Triennium philosophicum quod P. Andreas Semery Remus e Societate Iesu. In Collegio Romano philosophiae iterum professor dictabat Io Baptista Passerus eiusdem discipulus ... Carolo card. Barberino D.D.D. Annus primus tertius

발행: 1674년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

centur realiter; orgo accipere fimul,vel suom sina, &c. non facit ut totum distinguantur a

partibus, vel identificetur cum ipsis. Resp. concedendo totum : sed quid ad rem Assirmare vel negare hoe de illo est opus intellectus: opus intellectus non saeie ut hoe sit vel non sit illud - emo affirmare vel negare non facit quod bo vel non sit illud. Hoc etiam totum est verum; & tamen si affirmes de homine quod sit animal verum dicis, si neges, falsum e quamuis tuum amr- mare aut negare nihil mutet ex parte obiecti, Dum igitur dieis totum esse partes simul acceptas non autem seorsim , & e conuersor explicas in qua suppositione sit ii omnes partes quando de ipsis dicitur quod sint totum,videlicet in suppositione collectiva no autem distributiva. Habes in summuli; duas propositiones quibus hoc explic s. Omnes

Apostoli sunt Sancti. Et: omnes Apostoli junt duodecim. Prima ita vera est ut praedi-eatum dicatur de singulis, secunda ita vepraedicatum dicatur solum de omnibus.

OB ijditur primo , Aristotelex quinto

metaph. capit. quarto dicens quod quaelibet substantia dicitur ut sex,non autem

ut bis tria. Item dicit quod syllaba BA non est B εc A , ergo secundum Philosophum substantia non est omnes suae partes , sed aliquid aliud : Consequentia probatur quias substantia estet omnes sui partes, homo es

392쪽

set corpus ti an ima,adeoq. sieut tria,& tria non autem:hoc unum,sicut ser, idem die de B A. Resp. primo. Hoc argumento probare aliquos nec'ssitatem unionis inter materiam& sormam,sicut requiritur aliquis nexus inter tria & tria ut sint sex , inter B & A ut

nuntiationis , inter tria & tria est combinatio vel realis vel imaginatia n unitate numeri qui est senarius. Res p. secundo , pro exemplo rei euider iissim s afferri solere : duo, & tria sunt quinque, tria, di tria sunt sex et si igitur ost aeque euidens materiam sormam , & unionem esse totum, sicut est euidens, quod tria , & tria sunt sera iacino utens lumine naturae potest nostrae conci usioni contradicere. Die igitur, ut faueas Aristotela, tria,& tria seorsim non esse sex, simul autem esse sex ; eodem modo omnes partes, ly stipponendo distributive, non sunt totum , secus si supponae

iri crea iure tum Philosophi est dicere,

quod substantia non debet vocari per enumerationem partium, sed uno nomine: Substantia quiibet, ait ille, I mel dicitur , hoe est uno nomine appellatur . Hinc si dicas

seruo ut vocet canem non dices: materia, an ire a rationalis,di unio' Voca materia,animam latrabilcm.& unionem : sed breuiter: O Dave t voca Mesampum. Obijcies secundo. Ex eodem Philosepho a. Metaph. textu 'ltimo. Compos una quod ita est, ut sit unum totum , non ita est ut, unus cumulus, nec sicut aceruus lapidum;

et ' ergo

393쪽

De distinct pur.3 tota. 3 8 rergo ex mente Philosophi totum dieit aliquid supra partes collective acceptas. Con- sequentia probatur, quia etiam cumulus, &aceruus lapidum est omnes sui partes collective accepte , ergo, &c.

Resp. concesso antecedenti: negando consequenti m. Ad probationem concesso antecedenti nepa consequentiam. Et aceruus lapidum , & homo est omnes sui partes col- rective accepti : non tamen homo est sicut aceruus, quia in aceruo non est unum quidem per modum potentie, alterum vero per modum actus, secus in homine , in quo pr*- terea communicatio actus eum potentia noest mera iuxta positio unius ad aliud , ite ut in aceruo, lapidis ad lapidem. Obij eitur tertio .Partes collective acceptae sunt causa totius; ergo distinguntur a toto. Consequentia probatur: 'uia inter causam,& effectum est vera distinctio. Antecedens autem probatur , quia singulo partes sunx causa partialis totius; crgo omnes partes sunt.

causa totalis .

Res p. negando antecedens. Ad probationem omisso antecedenti e nega consequentiam. Omisi antecedens, quia partes melius dicuntur constitutiva, quam causε totius. Dices: in eo genere , in quo dantur causspartiales debet dari causa totalis: in genere eaus' intrinsece debent dari causet partiales, ergo in eodem genere debet dari causa totalis. Confirmatur a pari, nam ex eo quod in genere causae extrinsecae dentur causae partiales, datur etiam causa totalis extrinseca: ergo si dentur in genere causae intrinseces usae partialos, debet in senere causae in

394쪽

38a s.

intrinsecq dari causa totalis . Resp. idem esse causam intrinsecam &partem componentem. Ex hoc patet ad argumentum. Ese causam adaequatam est esse causam, ultra quam non sit alia causa : ergo esse causam adaequatam intrinsecam est esse partem componentem, ultra quam non stultum aliud componens: repugnat autem interminis esse partem componentem,& eXcluis dere quodlibet aliud componens. Hinc apparet cur non detur causa adaequata intrin- seca. Esse causam extrinsecam non est esse

partem, sed aliquid ex quo sit effectus: per

hoc autem quod detur aliquid,ex quo sit es fectus non excluditur, cum aliquo aliquid poni,& ex pluribus cossari principium adq-

quatum, seu sufficientiam adaequatam, unde sit id,quod fit,& consequenter ex causa ade-quata extrinseca male insertur necessitas, immo possibilitas causae adaequale intrinse- es. Ad argumentum in sorma nega maio-xcm, ad confirmationem transmisb antee. Mega consequentiam. Disparitas patet ex dictis. Requiritur causa extrinseca adaequata,

quia implicat aliquid esse , & non esse aprineipio sufficieti ad hoc ut ipsu sit. Implicat dari causam intrinsecam adaequatam, quia causa intrinseca, & pars sunt formaliter idem, implicat autem in terminis esse partem , & non habere vllam compartem. Hine partes dicuntur causς partiales : non

quod sint partes in genora cau* , sed quod

causae in generei partis. Instabis: praeter partes eollective acceptas nihil aliud intrinsece causauergo partes collective acceptae intrinsece causanr.

395쪽

ro distinctoarta rete. 3

Resp. omi so antecedenti: negando consequentiam. Omis antecedens propter squi- uocationem quam continet, adeoque qua explicabile est sine damno veritatis: praeter partes collectitie acceptas nihil totaliter causat, quia non datur, nec dari potest 'eausa totalis intrinseca : & consequenter ex coquod nulla alia sit causa totalis , male in f rcs quod ipsae sint causa totalis, sicuti ex eo quod nullus alius calamus sit chimera, male inseres tuum esse chimeram. Praeter pat-tes collective acceptas sunt eaedem partcs distributive accepta: - ills autem causant quidem totum , sed partialiter: hoc est singulae

earum sunt partes, non autem totum. Quod

nihil aliud est , nasi omnes partes accipiendoly Omnes in suppositione distributiva sacere veram propositionem affirmantem, quod causent, secus in collectiva.

Replicabis: illud totaliter e usit, ultra quod nihil aliud causat , sed ultra omnes partes collective acceptas nihil aliud cast- fata ergo omnes partes collective acceptae

totaliter causant.

Res p. negando maiorem . Ad hoc ut aliquid causet totaliter non sussicit ut praete ipsum nihil aliud causet: sed requiritur ut lipsum causet: ita autem praeter omnes hartes colicetitio acceptas nihil causat , ut ipsis χamen non causent. Si halic propositionem :Fri ter partes collectitie acceptas nihil causar cxamines in rigore logico inuenies salsam :si enim hanc exponas secundu leges in strin- millis traditas: invenies hune sensum : pat-tes collective acceptae causant, & nihil aliud

causat, quae propositio est falsa . Ex eadem

396쪽

ratione inuenies potui sie concedi hane a1ῶram illud causat totaliter praeter quod Dihil aliud causat : facit enim hunc sensum: illud causat totaliter quod causat itaut nihil aliud causet. Hoc autem de partibus quae causant,& secundum quod causant falsifieari est euidens , cum euidens sit praeter quamlibet eausam intrinsecam esse aliam causam intrinsecam . Patet ex dictis quid dicendum sit de relatione stolistica seu de forma totalitatis: r latio est non inter totum di omnes partes s mendo ii omnes collective, sed inter totum& omnes partes, ponendo ii omnes distributive: sicut autem est relatio ita est distin tio . Adeoque sicut totum resertur aὸ hanc Sc illam: ita totum distinguitur ab hae & illa. Et de hoe satis.

QVAESTIO V.

tia nihil ex pro sesso disputarunt: quia disputandi occasione caruerui. Hanc enim quatione inuexit in scholas Mysterium Incarnationis . Natura humana siue Humanitas Christi Domini non subsistit in se, sed in Verbo . verbum diuinum asum. Psix naturam humanama non autem personi- In

397쪽

Xn christo Domino su ut duae naturae una Persona . Sic loquntur Patres & Cone ilia contra Nestorium , alio suo lis reticos . Hinc orta est controuersia de formali constitutivo subsistentis, suppositi,personae.

Est opinio satis communis inter recentio res subsistentiam consistere in modo quodasubstantiali ultimo complente naturam singularem , & praestante illi, ut sistat in se . Per huiusmodi modum natura secundum se essentialι ter indifferens ad subsistendum in se , vel in alio , dcterminatur ad subsistendum in se potius quam in alio . Verbtun diuinum a sumpsit solum naturam singularem, non autem simul modum illum proptereaasumpsit naturam, non autem personam.

Operae pretium est ad maiorem eira dentiam veritatis aliqua distinguere quae facile confunduntur: fortasse enim non per idem habetur ratio formaliter constitutiva personae , per quod habetur ratio formaliter constitutiva suppositi: nec per idem habetur ratio constitutiva suppositi, per quod habetur

ratio costitutiva subsistentis. Explicatur hoc. Quotiescunq; aliquae rationes, inueniuntur diuisae in pluribus subiectis toties etiam unitae in uno eodemque subiecto non sunt formaliter idem . v. g. ratio peecati & ratio auersionis a Deo reperiuntur diuisae in pluribus obiectis: nam in peccato veniali reperitur ratio peccati, non tamen repetatur ratio auersionis a Deo . Ideo quamuis in peccato mortali duae istae rationes reperiantur, pecca ividelicet & auersionis a Deo, non sunt tamen in eodem peccato formaliter idem. Item rario

398쪽

sim in pluribus diseursiui in homine , sensitivi in bruto quamuis autem in uno eodem. que homine duae illa: rationes uniantur, non

sunt tamen in homine sorma li ter idem . Rursus ratio subsistentis, ratio suppositiri ratio personae inueniuntur divisim in pluribus , ergo etiam cum sunt in uno eodemq. non sunt sorma liter idem . Quod autem reperiantur divisim ostenditur. Anima rationalis , ut supponitur hic, & suo loco probabitur ; est quid subsistens: & tamen non est suppositum neque persona . Bucephalus est subsistens & suppositum , sed non persona , Petrus vero est subsistens, suppositum ci perinsona . Ratio personae sicut & ratio suppositi

dieit incommunicabilitatem,ut aiunt Theologi:no tamen omnes,aiunt quod ratio subsistentis dicat huiusmodi incomunicabilitate.

Inuenies etiam qui quatuor subsistentias ponat in diuinis nimirum subsistantiam perquam natura diuina in se subsistat: deinde aliam perquam in Patre, aliam perquam in Filio,aliam per quam in Spiritu Sarabo. Non autem inuenies qui ponat quatuor pQrsonas aut quatuor supposita Alia sententia negat suppositum supra

naturam addere modum substantialem aut quidlibet aliud positi tuuυAit autem natura in sua specie completam, per hoc formaliter subsistere in se , quod intrinsece non vitiatu culli alteri substantiae absolutae . Si natura hoe modo existens non sit intelle .ctiva dicitur suppositum : si autem sit intellectiva , praeter denominationem suppositi,

sustinet denominationem person qiiod nomen tribuitur dignitati fortasse quia con

399쪽

De subsissentia. 38

parent in scenis personati qui Dina startim N Regum partes agunt. Quod si natura existens Aodo praedicto sit quidem incompleta,

idonea tamen existere separata ab omni alio, cuiusmodi est anima rationalis, dicetur quidem subsistens, non autem suppositum neque Persona. Haec autem omnia dicuntur subsistere in se,per hoc praecise quod sint & nulli

alteri absolutae subctantiae intrinsece uniantur ; hoc est constituuntur in ratione subsistentis in se per suum esse & negationem I Dionis intrinsecae ad ulteriorem substantiam absolutam. Non vaeat alias sententias eirea subsistentiam enumerare: sussicienter enim refellentur quscunq. sunt contra nos, per probatione nostrae, quam auditis prius aduersarijs proponemus. Est igitur pro sententia primo lo

co relata.

Prima ratio a pari. Subsistentiae diuinae per quas videlicet natura diuina subsistit in Patre, in Filio , & in Spiritu Sancto sunt quid

positiuum ς ergo etiam subbitentia creata per quam haec natura humana sit haec pcr na, esi aliquid posititium. Secunda, per sublistentiam formaliter eo-stituitur totum subitantiale completum : sed omne constitutivum totius substantialis eo-pleti est aliquid positiuum; ergo subfistentia creata est aliquid positiuum. Confirmatur quia subsistentia est ultimum complementus est terminus ultimo terminans,est ultima persectio naturae subsistentis, est ratio per qui ego sum ego: haec omnia sonant aliquid positiuum, ergo subsistentia habetur per aliquid positivum. Explicatur hoc. Per hoe

r ij quod

400쪽

quod haec mea singularis natura subsistat in 1e ut de facto subsiliit, possum dicere illud ego Quod non dicerem si haec eadem singularis natura sit bsiseret in alio et unde est aliud ego quod dicitur ab illo homine qui Deus est, quam est et id quod diceretur si singularis illa . natura uon esset asiimpta a verbo. Vide P Maurum pro hoc suo ego egregie disputantem. Tertia est de fide di diei sum a Conciliis. Verbum Diuinum astum ens humanitatem non assumpsisse personan: ergo persona sir pra humanitatem , hoe est supra hanc singularem naturam, dicit aliquid positiuuin. Consequentia probatur: quia si dicit puram negationem , cum negatio nihil sit: decisum esset a concilijs Verbum diuinum astum psitte quidem naturam singularem , sed priui cruci non assumpsisse illud nihil : quod videtur

ineptum e terminis. Quarta, est argumentum Arriagae. Definitum est humanitatem alliinaptatu a veibo per huiusmodi astumptionem noti mansiste personam rergo vel rario personae superaddit natu aae aliquid positiuum , vos fuit irris'

ta definitio seu decisio Concili j: Consoquc tia probatur: quia si humanitas singularis

constituitur in ratione personae per se, & nc-gationem unionis intransecae ad uti criore in jubstantiam , Concilium dcliniens pi r Vinionem ad verbum non mansisto personam, de fi nil humanitatem cum vnione ad aliam si li-ilantiam non nrani ille non unitani alteri IDhilantiae, Videtur alitem riduculum licii latroquod res vulta non mai; et in sentia compol

SEARCH

MENU NAVIGATION