Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

,6lam, & filium iterum de ea genuerit, sciat se adulterium perpetraste , re non minus peccasse, quam si ab juventute sua Clericus fuisset, Neum puella aliena peccasset, quia post votum suum peccavit postquam se Deo consecravit, revolum suum irritum fecit, idcirco similiter septem annis in pane & aqua paeniteat. Siquis Clericus per rixam proXimum suum Percusserit, & sanguinem fuderit, annum integrum poeniteat ,' si Laicus quadraginta diebus. .Siquis per seipsum fornicatus fuerit, aut cum jumento, duobus annis poeniteat, si gradum non hisbet 3 si autem gradum , aut votum, tribus annis paeniteat, si aetasndn defendit. Siquis concupiscit mulierem, Scnon potest facere , idest non suscipit eum mulier, dimidium annum in pane N aqua poenitear, re toto se abstineat anno a vino N carnibus, recommunione altaris. Siquis sacrificium perdiderit, anno poeniteat; si per ebrietatem aut voracitatem

illud evomuerit, & negligenter illud dimiserit, tribus quadragesimis in pane re aqua poeniteat, si vero per infirmitatem , septem diebus poeniteat ,' sed haec de Clericis Se Monachis mixtim

dicta sint.

Caeterum de Laicis quicumque fecerit homicidium , idest proximum suum occiderit, tribus annis inermis exul in pane aqua poenitear,

post tres annos revertatur in sua , reddens vicem parentibus occisi pietatis & ossicii, & sic post satisfactionem judicio Sacerdotis jungatur altari. Siquis Laicus de alterius uxore filium ge-

82쪽

nuerit, id est adulterium commiserit, toro proximi sui violato, tribus annis, paeniteat abstinens se a cibis juculentioribus, re a Propria uXore , dans insuper pretium pudicitiae marito uxoris violatae, dc sic culpa illius per Sacerdotem abs te segatur. Siquis vero Laicus fornicatus fuerit sodomitico ritu , , idest cum masculo coitu foemineo peccaverit, septem annis Poeniteat , tribus primis cum pane, & aqua , N. sale , fructibus horti siccis; quatuor reliquis abstineat se a vino & carnibus , & ita dimittatur illi sua culpa, & Sacedidos oret pro illo, dc sic jungatur altari. Siquis

autem fornicatus fuerit de Laicis cum mulieribus B cODjugio. liberis , idest viduis vel puellis ἡ si cum vidua uno anno , si cum puella duobus amnis , reddito tamen humiliationis ejus prexio pa' rentibus ejus, poeniteat 3 si autem uxorem non habuit, sed virgo virgini conjunctus est, si VO luat parentes ejus, ipsa sit uXor ejus, ita tam ei ut anno ante poeniteant ambo, Zc ita sint conjugales. Siquis autem Laicus . cum jumento fornicatus fuerit, anno poeniteat si uxorem habuit, si autem non habuit, dimidio anno; sic re qui uxorem habens propriis membris seipsum violaverit , poeniteat. Siquis Laicus infantem suum oppresserit, vel mulier, anno integro i in pane aqua paeniteant, re duobus aliis abstineant se a vino & carnibus, re ita primum altari Sacerdo ris judicio jungantur, Zc suum torum tunc licito maritus ille cognoscat. Sciendum i est enim Laicis quod tempore Poenitentiae illis traditae a sacerdo tibus non illis liceat suas cognoscere uxores nisi Post paenitentiam transactam, dimidia namque Paenitentia non debet esse. Si quis Laicus furtum

83쪽

fecerit, idest bovem, aut equum, aut Ovem, aut aliquod animal proximi sui furatus fuerit, si semel aut his fecit, reddat primum proximo suo damnum, quod fecit, re tribus quadragesimis in pane re aqua poeniteat; si autem saepe furtum facere consuevit, Ec reddere non potuerit , anno, re iribus quadragesimis poeniteat, di deinceps nequaquam facere promittat, & sic in Pascha alterius anni communicet, idest post duos annos, data tamen ante pauperibus de suo labore eleemosyna , re Sacerdoti poenitentiam judicanti epula, di ita ab remittatur illi malae consuetudinis culpa. Siquis Laicus perjuraverit, si per cupiditatem hoc fecerit, totas res suas vendat , re donet pauperibus, & convertatur in integro ad Dominum , & tondatur omni dimisso saeculo, & usque ad mortem serviat Deo in monasterio; si autem non per cupiditatem, sed mortis timore hoc fecit, tribus annis inermis exul poeniteat in pane re aqua, di duobus adhuc abstineat se a vino re carnibus, & ita animam

Pro se reddens, idest servum aut ancillam deservitutis jugo absolvens, Ad Eleamosynas multas

faciens per duos annos , in quibus illi Iicito uti

facile cibis est cunctis, excepta carne, Post Se Ptimum communicet annum. Siquis Laicorum Per Scandalum sanguinem fuderit, aut proximum suum vulneraverit, aut debilitaverit, quantum nocuit, tantum reddere cogatur, si autem non

habet unde solvat, opera proximi sui primum agat, quamdiu ille infirmus est, medicumque quaerar, re post sanitatem ejus quadraginta dies in pane aqua paeniteat. Siquis Laicus inebria-

84쪽

verit se , aut usque ad vomitum manducaverit , aut biberit, septimana in Pane re aqua poeniteat. Siquis Laicus adulte rare voluerit, aut fornicari cum sponsa, dc concupierit mulierem proximi sui, dc non fecerit, idest non potuerit quia mulier eum non suscepit, tamen ille paratus fuit ad fornicandum, confiteatur culpam suam Sacerdoti,

re ita quadraginta diebus in pane dc aqua poeniteat. Siquis autem Laicus manducaverit, aut

hiberit juxta fana si per ignorantiam fecerit, promittat deinceps quod numquam reiteret, Scquadraginta diebus in pane dc aqua paeniteat. Si vero per contemptum hoc fecerit, idest postquam Sacerdos illi praedicavit quod sacrilegium

hoc erat, re postea mense daemoniorum communicaverit, si gulae tantum vitio hoc fecerit. aut repetierit, tribus quadragesimis in pane re aqua paeniteat; si vero pro cultu daemonum, aut honore simulacrorum hoc fecerit, tribus annis poeniteat. Siquis Laicus per ignorantiam cum bonosiacis, aut caeteris Haeretitis communicaverit, stet inter cathecumenos, idest ab aliis separatus

Christianis quadraginta diebus, re duabus aliis

quadragesimis in exrremo Christianorum Ordine , , idest interpaenitentes, insanae communionis cubpam diluat. Si vero per contemptum hoc fecerit, idest postquam denuntiatum illi fuerat a Sacerdote, ac prohibitum ne se communione sinistra Partis macularet, anno integro poeniteat, dc tribus quadragesimis , dc duobus . aliis annis absti neat se a vino Ec carnibus , 8c ita post ma-

85쪽

gatur.

. Postremo de minutis Monachorum agendum est sanctionibus. Siquis vallum apertum in nocto dimiserit superpositione poeniteat ; si vero in die vigintiquatuor percussionibus si non aliis. super venientibus apertum dimiserit ,' siquis hunc ipsum absolute processerit , superpositione poeniteat. Siquis lumentum petens solus absolute lavaverit, superpositione poeniteat. Siquis vero lavans licito coram fratribus stando hoc fecerit, si non ne cessitate luti largius abstergendi, vigintiquatuor plagis emendetur. Siquis vero etiam sedendo in lumento genua aut brachia discooperuerit. absque necessitate luti lavandi, sex diebus non lavet, idest usque ad alteram diem Dominicam inhone' stus ille lavator pedes non lavet; soli autem MO'nacho secrete stando pedes lavare licet; seniori Vero etiam publice , sed altero pedes suos lavante , licet stando, lavari. Ante praedicationem vero die Dominica toti, exceptis Certis necessi talibus , simul sint conglobati, ut nullus desit

numero Praeceptum audientium, excepto Coco

ac portario, qui re ipsi, si possint, satis agant

ut Bdsint quando tonitruum evangelii auditur. Confessiones autem dari diligentius praecipitur, maxime de commotionibus animi, antequam ad Missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, idest si cor mundum non habuerit

melius est enim expectare donec cor sanum fue

rit, re alieaum a scandalo . ac invidia fuerit,

86쪽

quam accedere audacter ad judietum tribunalis. Tribunal enim Christi altare , dc corpus suum inibi cum sanguine judicat indignos accedentes. Sicut ergo a peccatis capitalibus, & carnalibus

cavendum est antequam communicandum sit, ita etiam ab interioribus vitiis , dc morbis languentis animae abstinendum est, - ac abstergendum ante verae pacis conjunctionem, re aeternae salutis compaginem. Ficit.

Vol. II.

87쪽

LIBRO SE CONDO

PARTE SE CONDA

' s. COLUMBAM ABBATIS

pro temporum ratione digesta.

EPISTOLA FRIMA AD FEDOLIUM '

Accipe quaeso Nunc bipedali

Condita versu Carmiculorum Munera parva o Tuque frequenter Mutua nobis obsequiorum Debita redde. Nam velut aestu Flantibus austris

Arida gaudent Imbribus arva , Sic tua nostr Missa frequenter Laetificabit Pagina mentes. Non ego posco Nunc periturae

88쪽

Munera gazae , Non , quod avarus Semper agendo Congregat aurum , Quod Sapientum Lumina caecat, Et velut ignis Flamma perurit Improba corda , Saepe nefanda Crimina multis Suggerit auri Dira cupido ,

E quibus ista Nuac tibi pauca Tempore prisco

Extitit ingens Caussa malorum

Aurea pellis . Corruit auri Munere parvo Caeaa Dearum,

Ac tribus illis

. , .

Maxima lis est orta Deabus . Hinc populavit Trojugenarum Ditia regna Dorica pubes .

89쪽

3uraque legum Fasque fidesque

Rumpitur auro .

Impia quippe Pygmalionis

Regis ob aurum Gesta leguntur . Sic Polydorum Hospes lavarus, Incitus auro Fraude necavit . Femina saepe

Perdit ob aurum Casta pudorem . Non Iovis auri Fluxit , in imbre ;Sed quod adulter obtulit aurum νAureus ille Fingitur imber . Amphiaraum Prodidit auro Perfida' conjuX. Hectoris heros Vendidit auro Corpus Achilles .

Et reserari Munere certo

Nigra feruntur Limina Ditis .

90쪽

Nunc ego possem Plura referre , Ni brevitatis

Caussa VetBret.

Haec tibi, frater Inclyte , Parva

Litterularum Munera mittens Suggero VanBs Linquere curas. Desine, quaesos Nunc Animosos Pascere pingui Farre caballos, Lucraque lucris Accumulando, Desine nummis Addere nummos a

Ut . quid iniquis

Consociaris , Munera quorum Crebra receptas l

odit iniqui

Munera Christus . Haec sapienti Despicienda, Qui fugitivae Atque caducae Cernere debet Tempora Vitae.

SEARCH

MENU NAVIGATION