, sensus nostros Domini Salvatoris sententia vibret, ut omnibus curis mortalibus depositis parati sempersimus, expectantes scilicet ultimi diei adventum, quo aut poena, aut gloria nos suscipiet, ac atque animorum nostrorum acies supradictus Domini sermo, quo nos vigilantes & orantes jugiter esse docuit, ut non simus quasi credentes & non credentes, & quasi audientes & non audientes,

α Dei pii Zc honi ineffabilem misericordiam de

profundo cordis nostri per Iesum Christum filium

- suum infatigabiliter deprecemur ; rogemus, Oremus, ut ita nobis suam dilectionem inspirara dignetur , ut nos ei in aeternum conjungat, inseparabiliter conglutinet, humo elevet, caelo societ interim sensus nostros quamdiu simus in hoc

mortis corpore constituti, atque sic ejus adventum sine quaerela expeeten ius, quo ei, cum apparuerit , cum gaudio, re magna charitatis siducia placentes Occurramus. Quam beati, quam felices servi illi, quos cum venerit Dominus, inveniet vigilantest beata vigilia, qua ad Deum

universitatis auctorem omnia implentem, Sc . omnia excedentem vigilaturi Utinam me quoque vilem licet, suum tamen servulum ita dignare tur de somno inertiae excitare , ita illo divinae charitatis igne accendere, quo supra sidera erar desceret suae Charitatis flamma, suae nimiae dilectionis desiderium, semperque divinus ignis intra me arderet. Utinam illud lignum haberem , quo

68쪽

633lle ignis jugiter aleretur , pasceretur, succende- ι'etur, re illa flamma nutriretur, quae extingui

nesciret, Sc augeri non nesciret. Utinam talis essem meriti ut mea lucerna semper nocte intemplo Domini arderet, ut omnibus domum Dei mei intrantibus lucaret. Domine da mihi, rogo

te in nomine Iesu Christi filii tui Dei mei illam,

quae nescit cadere , charitZtem , ut mea lucerna accendi sciat, extingui nesciat, mihi ardeat, aliis luceat. Tu Christe lucern3s nostras accendere digneris dulcissime nobis Salvator noster, quo perpetue luceant in templo tuo, ac perenne lumen a te perenni lumine accipiant, ut tenebrae nostrae illuminentur, mundi autem tenebrae a

nobis fugenture Sic lumen tuum meae largiaris , rogo, Iesu mi lucernae, ut illius luce illa sancta

sanctorum mihi appareant, quae te aeternum Pontificem aeternorum in antibus magni illius thitempli illic intrantem habeant, quo te jugiter tantummodo videam, aspiciam, desiderem, tantum te amans conspiciam, eXpectem, ac coram e mea semper lucerna luceat, ardeat. Tuum sit, quaeso, te nobis pulsantibus monstrBre amantissime Salvator, ut te intelligentes Iantum te amemus; te solum amemus, te solum desideremus, te solum meditemur die ac nocte, semper te cogitemus ; Zc intantum uobis ruum inspirare digneris amorem, quantum te amari Deum decet , ac diligi, ut omnia interiora nostra tua Occupet dilectio , totosque nos tuus possideat amor, totos nostros sensus tua impleat charitas, ut prae ter te aliud amare nesciamus, qui sempiternus

69쪽

6 es, quo tanta charitas aquis multis hujus aeris , N hujus terrae, & hujus maris extingui in nobis nequeat, juxta illud: N. aquae multae non poterunt extinguere charitatem ; quod in nobis quoque compleri vel ex parte possit te donante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria in saecula, saeculorum. Amen.

Item XIII.

De vero anima cibo ct potu.

Cotidianae experientiae ratiocinationibus humanae vitae miseria collecta, ac divini simul territi Oraculis, temerarie licet, parvitatem ingenioli nostri in superioribus jamdiu ostendimus; N. licet forte, superflua aliis videatur ista nostra loquaci-tBS, B nobis i Amen opportune nobis Sermo ortus esse ducitur. Non enim tam Alienam, quBm pro Priam excitare conamur ignaviam , ac insuper quamvis minus perfectis sapientibus satisfecerit ista e Xcogitata e X. parte sapientia, incipientibus tAmen ac nostrae mensurae tepidis necessaria, resatis apta videbitur ; quia quod nocet abscondi, 'quod nocet sileri non expedit tegere, neque eX pedit tacere ς inde melius nobis loqui visum est, quamlibet impolite, quam silere,' etenim revera tutius de istis , quam aut de frivolis aliis , aut de otiosis sermocinari judicavimus. Itaque adhuc fratres carissimi dictis nostris aures praebete quasi aliquid necessarium audituri, x animi vestri sitim divini fontis undis, de quo nunc dicere cupimus, refocillate, sed non extinguite, bibite, Sed non satiamini. Jam enim vocat nos ad se

70쪽

o . . . sis tons vivus fons vitae, re dicit, . qui sitit, veniat

ad me, di bibat. Quid bibatis intelligite, ' dicat

vobis Isaias, dicat vobis fons ipse: me autem dereliquerunt fontem aquae vivae dicit Dominus. Dominus ergo ipse Deus noster Iesus Christus est fons vitae, Sc ideo invitat nos ad se fontem,

ut illum bibamus. Bibit eum, qui amat, bibit, qui Dei verbo satiatur; qui satis diligit, satis desiderat. Bibit qui sapientiae amore flagrat. Avide ergo nos gentes bibamus , quod Iudaei dereliquerunt. De nobis enim cum gentibus forte dictum est: praecidit in stupore mentis, capita poten tium movebuntur in ea adaperientes maxillas suas quasi pauper edens in absconso; dic quasi de nobis quoque cum perfectis quibusque, de quibus hoc scriptum est, diceretur, Aperiamus, tamquam panem illum, qui de cogo desςendit, edendo, interioris hominis nostri maxillas, ut edaciter edamus, & quodam modo velociter, ne uos quis videat, quasi in absconso comedamus. Ut panem ergo edamus, ut fontem bibamus euadem Dominum nostrum Iesum Clisis tum,gui seipsum nobis quasi sumendum panem dicit vivum, qui dat vitam huic mundo, seque similiter sontem demonstrans ait: qui sitit, veniat

ad me, & bibat. De quo font , di Propheta

dicit: quoniam apud te est fons vitae. Videte unde iste fons manat ,' inde enim, unde dc panis de scendit , quia idem est, qui pauis Zc fons filius unicus Deus noster Christus Dominus , quem semper esuriret debemus. Licet eum edamus amando, devoremus licet desiqerando, adhu οῦ eum quasi esurientes desideremus. Simili modo

SEARCH

MENU NAVIGATION