Triennium philosophicum quod P. Andreas Semery Remus e Societate Iesu. In Collegio Romano philosophiae iterum professor dictabat Io Baptista Passerus eiusdem discipulus ... Carolo card. Barberino D.D.D. Annus primus tertius

발행: 1674년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

s et o Disput. q. Estu est. s. mtionem eiusdem, & ipsius spiritus raresaςere contra eorundem exigentiam. Quamdiu a tem facilius est praedicta corpuscula rarefacere, quam continere mercurium , sinit mer-

curium descendere : sed quia post ingentem rarefactionem magis repugnat ulter tot rarefactio , quam suspenso mercurij; propterea abstinet a rarefactione maiori, re suspendit

mercurium. Haec est ratio cur tantum,ec non plus descendat mercurius, de quo nullam rationem reddunt vacui propugnatores. Fundatur autem haec rati' in naturali exigentia, quae inest euilibet iubstantiae huius, vel illius qualitatis; quae quamuis possit hoc

vel illo modo imminui , aut admisceri conuariae, nequit tamen Go apsa in quadam determinata in cnsura stare substantia. Puta hi, gus & densitas debetur aquae: posses tamentia alterare aquam calefaciendo, & rarefaciendo, ut ex aqua faceres aere e quia quamuis aqua sit capax caloris, & raritatis auequit tamen eum qualibet iactura frigoris, ta dei statis ulterius conservari.

Quod dictum est in experimento posito patet ad oculum. Si quis enim vel subtilissime super αἱ fistula itaut vel minimu aeris sese insinue videt pridictos spiritus, seu cor pustula ad debita densitatem redire, di ex in aeriori superficie tubi guttatim deorsu suere. Obijeitur secundό. Demittatur perpendi- eulari ter columna perfectissime comp lanara super basini item perfectissime compI anata,

Hoe postulatum videtur negari non posse . Hoc tamen dato , vel admittendum cst va. uni,vel negandum, quod basis , & columna positat se mutuo immediate contingere : s.

552쪽

Demem, sareundum est absurdum; ergo admittendum est primum. Maior probatur,qtii a superficies eo- lunae nequit immediate applicari supcxseiei

basis, nisi excludatur totus aer inter columnam , & basim: si enim maneat aer intermedius non se immediate contingent. Rursus

aer ille nequit excludi, nisi per motum localem, adeoque diffundi debet per circumserentiam columnae, et basis. Priusquam au tem ad extremam tam columnae, qliam basis

oram perueniat, recessisse debet a medio. In illo autem medio nullum aliud corpus successit; nondum en im columna basim attingit, cum inter hanc et ipsam intermediet aer diffusus a medio ad circumferentiam, ergo in illo medis datur vacuum.

Hoe ut melius intelliga diuide superseiebasis, & columnae in varios circulos , alios alijs maiores , donec deuenias ad ultimum, qui in extrema utriusque ora erit amplissimus. Aer recedens a primo interiori circulo implet secundum, & exclusus per compress sionem a secundo implet tertium, & he de cyteris donec extra columnam , & basim totus aer effluat. Quamdiu autem intra columnam, & basim aliquid aeris restat , columna non tangit basim. Probatur hoc, o uia chin basis, & columna sint persecte complanatae, ech ec perpendiculariter cadat supra illam, nequeunt se contingere secundum unam pamtem , quin se contingant secundum omnes et sed in tali casu non se contingunt secundum omnes, orgo non se contingunt secundum ullam. Minor probatur: quia adhuc inter extrema utriusque mediat aer. Rursus non se contingunt in medio , et tamen iam a medio

553쪽

exelusus est aer; ergo inter columnam, et ba fm datur vacuum : probatur consequentia: quia loco aeris exclusi nullum corpus sue. si cessit. In tractatu de continuo invenies negari e

passim illa postulata, per quae plana perfe

perfectae spherae postulantur;non ob difficultatem hic propositam , sed ob maiores , quae abi proponentur. Qui negant alicubi postulata huiusmodi, debent temper illa negare

adeoq. non premuntur hic hoc argumento. E Nos in praesentia damus postulatum , et libo dato negamus maiorem. Dicimus autem columnam inter et basim in casu posito inte cedere tenuissimum , et insensibiIe velum aeris: sicut in tercedereto .g. tenuishnum velum aquae, vel olei si columna, et basis aquae , maderet vel oleo. Hoc autem non impedit quin columna, et bris immedite se tangant immediatione contactus physici, quamuis in rigore metaphysico reipsa contactus iname- aediatiis non si columnae, et basis. Sicut autems columna , vel basis maderet oleo ridiculus cssct qui die rei columnam marmoream non

basi sulciri, sed oleo , ita ridiculus erit , qui lin casu posito, di det columnae suterum elle iaerem, noti macinor; cum acris velum sit incomparabiIiter tenuius velo olei , quod haberetur in alio casu. Dicitur autem coit astus

physice immediatus: quia aer intermedius nequit per sensiim deprehendi. Obijcitur tertio. Sint duae tabulae perfecte . complanatae; altera alteri superponatur: post vero superior ab inferiori tota simul eleuetur γ itaut in eleuatione maneant parallelae. In tali casu dabitur vacuum s ergo vacuum

554쪽

Dὸ Vactio: saῖ est naturaliter possibile . Minor probatur: quia aer sub ingrediens non venit ad medium nisi transeat prius inter extrema utrius

Igitur dum aer est inter extrema, et nondum in medio, datur in medio vacuum; nam duae tabulae praedicti non se contingunt in medio, sicut non se contingunt neundum latera , in quibus iam successit aer.

Res p. quod in casu posito neque orian

dus , neque Briareus , nee uterque simul tabulam auellet a tabula: sed ad eleuationem unius , altera etiam elevabitur, non alio visco conglutinata, quam periculo vacui. Hoc ut experiare: accipe tabulam planam hanc aquae placidae in concha, vel situla superpone: deinde tabulam recta eleua, seruatas aque et tabulae parallelis: videbis te simul eum tabula aquam sursum trahere, quod erat demonsitandum.

Obijcitur quarto. Motus Joealis seri nequit, nisi in vacuo: datur motus localis; ergo datur vacuum. Maiorem probant veteres, quia in pleno nequit corpus moueri localiter, puta lapis, qui est intra viscera huius parietis nequit hac illac moueri. Res p. negando maiorem. Ad probatione. sic movemur localiter io aere - sicut pisces

in aqua.

Dices; ergo ad motum unius culleis mouetur totus aer qui est in mundo ; Consequens est absurdum: ergo & antecedens. Probatur consequentia quia culex abiens pellit aerem sibi proximum , aer proximus

pulsas alium sibi proximum pellit, & sicvsq. ad ultimam superficiem aeris. Pretereata locum culicis abeuntis ; succedit aequalis

555쪽

moles aeris circumfusi loco aeris. Succedatis sueeedit alius , di alius & sic sq. ad superficiem, quae contingit vel concanum lunae, vel concauum Firmamenti. Patet hoc in concha , in cuius medium si velfleu - mus aut tenuissimus lapillus inciderit, tota aqua in circulos commouetur incipiendo a minimo cirea lapillum desinendo in maximum circa oram conchae. Qua similitudine

utuntur Patres Spirituales ut explicent minimam etiam copam in maximas plerun- qne abire.

Resp. negando eohsequentia sicut pisciculus aquam mouens circa se in mari , non commouet totum oceauum : ita & culex co- mouens aerem circa se, non agitat totam saeris mas Iam. Immo mininarim. aeris Commouet ad motum aeris sibi propinqui. In eoneha ipsa quae ad explieationem adducitur patet quod corpusculum decidens ita leuirer mouet aquam circum suam ut ad nullam

rene distantiam sensbilem moueatur. Qua-, do igitur corpus siue magnum siue paruum mouetur in aere , aliquid aeris condensatur di aliquid rarest: id quod raresit implet locum relictum a corpore quod mouetur, corpus ipsum quod mouetur implet de spa-i tio reliso ab aere qui densatur : commotio autem aeris est ad proportionem corporis quod mouetur, numquam autem ad cisa- tiam valde notabilem extenditur ob sumnia facilitatem aeris, tum ad se condensandum

tum ad rarescendnm.

Obijcitur secundo. Conatus ad inducendum vacuum potest erescere magis in infinitum et vis impedatiua vacui semper est m tor

inli

556쪽

De Vactio. tui conatu ; ergo vis impeditiua vaeui ellius inita. Res p. transmissa maiori: & eoneessa mi- nori negando consequentiam. Conatus praedictus quantumuis crescat numquam infinitus , adeoq. vis resistitiua eidem, ut sit super ipsum, non est necesse quod sit infinitis ussicit autem incremcntum in viridie semper esse supra incrementum in conatu. v. g. quando conati s ad vacuum est ut tria, v:s resistititia sit ut quatuor: quando illo est ut quatuor, haec sit ut quinq. inutio etiamsi aequaliter crescant: quando tantumdem'resistis quantum impΜgnaris , Don vinceris. Deniq. Obijcitur contra secundam Conclusionem Est impossibilis locus carens trita dimensione: ubi datur trina dimensio non datur vacuum ; ergo impossibile est dari vacuum. Aniccc dens probatur: quia intra qualibet concauam superficiem datur profunditas, longitudo,& latitudo, ita ut Mathematicus ponit infinita ibi discribere, Res p. npgando maiorem. Ad probatione die quod in vaxuo datur praedictae dimensiones non reales , sed imaginariae, adeoque seque susscit Mathematicis vacuum aς nobis plenum.

ARTICVLVS II.

Etercs contra Philosophum assume. bant dari vacuum : quia sine vacuo motus ocalis saluari non poterat. Aristoteles contra ipsos negat dari yacuum , quia in

557쪽

vacuo fieri nequit motu nodalis. Argumen-

tum Veterum solutum est quaestimae stiperiori, Discursus Philosophi cst hic examinandus. Sic igitur ratiocinetitur Aristoteles. Motus grauium & leuium fieri nequit in instanti: in vacuo fieret in instanti; ergo in vacuo fieri nequit. Maiorem ut indubitatam assumit Philolophus , nee repugnant ij qui-bi cuni disputat i animaduertentes in omni rimo tu locali cile prius S posterius, & mobile voab extremo transeat ad extremili transire prius per medium. Tota igitur dissiculos . . est in probanda minori. Probatur autem se Maior & minor velocitas grauium in descensu, & leuium in ascensu determinatur . a maiori vel minori resistentia medij: in vacuo nulla esset me iij resistentia, ergo esset infinita velocitas: adeoq. in instanti a con- cauo Lunae lapis descenderet supra terramἔ' ascendere; ignis a terra ad concauum Lunae.

Maior vltimi syllogismi probatur experientia & ratione. Quia videmus eundem lapidem veloeius ferri deorsum in aere, qua in aqua: eo quod plus resistat aqua quam aer. Vnde enim maior hic tum velocitas tum tarditas;nisi a resistentia maiori uel minori illius corporis quod a mobili permeatur ' Quod autem in uacuo nullum huius--

modi eorpus daretur est idipsum quod supponitur.

Totus hie distursus est liquidus. Dubitatur autem an ca quibus innititur sint principia ipsius Philosophi, an potius Aduersariorum, ijsq. utatur Philosophus ut argumeretur ad hominem.Nos tum ob auctora ratem multorum se opinantium , tum ob ea quaeo dicturi

558쪽

s De motu in Vactio 12 dicturi sumus inserius, putamus hime di - 1 cursum niti principijs non Aristotelicis, sed receptis apud eos qilibuscum Aristoteles co- tendebat , adeoque Philosophum hic argu

mentari ad hominem, Dicendum. In uacuo fieret motus loealis grauium & letitum. Ad intelligentiam coci usionis finge Seolam hanc uacuam esse. Iurali hypothes pilam serream imaginare suspensem uel o sorniee . uel in ipso medio

vacui iraut nullum usquani corpus contingat. Si ponatur contigua fornici, non ςadet deorsum. Si in medio, deorsum ruet. si cautom est moneri in uacuo. Non eadςt si contingat fornicem a quia per huiusmodi calum daretur : noua disiunctio corporis i corpore. Cadet in secundo casu : quia dii-junctioncm huiusmodi non faciet.. ς pilota probatur: quia non

eri ratio cior lapis. .non moueatur, sen. quodlibet aluuii corpus seu graue seu leue ergo an casu posito & grauia di leuia mouerentur. Antecedens patebit solutione obie- stionum. Quod autem detur ratio positivaci moueatur,probamus: quia etiam in tali casu anest grauitas graui, leuitas leui; orgo est ratio cur hoc & illud moueantur. Probatur iterum: quia determinatio ad mo- tum non omnis habetur a resistentia med ij, ergo etiamsi desit resistentia medij, non deest omnis determinatio ad motum. Antecedens

probatur quia in eodem medio diuersi

mobilia deuersmode mouentur ι ergo tota determinatio ad mensuram veloeitatis vel tarditatis in motu, non habetur a medio.

559쪽

g. vel ferrum etiam data patitate modis de seendit velocius intra idem medium qu lapis; aut aliquid aliud graue quidem, secnon tam grave. Ex hae Conclusione habes quid respondeas ad argumentum Philosophi, seu potius a Philosopho factum contra vetere S arguente ad hominem : negando videlicet determinationem totam ad hunc vel illum modum tarditatis, aut velocitatis: haberi unice a lesistentia maiori , vel minori , medij in quo fit motus.

Re pondetur obiectionib&s.

Ovijeitur primo. Si pil ferrea sit in

medio vacui non est ratio cur potius moueatur in unam partem , quam in aliam ergo nequit moueri. Antecedens probatur:

quia in tali hypothesi non Mur neque sutinatim neq. deorsum respectu pilae et ergo non est potior ratio cur in hanc, quam cur in illa partem seratur. Consequentia est euidens. Antecedens probatur: quia quamuis re ipsa detur deorsum & sursum vacuum enim huius Scliolae non impedit centrum terrae esse deorsum & concauum Lunae esia sursum pila tamen ferrea non pexeipit ubi sit fur sit, ubi deorsum; & consequenter respectit eiusdem ita est sursum ac deorsum , ac si non

clier.

Resp. negando antecedens. Ad probationem nega iterum antecedens. Probatio huius antecedentis laborat in supposito. Quod vide-

560쪽

De motu in Vacuo. sa si vides ieet grauia & leuia percipiant centrum ad quod mouentur & perceptione eentri moueantur ad centrum : quod est ineptum. Sut qui putent grauia deorsum serri co quod trahantur a ceutro immittente ad ipsa qualitatem quandam sympaticam: smilem qualitati qua magnes trahit ad se ferrum, Qui hoe modo phisosophantur sapienter negant pilam in vacuo motum iri, & sit supponaturhaee sententia: nostra Conelusio nequit sustineri: praedicta enim qualitas nequit propagari per vacuum, ut patet ex dictis. Concluso igitur intclligenda cst in alia hypothesi ncgante huiusmodi influxum centri , in id quod mouetur ad centrum. Dicere autem quod etiam in hac hypothesi mobile debet percipere centrum , ad quod sertur est vel saeere lapides similes nobis , vel

nos sinitIes lapidibus: vitum q. absardum. Grave M Leue nec in vacuo , nec in pleno, percipiunt centrum : nec nos ipsi dum mouemur ut graues sculper pereipimus quo moueamur, ut appatet in iis qui casu ruunt per pi qcipitia. Mouetur igitur graue deorsum sua grauitate, hoc est impetu quodam is nato seu ipsi indito ab auctore naturi versus centrum mundi, quod ab ipso non magis percipitur quam scopiis ad quem sagitta dirigitur percipiatur, a sagitta. Hanc explicationem habes ex D. Thoma covsiderante grauia & leu ia impulsa , haec quidem

sursum, illa vero dcorsum a natura, ficut sagitta impellitur hac vel illac a Sagittario. Quemadmodum autem non sagitta sed Sa sit tarius scit sopirni sagittae: ita non graue aut icue , sed vatura , qirae fecit graue SE lcue

SEARCH

MENU NAVIGATION