Triennium philosophicum quod P. Andreas Semery Remus e Societate Iesu. In Collegio Romano philosophiae iterum professor dictabat Io Baptista Passerus eiusdem discipulus ... Carolo card. Barberino D.D.D. Annus primus tertius

발행: 1674년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

hor pelle mea , In carne videbo De MSaluatorem meum. Minor autem probatur

primo: quia qui moritur insans & minim, molis, resurget in m uia su ra aetatis plenitudinis Christi: hoc est in statura hominis pcr-fecti e sed ad mens,iram huiusmodi non susscit materia, quae sufficiebat corpusculo ius antis: igitur resurget cum alia materia , adeoque cum alio corpore, quam cum eo , quod moriens reliquit. Secundo eadem materia fuerit in multis hominibus: puta materia hominis ab alijs hominibus deucrati, suerit, & in eo, qui deuoratus est , & in ijs ,

qui deuorauerint. Immo cum aliquae nationes humanis vescantur carnibus; in uno lio, homine materia, quae fuerit per primam prodii tionem, fuerit etiam in alijs successuetum per mutritionem, tum etiam per productionem : cum Pnim homo generet ex super- suo alimenti, homo deuoratus ab alio superfuere potest alimcnto deuorantis,& cuadere materia alterius hominis Penerandi de

nouo. Cuius igitur erit in illa die, vaga illa materia pertinens ad tam multos ' Hec , &alia huiusmodi obijciunt Ethniςi contra Myseri iam restirrectionis, ut videre est apud D. Thomam lib. q. contra Gentes cap. 8l, ubi S. Doctor facili labore has omnes dissicultates disbluit. Rcs p. igitur quod ita resurgennis ijdem qui morimur, sicut vi umriis ij dcin qui viximus ; &conssequentcr quoad hoc soluta est

dissicultas. Hoc enim non impcdit unitatem in homine dum continue vivit, non igituri podi et unitatem resurgentis : in Corpore a uicin hominis, qua nuitu vivit, non sc mi cr

232쪽

ii 8 Disput. a. g. sunt eaedem partes secundum materiam, nee propterea impeditur quin homo sit unus numero a principio vitae usque in finem . . Hode D. Thomas loco cit. Ad illud de eorpuaseulo in antis respondet D. Thomas quod si quid defuit ad coplemetu debitae qualitatis, vel quia aliquis prquentus est morte, ante quam natura ipse in ad perfectam quantit tem deduceret, vel quia forte aliquis mutilatus est; aliunde hoc diuina supplebit potentia , nec tamen hoc impediet resurgentis

corporis unitatein, quia etiam opere nati

rae super id, quod infans habet, aliquid a diatur aliunde , ut ad perfectain perueniat qualitatem, nec talis additio facit alium nume- .ro : idem enim numero est homo puer , &adultus . Quoad eos autem, qui vescuntur carnibus humanis, adeoque in quorum pluribus cardem materia successitae reperitur ; respondet

quod si aliquid materialiter, in plurisbουs hominibus res ureter in co , ad cuius perfectionem magis pertinuit. Exemplum ponit in costa, quam ex Adamo sumptam edi-fieauit Deus in mulierem , & consequcnter quae ab Adamo transmigrauit in Euam. iCoslam hanc dicit Diuus Tholmas resurrecturam in sua, quia magis principali ter suit in Eua, quam in Adam. Ex eadem ratione parS, quae fuit in generante , S geni- to, resurget ait genito, quod enim superfluum fuit generantis est principalis materia geniti. Quod si quid secundum eamdem persectionem in v tioqile fuerat, rc surget in eo, in quo primitus fuerit. Haec D. Thomas. Praetcrea docet Magister in quolibet ho-

233쪽

Deiri Aas. Er negat. 2 et smine remanere scinper par es primigenias, quae per actionem caloris aUt cuiuslibet alterius qualitatis numquani absumsitur. Vocant autem partes primigenias illas, quibus

per Penerationem, non autem per aggenerationem , seu augmentationem, primo unita est Anima rationalis; & consequenter homi nem , praeter identitatem omnimodam sormae substantialis, habere etiam scmper identitatem omnimodam matcriae primigena ar: siue eamdem in omni rigore materiam primigeniam ηHanc Magistri doctrinam consimare possemus eΣperientia , qua constat periculosis-sinnim esse, atque lethale , quosdam naeuos,

qui nobis adnascuntur, abscindere: cum caeteroquin sine periculo mortis etiam manus,

vel brachium abscindatur. Puta si quis cum

dente aprino nascatur ex aliqua matris

imaginatione, ut saepe accidit, sine periculo omnium aliorum dentium iacturam faciet, praeter quam aprini. Idem die de alijs hii ius modi.

234쪽

QUAESTIO IXDe Rriuatione, ARTICVLVS I.

to,ut non pcssit non esse. Chi mera ita simpliciter, & absolute non est, vino a possit esse. Caetera omnia, vel ita sunt, ut polluat non esse : vel ita non simi, ut possint ese. Rationem sorma -

lem per quasi sunt no esse aliud ab co quod sunt; demonstratum est ubi de clientia , &

xistentia. Rationem formalem, qua non sunt quando non sunt , rme inueneramus, quando nihil este statuet inriis. Non quaeramus hic rationem vehiti causalem, sua non fit id, quod re ipsa non est, cum tamen posset esse . Scimus enim omnia contingentiae si e, vel non esse, seu existere, vel no. existere ad placitu eius, quo volente est id quod est, quo nolcte non est id, quod non est: adeo l. si rogeris cur existat mundus, qui posset nouoxistere, recte respondebis : quia Deus vult. Si a Micio rogeris cur non extitit antequam CXisteret, cum tamen cXastere potucrit, recte respondcbis: quia Deus noluit, scd aliud eiecur non sit, aliud non esse. Rursus non est e rei, quae con; ingenter non est, vel est non esse formae tu subrecto , vel

Tam Privationes , quam Negatioves fi Mues nihil sunt.

235쪽

De priuat. Ur negat' 22 Inon esse rei, non in subiecto. Puta & alius mundus non est; & Antichristus non est: &visio non est in oculo doriarientas ς & calor

non est in hoc ligno. Neque alius mundus, neque Antichristus est res natura sua potens cse in alio: neque visio, aut calor est res p tens natura sua non e sie in alio : non es e caloris in ligno, lucis in aere, visionis in oculo dicitur priuatio : non esse alterius mundi, aut non esse Antichristi in mundo solet aP-pellari negatio. Hoc idem n2Izen Negatio, applicatur etiam non e se formae in subiecto tali fmmae recipiendae inepto. V. g. non esse potentiae vi suae in ligno , dicetur negatio; non esse potentiae visivae, in homine dicitur priuatio. Propterea audies aliquando negationem a priuatione differre , quod haec sicarentia formae in subiecto apto , illa vero carcntia formae in subiecto inepto Vnde alia

mando per iocum homo stupidus diei solet

liabere, non solum priuationem , sed etiam negationem scientiae; quod est non solum carere scientia,quod in adolescentibus etiam ingeniosis sine vituperio reperitur, sed insuper capacitate. sciendi, quod etiam pueri cru-Descunt. Negatio tamen etiam de ijs dicitur, quae ita non sunt, vis essent, non propterea essent ine subiecto, ut patet cx dictas.

Quaerimus igitur hic quid stat huiusmodi negationes, & priuationes. In qua quaestione sunt qui negationibus, & priuationibus , ut ita dicam , formalibus cum negationibus, & priuationibus causalibus omnino consuss, nihil aliud intelligunt per none se cuiuslibet rei , quam quod libet impedimentum, ne aes illa sit, quae re ipsa non est.

k iij Ita

236쪽

2 12 Di put. 2. u. est. Ita si fingas obturari iam senestras hiluit

selistae , italis totus hic aer tenebrosus euadat: non esse lucis in acre, seu priuatio lucis in hoc medio firmaliter crunt illa obstacula, vel lignea , vel lapidea, quibus impedi tur lux ab ingressu huius scholae. Et ubi ni hi l aliud est, aut inueniri potest , a quo im podratur ne sit id, quod esse potest: paratumh bent Deum prohibentem ne sit, εἰ piopte-su sti nentem denominiati errem negationis fori aliqpvs Ami christi, vel Apostoli, vel Eld han is,vel cuiuslibet alterius huiusmodi. Idque ratione decreti liberi , quo haee

omnia excludit ab esse. Quod autem ita non est ut neeessario non

sit, hoc est quod impossibile est esse, impedi- tur per ipsum met Deum formalit/r ne sit; qui proptcrea dicitur esse per suam essentiam negatio omnium impossibilium , persiam volu tatena liberam, eorum contingentium , quae non'simi. Si igitur consideres Deum decernentem ut non sit Antichristus: habes in huiusmodi decreto negationem formalem Antichristi: si autem eumdem Deum contemplari velis, ut negationem chimerae, imaginare illum , ita plenitudine suae essentiae implentem uniuersutia, eiusdemq. rimas ita obturantem , ut ne tenuissima quidem clii merarum sese insinuare possit in rerum

naturam ; ne videlicet magno naturae malo omnia sus deque vertat. Hanc sententiam CX-

cogitarunt ij, quibus visum est non posse e ne veram ullain propositionem, nisi aliquo existente, quod illam veri ficet: sicut non potest ullus paries esse albus , nisi aliquo exi-

siqnte, quod illum albi ficet. Hi sibi ipsis

237쪽

De pria at. σ negat. 22ῖ semper colis rentes, quamuis in falso funda- mento , dixerunt multas propositiones nee

esse determinate veras, nec determinate falsas. Et ubi necessitas coegit admittendi verum circa obiecta, quae numquam sunt, exiscositauerunt ideas plusquam Platoni eas, quibus nitul dicendo non tuerentur quidem, sed tueri viderentur sanam doctrinam. Alii contra admittentes veras este I opositiones innumerabiles nullo umquanasicrito obiecto, per quod veri Hecndur, nescio qua incohaerentia i iis propositionibus: Chi

mera est impossibilis. Antichrsus non est

Aer est tenebrosus. Caecus non et idet , ut vere sint, dixerunt assignandum esse obtestum aIi quod, per quod verae sint: quod obiectitii, te ipsa existat. Adeoq. diuina essentia per seipsam verificat hanc propositionem : Chi mera non es, & Chimera est impossibilis:voluntas autem libera Dei veri fleat has alias: Aer est tenebrosus. C. ecus non videt: eum sit forinat is priuatio lucis in aere, vitanis in

earco, & sic de caeteris. Dicendum est tamen. Ineompossibile,eum xe, quae non est, non nisi per tropum dicitur. negatio xui. Negationes autem , & priuationes , ut aiunt, obiectiuae,proprie loquendo,

nihil sunt. Haec conclusio est expressa sententia Augustini late illam explicantis tum in libro de Beata Vita: tum in libro de Genesi contra Manichaeos , tum alibi passura . En eiusdem verba in libro de Beata Uita. Nescio quomodo dicamus habet egestatem , Aut habet stulti iam. I ale est enim , ac si locum: ali utem, qui lumine careat, dicamus habe

238쪽

eta Di sui. 2. uisse. s. re tenebras: nihil attud, quam Iu- in En non habere. Non enim tenebrae quasi ventiant, aret recedunt; sed carere itimine hoe ipsum est iam tenebrosum esse: ut carereve es , hoc est efr nudum. Non enim vineaccedente, ve tI aliqua res mobilis, nuciitas fugit. Sic ergo dicimtis aliquem hahere egestatem; quasi dicamus habere nuditatem. De fas enim veri tam est non habendi. brem ut quod volo explicem sicari s stim : ita arcam habet egestatem , quasi dicatur : habet non habere. Haec Augustinus, quibus nihil ,aut pressius, aut elegantius dici

paruit ad veritatem.

Ex his habes ipsum non esse rei , quae negatur, non esse aliquid : multo minus esse

ipsam rem , quae negatur: unde ineptum est idicere tenebras, v. g. esse lucem , quae negatur: aut nuditatem esse vestem, quae negatur.

Vestis enim, quae negatur quando homo dicitur nudus, est illa eadem , quae illi tribuitur, quando dicitur vestitus: sicut sapientia, quae negatur quando aliquis dicitur stultus, est illa eadem, quae ponitur, quando aliquis dicitur sapiens. Non igitur rectu dixeris ignorantiam secundum id, pro quo supponit esse sapientiam ς secundum autem id , quod significat esse voluntatem Dei . bene autem : ignorantiam non supponere pro Gliare; signineare alitem sapietiam, quam exclu- dit, vel subiectum a quo excludit sapietiam,

vel utrumque.

Hoc idem explieat idem Augustinus de Genesi contra Manicheos cap. q. Vbi lux non es cait ille tenebrae sunt; non qaia alia

gaid sunt teneb re, sed i a lucis absensia

239쪽

D; priuat. σ negat. 22ς tenebrae dictintM r. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non or, silentium dicitur. Et nuditas aliqua res non est sed in corpore , Mi tegumentum non est , nuditas dicitur : Ur inanitas non est aliquid ,ssed locus ubi corpus non est , inaniras dicitur. Sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi ἰtix non est,to ebrae dicunttir. Hoc ideo dicistis, quia solent dicere: unde erant ipsae tenebri super

abdisti m antequam facer e Deus lucem tiis illas fecerat, υel genuerat φ Aut si nemo fecerat , vel gendierat eas, aeternae erant

tenebrae: quas aliquid sint fenebrealaec Au- ustinus, & post aliqua alia : Sicut acitem ἰὸnritim nihil est , sic tenebrae nihil.

Hoc argumento eΣpugnantur, qui primat hones , di negationes identificant, vel cum aliquo ente positivo, vel cum quolibet alio genere entis, Quod sit distinctum a nihilo, siue illud vocetur ab usuum, siue diminutum. . En. argumentum Manicha . Tenebrae erant

funer faciem abyssi : ergo aliquid erat si per faciem abyssi: rursus illud aliquid, vel est penitum ; Vel log itum ; si genitum, quis

tu id genu crat cum de Deo non dicatur, quod illud genuerit; cuius tamen uniuersa creatura hic enarratur - est igitur quid ingenitum, & consequenter quid aeternum : vel si genitum , abadia genitum, quam a Deo, qui & lucem, S. alia penuit, quae ibi exponuntur , ubi dicitur : In principis creatiis Deus , lyc.. EX quo rursus inscrt id , Quod unice intendit ; vid licet quod quemadmodii inest quoddam principium , quod fecit tuqem: na est alιud principitum , qtaod se cit

240쪽

226 Di pret. a. s. tenebras: & quia lux est bonum, te braeaatem malum : dantur duo principia viuina

bonorum,alterum vero malorum Omnium. Haec omnia Manicbaeorum machinamenta

paucis euertit Augustinus negando primam eonsequentiam in hoc enthimemate: Tene brae erant super saetem abyssi, ergo aliquid erat se per saciem abyssi. Nam estis, tenebras non est esse aliquid: sicut enim dixi t superitis: egestas est verbum non habendi: unde si habes egestatem habes non habere: it tenebrae fiunt verbusta non essendi, unde si fundi

rene betae super aby stam, est non est super abyssunt. Qui autem cum Manichq is es amat quid est illud non esse , sc quis fecit illud tridiculus eii, nec aliam reseonsionem me

retur .

Hanc Augustini responsio irem neqirit a ferre, qui priuationes et quPlibet non entia identiscat eum emo abusivo , aut quolib ratio ente reali. De hoc enim iure tiro potio

Manichaeus responderi sibi quid nam illud

fit, & quisnam illuci fecerit; cum nonnili ridiculu quaeri possit quis iam fece rit non ensia Dicere autem id pro quod Hipponit , priuatio nihil elle : id aut cari quod significat non osse aliquid fictum, petii iterum explicariqη id sit illud, pro quo suppontari Si respondeatur esse id ipsum, quod ad atur, puri,

esse lucem. contra est : quia tuae est creatura, cum camen tenebrae non sint creatara : dui autem dicitor , quod tenebris non sunt creatura , nec ali in id, hoc diciἰur de tenebris.1ecundum id, pro quo supponunt , quod nihil est aliud di euro, quam tenebras, non sciP-panere pro aliqua re. Si a Mem dicatur tenebras

SEARCH

MENU NAVIGATION