장음표시 사용
331쪽
De legibus municipalibus Hispanieis. 32l
Domitiani odicio civitatem Romannm consequebatur, alteri quibus Vespasiani edictum Latinitatem dederat, Ox loge municipali, si ad honores municipales pervenirent, item civitate ornari poterant. Etenim qui recens Latini lacti orant, ut libertatem eum novo iure coniunctam nam omnes Latinae civitates liboriore iuro utuntur acciperent, et ad comitia magistratibus creandis admissi et in ordinem decurionum recepti sunt. Hac ratione nihil in aere Salpensano aut Malacitano est, quod non explicetur, nihil, quod ab aliis scriptoribus aut aliis monumentis tradatur, quin confirmetur atque illustretur, neminem denique peccasse statuimu8, ut nostra Sapientia stet. Νeque hercle hoc nobis debot obiici, in quibusdam rebus, quae Acriptorum
testimoniis parum illustrantur, coniectura nos Esse USOS m
gisque quod probabile quam quod verum sit protulisse. Id
intelligimus ipsi atque initio disputationis nostrae commemoravimus; sed parum proficiamus in nostris litteris, si nulla coniectura admittatur mathematicorumquo moro ubique demonstratio postuletur. Sufficere enim debet saepe in multis rebus probabilitas, quae similitudine argumentisque ex rei natura antiquitatisque consuetudine repetitis conficiatur, imprimis ubi non impugnetur, quod traditum est, sed confirmetur
atque explicetur. Atque hoc coniecturarum genere etiam ad alias partes horum monumentorum praestantissimorum re te
intelligendas opus osse cenaonius. Plurima onim in iis sunt, quae doctorum virorum studia excitent dolemusque prope, ab initio nobis unum hunc do municipiorum ratione locum, quem a novarum Opinionum iniuria tueremur, esse propositum. Quamquam quae de honoribus municipalibus ac decurionibus traduntur, ea ita a nobis in commentationum epigraphicarum Volumine primo exposita sunt, ut nihil sere mutandum ac vix quicquam supplendum sit. Sed de comitiis municipiorum Hispanicorum nam Italicorum num eadem ratio suerit magnopere
quaeritur et de curiis, quae non modo in his tabulis et quibusdam inscriptionibus Africanis, verum etiam in municipii Aciniponensis prope Malacam siti titulo apud Caecit. Garc.
332쪽
De legibus municipalibus Hispanicis.
commemorantur, ea potest suscipi disputatio, quae et rem municipalem et ipsius Romanae reipublicae gravissima atque antiquissima instituta illustret. Quae quae8tiones ut sunt minimae atque ad plurimas imperii Romani partea pertinent, ita nituntur sero eo, ut municipium quid sit recte intelligatur, quam nos ad rem ut hac disputatione profeci8se vid amur, Vehementer cupimuS. Disit ed by Coral
335쪽
Inter eus, quae ex longo tempore notae sunt, inscriptiones Latinas nulla fere est, quae magnitudine atque argumenti gravitate antecedat tabulam illam Lugdunengem, qua imper toris Claudii oratio continetur, quae cum olim et negligentius edita et parum explicata esset, hac aetate non modo interpretes complures peritos invenit, verum etiam eos editore8, quiroi epigraphicae studio eruditi simulque patriac antiquitatis
amore incensi tanta cura litteras apicesque tabulae investigarent atque in aere redderent, udi nihil in eo genere praestantius cognoverimus. Nihil igitur in ipgo monumento erat, quod emendarcinus, vel si quid erat, id certe non tantum haberi poterat, ut peculiarem propterea commentationem susciperemus: ne de interpretatione quidem erat, quod aut noVum prorsuS necdum ab aliis viris doctis commemoratum afferremus aut quia ab aliis minus recte statui videremus, longa disputatione resolleremug. Quare si unam Claudii orationem, quae tanta memoriae diuturnitate digna esset existimata, Spectaremus, --cugaremur sortasse ipsius nobilitate, quod quae alii brovius absolvissent, ea copiosius explicaremus, novi quidem nihil magnopere referremus. Sed non satis est in litteris nostris, quae quoque loco reperiuntur, Singula Per Se congiderare, quae nisi cum reliqua corum quae traduntur quasi Serie coniungantur ac comparentur, disciplina, qua omnes antiquitatis partes aequaliter illustrentur, nasci non potest. Quapropter nos hoc loco ab monumento Lugdunensi tamquam a capite quodam proficiscemur, in quo quae commemorantur, dum longius persequimur, ad ea Romanorum instituta perveniemus, quae latis-Diuit Corale
336쪽
De propagatione civitatis Romanae.
si me patent gummamque rempublicam complectuntur, quorum accuratior cognitio multum rursus ad tabulam Claudianam intelligendam conserat, ut per orbem quendam circumacti, quamvis paulo liberius evagemur alioque in nrgumento verSemur atque cursum instituisse Videamur, clarissimi tamen monumenti
tamquam auctoritate contineamur.
Iam causa, in qua Claudius Orationem quae extat, habuit. sic traditur ab Tacito Annal. XI, 23: A. Vitellio L. Vipstano consulotis i. e. anno 48 p. Chr. cum de supplendo senatu agitaretiar primoresque Galliae, quas Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem usuculi ius adiyiscendorum in urbe
honorum e eterent, multus ea super re viamusque rumor. Nimi
rum censuram tune agebat Claudius, cuius extremum prope hoe munus erat, ut Senatum legeret. Nam sic in antiquitate, cuius speciem imitabatur, fieri solebat, primum ut plebis tabulae conficerentur, deinde ut equitum turmae recognoscerentur, denique ut senatus legeretur, extremumque omnium illud erat, quod dictator Caesar et Augustus et Claudius fecerunt, ut patriciorum numerum Rugerent. Quare Tacitus Ann. XI, 25 postquam de patriciis auctis mentionem fecit, statim lustrum conditum censuramque universam peractam e88e narrat; nam quod anno 52 idem XII, 52 rursus quosdam senatu motos esse scribit, ad perpetuam imperatoris censoriam poteStatem, non ad hanc censuram videtur pertinere. Cuius tamen initium quando factum Ait, non traditur nec nummi produnt; sed
actam eam esse anno 47 ipse Tacitus XI, 13 significat, dotheatrali populi lascivia censoriis edictis cohibita dicens, item Dio LX, 29, coeptam, si non ante, certe anno 46 hino colligo, quod recognitio equitum, quam et habitam esso ab Claudio
magna cum cum Suetonius o. 16 narrat, et senatus lectioni antecedere consuesse diximus, apud Tacitum anni 47 acta prope integra tradentem non commemoratur, ut eam anno 46 relatam esse probabile sit. Quae cum ita sint, dubium videri potest, an Claudius antiquo more per quinquennium censuram gesserit conditoque anno 48 lustro tamen et ante et post, quamdiu tempus prisca lege constitutum patiebatur, censoria munera usurparit. Collegam quidem eius L. Vitellium, quem Diuit Coral
337쪽
De propagatione civitatis Romanae.
imperator item vetusta consuetudine sibi sumpserat, Tacitus Annal. XII, 4 anno 49 narrat pro potestate consoria hoc fecisse, ut L. Silanum senatu moveret: qua in re etsi abutebatur potestate meritoque ab Tacito Vituperatur, praetextum tamen
eum, quem diximus, videtur habuisse. Quamquam illud non serendum est, quod idem L. Vitellius in nummo apud Eckhel. D. N. VI p. 313 censor ΙΙ appellatur. Nemo enim ante Claudium cenaura eum functum es8e 8cribit, postea autem ne potuit quidem, quia eXtremae senectutis erat Τac. Ann. XII, 42γae mox dece88it. In hac igitur censura cum senatus legeretur primores Golliae Comatae foedera et civitatem Romanam pridem assecuti imperatorem Claudium adierunt, ius honorum petentes. Qui
sunt illi primores 3 De quibus primum intelligo Tacitum minus accurate dicere, quod eos ait foedera e8se assecutos. Est enim contra morem Romanum neque unquam factum, ut quisquam unus vel ut homines complures foedere cum republica
Romana coniungantur: populi sunt foederati ac civitates quique est ex populo foederato, item ipse quodammodo potest foederatus appellari. Quare illud elucet, cum Tacitus primores foedera assecutos appellet, quamvis minus proprie loquatur, hoc eum dicere, primores illos fui8go civitatum foederatarum. Sed rectissime addit pridem eos civitatem esse assecutos. Omnino enim foedera nisi quo qui8que populu8 tempore primum recipitur atque imperio Romano adiicitur, non solent concedi. Ita quae in Graecia magna suerant civitates foederatae, quo tempore illa regio in Romanorum dicionem venit, extiterant; ita in Sicilia quae foederatae urbes fuerunt, propter bellorum Punicorum merita laedus, quo quid praestarent, quid acciperent, definiebatur, consecutae erant; ita in Hispania Gaditani, antequam Provincia Hispania constituta est, foedere donati erant Cic. p. Balb. ib); ita Athenae, cum provincia fieret Achaia, ita reliqui omnes, qui usquam laederati appellantur, eo tempore reperiuntur foedus accepi Age, quo primum ad imperium Romanorum perVenerunt, neque ulla gens nominari poterit, quae postquam aliquamdiu alio iure usa est, tum propter merita aliqua foedus a populo Romano acceperit foederataque Diuit Corale
338쪽
De propagatione civitatis Romanae.
extiterit. Libertatem vel immunitatem vel Latinitatem vel ipsam denique civitatem accipiebant, qui in ipso imperio Romano beneficio aliquo digni esse viderentur, laederis quidem, quo praecipua aliqua iura concedi solent, ipsa natura haec est, ut nisi iis, qui ad imperium accedant, non detur. Quare fieri potest, ut earum quae in provinciis sunt, civitatum foedera, si quae poena dignae e8Se videantur, tollantur; ut quae minus boni sint iuris, praemio foederis donentur, fieri non potest. Itaque quod Tacitus principes illos ait pridem foedere suisse donatos, vel ad dictatorem Caesarem, qui Galliam Comatam subegit, vel ad Augustum, qui quod ille sacere morte prohibitus est, persecit Gallorumque iura diligenter composuit, reserendum est. Unde igitur populorum, quos Caesar vel Augustus civitate donarat, cognitio petenda est 3 Εx Plinii, opinor, naturali historia, qui cum in reliquis provinciis enarrandis non suae aetatis rationes, sed Augusti vel M. Agrippae commentarios repetat, tum in Gallia Comata quicquid post Augustum erat institutum, aperte neglexit: siquidem Germanias ille, quae tune
maximae ac potentissimae provinciae erant, prorsus silentio praeterit eaque sola, quae ab Augusto facta e88e constat, commemorat. Cf. supra p. l07. Is autem libr. III, 17, 20) in Gallia BoI-gica et Lugdunensi quattuor nominat populos laederatos, Lingones, Remos, Aeduos, Carnutos, in Aquitania nullos habet. Hi igitur sunt ipsi illi, quorum principes imperatorem
Claudium adierunt; nam nec alios ullos post Augustum laederatos fieri potuisso diximus et Lingonum Remorumque laedera imperante Vespasiano commemorantur ab Tacito Hist. IV, 67, qui si iamdiu in Vetere foedere manserunt, certe ne Aedui quidem et Carnuti ius suum mutarunt: id quod eo minus statui poterit, quod foederati, si ad aliud ius transferrentur, civitatem Romanam accipere solebant, qua de re supra p. 316 in commentario de tabulis Hispanicis disputavimus, Aeduos autem et Carnutos Claudii aetate non omnes civitate u8O8 esse
ipse Tacitus, qui primores ab plebe distinguat, significat.
Veruntamen civitatis Romanae, quam Tacitus cum laedere coniungit, alia longe erat Vis ac natura. Ea non modo populis universis, verum etiam passim singulis hominibus da-Diuit Corale
339쪽
De propagatione civitatis Romanae.
batur rectissimeque primoribus ita donata esse dicitur, ut plebs
ea careret. Vetus enim Romanorum conguetudo erat, ut eorum quos subegissent populorum principibus, quo maiorem reipublicae Romanae amorem iniicerent, civitatem impertirent. Hinc natum est illud, quod olim Campanorum principibus civitatem dederant, hinc, quod in Latinis oppidis quicunque magistratum gesserant, cives Romani fiebant, hinc denique, quod qui reges quibusdam populis imponebantur, sere civitate
donati et cum re Romana coniungebantur et coercebantur, qua de re pauca collegit Marin. Act. Dat. Arv. p. 725. Germanorum autem et Gallorum populi eum ad imperium Romanum accederent, non Saepe regibuS parebant, plerique cum multis dissensionibus domesticis ita erant liberi, ut tamen in potestate nobilium ac principum essent, quibus Caesar ct Augustus ipso illo, quo provinciae sormam constituerunt, tempore civitatem Romanam tribuerunt. Hinc extitit ingens numerus Iuliorum, qui primo p. Chr. saeculo in Gallis et Germisnis commemorantur, nee sere quisquam nobilis aut Gallus aut Germanus nominatur, quem non eo nomine usum utque ab alterutro illorum imperatorum civitate donatum e8se aut certum aut probabile sit. Cf. quae ea de re in comment. epigraph. I p. 44l significavimus. Exemplo sunt, quorum mentio apud Tacitum fit. Vo- Iut Ann. III, 40 sic ait: Eodem anno Galliu=tim civitates ob
magnitiadinem aeris alieni rebellionem coeptavere, cuius extimulator acerrimus inter Treveros Iulius Flarus, apud Aeduos Iulius Sacrovir. Nobilitas iambobus et maiorum bona iactu eoque Romana olim civilias data, cum id rartim nec nisi virtuti pretium
esset. En duo principes, alter ex libero populo Treverorum, alter ex foederato Aeduorum, quorum familiae ab Caesare vel Augusto civitatem Romanam habebant. Item Iulius Indus ex Treveris Tae. Ann. III, 123 nonne in eadem causa fuit 3 Nec minus certe fuerunt Iulius Africanus o Santonis
Tae. Ann. VI, 7), Iulius Alpinus, princeps Helvetiorum Tac. Hist. I, 68 , Iulius Atticus speculator Tac. Hist. I, 35), sed certe barbara origine nec ignobilis Plui. Galb. 26 , Iulius Auspex e primoribus Remorum Tac. Hist. IV, 69), Iulius Briganticus, princeps BatavoIum Tac. Hist. IV, 70 , Iulius
340쪽
330 De propagatione eivitatis Romanae.
Calenus, tribunus militum, sed Aeduus Τac. Hist. III, 35 , Iulius Maximus o Batavis Tac. Hist. IV, 33), Iulius Paulus ex stirpe regia Batavorum Tac. Hist. IV, 13 , Iulius Sabinus, Lingonum princeps Τac. Hist. IV, D' , Iulius Tutor ex Treveris Tac. ibid. , Iulius denique Vindex ex Aquitanis Dio LXIII, 22; ipsumque Iulium Civilem, qui imperante Vespasiano ingentem Batavorum seditionem excitavit, quia regia stirpe erat cognatosque Iulios habebat, ab Augusto donatam civitatem habuisse nec recte uno loco ab Tacito Hist. IV, 13 Claudium appellari existimo. Multos autem etiam alios Gallorum principes ab eodem Augusto vel propter nobilitatem vel propter virtutem civitate donatos, in Iuliis illis, quorum inter milites Romanos mentio fit, latere censeo; nam militia principibus bellicosis et maxime placere debuit et ostentandae vi
tutis praemiorumque assequendorum Optimam occasionem praebebat. Nec modo Gallorum, verum etiam Germanorum, qui nondum in provinciae Drmam redacti erant, principes civitate Romana donabantur, veluti Arminius, Germaniae liberator, quem Veli. II, li8 ait, cum popularium suorum cohortes in exercitu Romano duceret, civitatem esSe assecutum. Nec minus frater eius Flavus, gocer Segestes aliique propinqui nobiles, qui apud suos multum valere Viderentur, idem praemium
acceperunt. Eorum omnium nomen ex consuetudinct Romana erat Iulius, praenomen, quod eam ipsam Ob causam quia omnium commune eSt, sere tacetur nec commemorari inveni nisi in
Vindice, Gaius. Populorum quidem, quorum prinoipes ciVitato donabantur, nullum observatur discrimen, ut ex foederatis et ex liberis et ex stipendiariis et ex iis denique, qui nondum subiecti erant, pariter cives Romanos sactos esse VideamUS. Quare illorum quattuor foederatorum, quos diximus, populorum principe8 eam tantum ob causam existimamus prae reliquis adisse imperatorem Claudium, quod eum populi sui Gallorum essent honoratissimi optimoque iure uterentur nullus enim in Gallia Comata erat Latinitate, nullus civitate Romana pracditus praeter colonias), facillime se quod petebant, asse