Famosae, de solis vel telluris motu, controversiae examen, theologicophilosophicum, ad S. sanctam Normam, institutum a Johanne Herbinio, Bicina Silesio, ..

발행: 1655년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

TMEo L. PHILO s. LIB. II. I A litisi Ego in Controversiae hujus ventilatione rationes, materiae subjectae convenien . tes, audio libentissime & en pendo. A ratio. nibus ad Scripturam confugientes, causa cecidisse, judico. At, si adducuntul ab una et si etiam ab altera assumuntur parte Scripturae loca ; eκaminandum penitius eorun. dem sensum, & sine praeaudicio quidem alterutrius Partis HypotheseOS, censeo. XIV. Horum , quae dicta jam sunt, retorsionem in me quoque parabit nonnullus.

Si, inquiet,.Scripturam adsequatam esse rerum Mathematicarum normam, negas; cur igitur eandem contra, CopernicaeOS, Ot Lo-Cornm ERamine, urgest Resp. Urgeo: &Ptolemaicos contra,& Copernicaeos. Illos: quod saltum tot jugerum in Scripturam se. Ciant: eamque, Mathemaricis &physicis demonstrationibus neglectis , contra Adversarios, solam & solum saepissime, stringant: Cum tamen Scriptura, Testem se ibi rei & materiae offerat; non Iudicem formali. ter etiam constituar. Εr, Cum de Solis motu& Terrae quiete tam clare eN Sanctis edocti Scripturis sumus , ut nullum nobis ea de re oriatur dubium : cur,quaeso, sancto Domi. nam non veneramur silentio; & interea, quae nobis cum ancillis sunt, transigimus, conferimus, lites componimus 'X U. Copernicaeos Gutem urgeo; quod, objecta sibi in contrarium, Scripturae resti; monia

182쪽

rq EXAMEN PROBLEMAT.monia tam salse rideant, tam superbὰ ct contemPtim eNcipiant, tam dico,quod res ad coelum clamat obiter & negligenter ad

ea respondeant. Circumspiciendum certo militi suum est telum: an contra hostem Ualeat. Bonus miles suum acuit gladium :hunc expolit: hine & illinc flectit, & varie lversat. ictum vel in aere , eXperitur. Non laliter decebat Copernicaros, in suam ipsorum mei inquirere responsionem.

XVI. Quaeram enim: An Terra, vel Sol moveatur an hic, vel illa centrum sit 8 Ptolemaici, post rationes suas, Scripturam adserunt. Copernicaei, propter probabiliorem ut putant) Hypothesin suam, sed alto

nimis & vere praeconceptam, Omnia, quae, quot, quantaque sunt, Scripturae loca, BP parentiae, hallucinationis humanae,& Spiritus S. balbutiei praetensione , eludunt, si non exsibilant. At,jam triumphatos putant Ptolemaicos, quibus illudunt. Cur ita

quia Omnia, χο ."cunque ultra afferri

ab iis queunt, sacra, per hallucinationem Hominum & apparentiam , refellere possunt. Magnam ipsimet, insigniter autem Lansbergius, hallucinationem hallucinan-.tur. Sed cur ita respondent ρ Quia Copernicus commodiorem in Mathesi& melio. rem nondum veriorem Invenit Hypothe. sin. Justificata est Sapientia a filiis homi- - num. Judicata a Doctoribus suis Veritas. XIV.Cer-

183쪽

T MEO L. P MI Log. LIB. II. Iqs XIV. Certe non considerant, non quae rurir: an Ptolemaici eorum responsioni ac quiescant vel, an, sacra veritate salva , ac.

quiescere possint, si maxime, rationibus vi cti, velint ρ Et, an hallucinationes istas ad mittarit. Quae enim veritatis ratio est: Spiritum S. in tot quorum ultra viginti asserri Possunt) tantique ponderis Oraculis, nobis. cum semper hallucinara ρ Quis sanus, ap-

reriter omnia& ad errorem Proponi, absolute , Concedet Τ ut pote, ubi nulla appa rentiae & hallucinationis ratio. vel necessitas

id evincit , sed eκ hypothesi prHumtao-i enditur Sed res mihi jam cum D. Lip-storpio est. XV. Horum Te quoque, Clarissime LIP S T Ο R PI, meminasse decebat, cum

in Copernico Redivivo, cap. 8. Num S. 6. Scripturam , & qui eam in Controversiis philosophicis adhibent, omnino rejicere S: T. Quia, Scientias Philosophicas, non eN libro Scripturae, sed libro Naturae & ab iis , qui hasce callem, esse perdistendas. Danie. t is exemplo patet. At MonteS, video, tuum superi runt animum. Et coelum & animum mutasti Ubi enim tua prisca & mcns 'qua Verbum Dei tam pie Olim veneratus es, fidest Pia certe & sale aspersa sunt verba, quae in E Xercitationibus tuis Academicis, EXer. 6. s. It . exstant. oleae observam ,

184쪽

136 Εκ AMEN PROBLEMΛT. rum jacent in Scriptura. Ergo Astronomia & Geometria sacris ii reris sunt contra riae . Imo, quia acent, quia non sunt, non contrariantur. Si enim essent fundamenta in Scripturis Astronomica & Geometri. ea , tum forsitan sibi opponerentur, discrepatenti Ergo DIUERSA erunt , Scriptura & Astronomia; non Contraria.

III. Ruid quaeso , obstabit, si diκero .

aliam esse Geometriam Philosophiae; aliam Theolofaet Satis certe eκinde faciam Lan bergio, qui, in Commentationibus in Mo,

tum Diurn. & Annuum Terrae, decertat. Legimus, inquit. I. Reg. 7. 23.-2. non.

4. 1. Salomon inter alia tempti merose mi-tani instrumentascisse Bameum in reum, is vasistate Mare ictum : cujus dometrum metiebatur filum decem cutitorum: circum. ferentiam vero, filum cubitorum triginta. Ubi proportio Diametri ad Peripheriam flatuitur ut ro. ad 3 o. aut ut7. ad xx. Sed Archimedes taemonstrat insua e=cismet Id . Diametrum esse adsuam Peripheriam, ut Z ad χχ. flere; ut inter utramque mensuram

mercedat aesserentia integri cubiti. Vuod si

quaeras. utra harum propostionum verasati

propior sit 8 Respondebo proximam esse Archimedaeam, quae certissimis innititur Geometra funae mentis, non istam quam is, ritus S. Huri insituto intentus, populara Syccepto more. consentus fuit referre. Euare

185쪽

T MEO L. PAILos. Lx B. II. 137 evidens est, veJhoe exemplo, quae ad Geometriam pertinent ex hac, non ex S. Scr/ptura esse demonstanda. Resp. a. Ad ista D. acobus du Bois, Dial. Theol. Astron. pag. 1 2. recte respondit,in verbis istis Synecdochen esse numeri rotundi, pro paulo majori. Di ces : Scripturae. ideo fidem habendam non esse ρ Re . Neque D. Lansbergii loquor cum Ecclesiaste Commentationibus habenda fides erit: qui hacce Numeri Synecdoche passim utitui. Sic dicit : Saturnum

suum perficere cursum annis 3 o. JOVem 12. Martem a. cum ex Tabulis ipsius liqueat, Saturnum strum orbem absolvere,annlS.29. diebus Is s. Iovem, annis xx. diebus 3I . Martem anno uno & diebus 3Σx. Instan tias plures Autor laudatus, i. c. eκ ipsius Proponit Tabulis. a. Spiritus S. Alchitem

factum recenset. quod, more Vulgato, non exactum erat: mensuranteS enim materiam,

propter 3 o. negligunt unum vel duos pedes ; dicuntque, rem , praeterpropter, tot &tot pedum esse vel ulnarum. Fuit proportio illa de facto ; non vero de jure. IV, 3. Diversa sani, Scriptura& Geome. tria 3 non autem Contraria. Diversus ergo in ipsis res tractandi modus erit. Et sic,Dia. metri ad Peripheriam quoque proportio in Geometria,eκ acta& accurata . in Scriptura, rotunda, & , quae obiter saltem attingitur.

erit. q. Minus nihilo est, quod objicitur,' illam

186쪽

1 3 8 EXAMEN PROBLEΜΑΤ. 1llam, S S. Diametri ad Circumferentiam proportionem . Archimedaeam non fuisse. Resp . Sed fuit Hebraea , communis: quam

Moses ab AEgyptiis , Abraham a Chaldaeis

M. didicerunt. s. Dubitasse debebamus: - an illa Maris aenei circumferentia rotunda exam fuerit ρ AB cubi sorsitan . in Ovalem figuram defleκit 8 6. Eκaminandus fuit Circinus. 7. Denique mensuratio ipsa. num accurata fuerit. Omnia hic dubia. Sed neque nos Di ametri ad Peripheriam propor- tionem eκ SS. discere : sed Euclide, sed Archimede volumus. 8. Lansbergius etiam de Archimedaea, T. ad 2 h. proportione, di .cit: illam sese itas e habere. Si rὰ. Ergo - nsn eκactissime. Ad minimum : non semper, aut difficulter, procedit. V. Qua situm igitur est : utrum S. Scriptura dubiorum naturalium, atque ita Ma . thematicorum sit proprie norma Sobrie quaeritur, ut veritati consulatur. Mascule hanc quistionem tractat Amplissimus Sperlingius, in Instit. Physic. in Prooem. qu. q. Versat eam quoque Clarissimus Lipstor. . - pius, i. C. n. r. Ubi, quod in eo laudo, Scripturam quidem in fallibilem Veritatis esse normam, ingenue profitetur; eandem tamen Scripturam, Astronomicarum quaestio num Normam,& adaequatum esseJudicem, 'recte etiam pernegat: ductus ratione, rux. descripta: Cum enim, inquit, huIus pro-

187쪽

blematonfri intellige, de Terrae motu fundamenta ponantur in Astronomia SVeometradioc ess,in Mathematico iusipnnis &c. Indignum profecto est, is cum insigni mentis dedecore conjunctum , velia hominibus , Mathematicarum cs verae Philosophiae Ignaro, hanc luentiam concessire, utilia, quae expurgati inteliactus acuisate adminiculante,/apparentiatu omnium test-monias vera este ab omnibus cum fana ratio

ne philosophanstibus depreBenaeunsur , ictu evertant, proscindant, is ex principio heterogeneo male adfutim propogium applicat adsitatis posulare prin fumant. VI. Actum certo de omnis scientiae humanae certitudine esse , tecum , tuus Lector, judico. Nec quicquam addo. Hoc tamen: Scientiatum Certitudinem a Scriptura formaliter non dependere. Et: propter materialem aliquam & enternam Scri plurae repugnantiam, non statim Hoster Intellectus alienae mancipium fit libidinis: non divinae statim aurae particula tollitur: hon Ratio re)icitur.

VIL Multa siquidem in litetis Saetis

dicuntur , quae formaliter distingui a nobis volunt. Methodus in Sacris est; sed a nobis in ordinem redigenda: quia dispersa est. Definitiones ibi continentur; at a nobis sedimandae. Divisiones innuuntur; non eXpria muntur semper: forsitan, ut aurae divinar. Paris

188쪽

xqo ENAΜEN L oc. S A CR. particula, ratio, occupata in talibus sit: collatio enim ordinata, est nostri intellectus operatio. Nusquam summus laudatur Aristoteles et nisi ubi reo distinguit, atque ita

bene docet. VIII. Librum igitur , non Scripturae, sed Naturae , ad res disquirendum naturales . volvendum nobis esse, recte eκinde arguitur. Quapropter, errare sua volunt

sponte, qui in omni qualicunque dubio ad .

Scripturam unice recurrunt. Suae Cert

ignorantiae asylum ibi quaerunt; non scientiae fundamentum. I X. Philosophi interim erit, Sacras etiam scire literas : locus enim a divino testimonio non rejicitur. Multum certe hic loci etiam, potest. Sic igitur. inquies, Script ram Philosophiae esse normam oportebita Neutiquam. Distinguo, inter Scripturam

'Iudicem; quod nego: & Scripturam Testem; quod omnino assero. Philosophus quippe suum declarat subjectum; Mecitum

vero Terminum, Rameis . argumentum tertium) unde potest, haurit. X. Nec sequitur: probantem ex Sacris ideo. & statim , esse Theologum : quemad modum non Concluditur, eum esse Ethni cum, qui eri Ethnicorum libris, quatuoreia se Elementa, Scalia, docet. Multa Aristote les Hiacis ispissatoribus, multa a venatoriabus : nec tamen hinc vespiscator, vel Pen

189쪽

Tri Eo L. Piri Los. Lis. II. r Artor, audit, inquit Dn. Sperlingius, i. c. XI. Declaro jam sententiam, &respondeo: Scriptura est in Issiluis rerum Philoso. plicarum Hormd : heterogenea, non ver) homogenea. Explico. Es norma: est enim pipma Veritatis Regula. rerum phiclosophic rum: quia testimonium Scriptur, de illis non rejicies. in diibitis: non enim in tua per eam demonstratione falleris. Si tamen falsus es non hoc divina habebat Scriptura ; sed hoc senserat humana tua ignorantia, dicente Augustino. Et vere, & philoQ-phice quidem. Quoniam , quicquid Scriptura confuse eloquitur, tu apprehende re distincte debes, Si illa rei materiam hahet, in ea tu formam non quaeras. Materiale, inquam, tibi Scriptura aliquando dabit: Formale non semper: imo rarissime. Apud AEgyptios quaerendum erit , quicquid re Moses docere noluit 1 Et . privatim rogandus id erit Moses , quicquid publico

proferre nequivit. Heterogenea ; quoniam suo adaequata non est normato. Argumentor, & desino. Omne Mensurans adaequatum esse debet

suo mensurato. Scriptura est mensurans.

Ergo debet adaequata esse suo mensu.

Quod mhnsuratum, res sint Theologicae ad salutem; non autem philosophicae, qua

tales,

190쪽

r x /EκAMEN PROBLEMAT. tales, ad scientiam. Ergo Scriptura norma Philosophicorum dubiorum adsequata cla rius :conveniens non est : non homogenea: non judex; sed testis tantum est. in XII. Atque ita Normam , concordi ratione, cum Lipstorpio consideravi. Sed ille argumento hocce Ptolemaicorum petitJugulum,l. C. n. 6. Quapropter, inquit, negi gunt scopum Scepturae S. quotquot Geome

normam expendunt , facIuntque με πιβοων

tu ἄλλο γέν , quam imi asso quin improbant.

Quae verba mulctam dicunt Ptolemaicis. Sed,quam sibi dicere etiam debuit Lipstor. pius, cum aliis. qui in eandem impegerunt Lapidem. Si enim , Scripturam pro Terra quiete adducentibus, principium simpliciter negatum, &, cea inconveniens The. maii , a Copernicaris non acceptatum suisset: accuratius . credo, in principia & no

mam inquisitum fuisset,neque disputando de principiatis , huc usque contentionis protraκissemus serram. XI II Summum certἡ Ε ruditorum orbis votum est: utinam Ptolemaici Copernicaris sacras in hac materia literas non oppF-suissent directe: suffecisset enim ex abuta. danti intulisset Utinam rationibus physicis,& observationibus invicem egissent. Uti- . nam Ptolemaici Scripturam , vel non acceptassent, vel acceptatam examinassent me. 'liusd

SEARCH

MENU NAVIGATION