Anekdoton ex Petronij Arbitri Satirico, fragmentum. Praefixo iudicio de styli ratione ipsius. ..

발행: 1664년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PETRONII ARBITRI ferculum , hilaresque conuiuae vino se monibusque publicatis,operam coeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum,HOC vinum, inquit,vos oportet suave faciatis. Pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa coena esse contentum, quam in theca repositorij videratis Z sc notus Vl xes' Quid ergo est i oportet etiam inter cCenandum Philologiam nosse .Patrono meo ossa bene quiescant , qui me hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil noui potest afferri, sicut ille feri cuiusta mel habuit praxim. Caelus hic , in quo duodecim Dij habitant, in totidem se figuras conuertit 1 S: modo fit Aries. Itaque quisquis nascitur illo signo,

multa pecora habet, multum lanae: caput praeterea durum , frontem expudoratam , cornu acutum. Plurimi hoc signo scholastici nascuntur,& Arieti illi. Laudamus urbanitatem Mathematici. Itaque adiecit.Deinde totus Caelus Taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur , 5 bubulci, S qui se ipsi pascunt.

In Geminis autem nascuntur bigae, Aboues,& colei,& qui virosque parietes linunt. In Cancro ego natus sum ι ideo multis pedibus sto, & in m ri,& in ter

32쪽

p κ Α e M E N et V M. v multa possideo. Nam Cancer, dc hoc& illoc quadrat: Et ideo iamdudum nihil super illum posui, ne Genesim meani premerem. In Leone cataph gi nascuntur, & imperiosi. In V irgine, Mulieres,& fugitivi, & compediti. In Libra, laniones , & unguentarij, ω quicumque aliquid expediunt. In Scorpione, venena- xij, S: percusi res. In Sagittario, Strabones,qui holera spectant,lardum tollunt. In Capricorno, arumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur. In Aquario, co- pones, S cucurbitae. In Piscibus, Obsonatores & Rhetores. Sic Orbis vertitur, tamquam Mola : & semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur , aut pereant. Q d autem in medio, cespitent videtis, dc super Cespitem favum, nihil sine ratione facio. Terra mater est in medio,quasi ovum, corrotundata: δἴ omnia bona in se habet, tamquam favus. Sophos, uniuersi clamamus, & sublatis, manibus ad Camaram, iuramus Hipparchum Aratumque, comparandos illi homines non fuisse ; Donec aduenerunt Ministit, ac Tolaria proposuerunt toris, in quibus Retia erant picta, subsessoreDque cum venabulis, & totus venationis

33쪽

13 PETRONII ARBITRI apparatus. Nec dum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras; cum extra Triclinium clamor sublatus est ingens: Mecce Canes laconici, etiam circa Mentam discurrere coeperunt. Secutum est hos

Rcpositorium, in quo positus erat primae magnitudinis Aper, A quidem pilegius, e cuius dentibus, sportellae dependebant

diuae,palmulis toxtae: Altera Caryotis, altera Thebaicis repleta. Circa autem minores Porcelli, ex copto placentis facti, quasi uberibus imminerent, Scropham

esse positam significabant, S: hi quidem

Apophoreta fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum, non ille Carpus accessit, qui altilia lacerauerat ; sed Barbatus ingens , fasciis cruralibus alligatus, & Alicula subornatus polymita, strictoque Venatorio cultro ; latus apri vehementer percussit ; ex cuius plaga turdi euolauerunt. Parati aucupes cum arundinibus fuerunt, & eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde , cum

suum cuique iussisset referri Trimalcio, adiecit: Etiam videte, quam porcus ille siluaticus, totam comederit glandena. Statim Pueri ad Sportellas accesserunt, quae

pondebant e dentibus, Thebaicasque,

34쪽

FRAGMENTUM. DCaryotas ad numerum, diuisere coenantibus. Interim ego, qui priuatum habe bam siccessum in multas cogitationes diductus sum: Qtiare Aper pileatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi: duraui interrogare illum Interpretem meum , Quid me, torqueret.

At ille : Plane etiam hoc, seruus tuus indicare potest. Non enim aEnigma est; sed res aperta. Hic Aper, cum heri sum mam coenam vindicasset, a conuiuiis di missus: Itaque hodie tamquam libertus in conuiuium reuertitur. Damnavi ego stuporem meum, & nihil amplius interrogaui , ne viderer nunquam inter honestos coenasse. Dum haec loquimur, Puer spesiosus, vitibus hederisque redimitus,modo Bromium,interdum Lyaeum, Euchiumque confessus , Calathisco vitas circumtulit, & Poemata domini sui, acutis lima voce traduxit. Ad quem sonum conuersus Trimalcio : Dionyse, inquit, liber csto. Puer detraxit pileum Apro, capitique suo imposuit. Tum Trimalciorursus adiecit: Non negabitis me, inquit, habere Liberum patrem. Laudauimus dictum Trimalcionis , & circumeuntes Puerum sane perbasiamus. Ab hoc fer-

35쪽

Σo PETRONII ARBITRIculo Trimalcio ad Iasinum surrexit. Nos libertatem sine Tyranno nacti, coepimus inuitare conuiuarum sermones ;Clamat itaque primus , cum pataracina

poposcis let; Dies, inquit, nihil est: dum

Versas te, nox fit: Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in Triclinium ire. Et mundum frigus habuimus : vix me balneus calfecit ; tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, & planeinatus sum; vinum mihi in cerebrum abiit. Excepit Seleucus fabulae partem: Et ego, inquit, non cotidie lavor; Bali cus enim fullo est. Aqua dentes habet, M cor nostrum cotidie liquescit; sed, cum mulsipultarium obduxi, frigori tricasim dico ; Nec sane lauare potui , fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysantus animam ebullit: modo modo me appellauit: videor mihi cum illo loqui. Hei est, Heli V tres inflati ambulamus ; minores quam muscae. s i ii i s tamen aliquam virtutem habent: Nos non pluris sumus, quam bullae. Et

quid si non abstinax fuisset quinque

dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis, tamen abiit. At plures medici illum perdiderunt, imo ma-

36쪽

gis malus fatus; Medicus enim nihil aliud est, quam animi consolatio.Tamen bene clatus est , vitali lecto, stragulis boni :planctus est optime. manumisit aliquot: etiam si maligne,illum plorauit Uxor. Quid si non illam optime accepisset Sed mulier , miluinum genus. Nemini nihil boni facere oportet: aeque est enim ac si in puteum conjicies. Sed antiquus amor carcer est. Molestus fuit Phileros , qui

proclamauit: Vivorum meminerimus :Ille habet, quod sibi debebatur: Honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod

queratur Abax secreuit,& paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque creuit , quidquid creuit, tamquam favus. Puto me hercules illum reliquisse solida centum , omni in numis habuit. De re tamen ego Verum dicam, qui linguam caninam comedi. Durae buccae fuit, linguosus, Discordia non homo. Frater eius fortis fuit,

amicus amico, manu Uncta, plena mensa,& inter initia malam Parram pilauit. Sed recorrexit costas illius, prima vindemia : vendidit enim vinum quantum ipse voluit: Et, quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus

B iij

37쪽

11 Pgreto NII ARBITRI inuolatiit, quam illi relictium est. Et ille Stips, dum fratri suo irascitur; nescio cui Terrae filio, patrimonium legauit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem Oracularios seruos , qui illum pessum. dederunt: Nunquam autem recte faciet, qui cito credit; utique homo negotians: Tamen verum, quod frunitus

est, quam diu vixit: cui datum est, soncui destinatum. Plane Fortunae filius, in manu illius plumbum, aurum fiebat. Facile cst autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quod putas illum annos siccumtuli sic septuaginta, S supra: Sed corneolus fuit , aetatem bene ferebat , niger

tamquam coruus. Noveram hominem olim oliorum,& adhuc salax erat. Non mehercules illum puto in domo canem reliquisse. Imo etiam puellarius erat: omnis Minciuar homo , nec improbo ; hoc solum cnim secum tulit. Haec Phileros dixit: illa Ganymedes: Narrat is, quod

nec ad Coelum, nec ad Terram pertinet; cum interim nemo curat, quid Annona mordet. Non mehercules hodie buccam panis inuenire potui; SI quomodo siccitas perseuerat Z iam Annum esurio.

AEdilibus male eueniat, qui cum pisto-

38쪽

FRAGMENTUM. 23ribus colludunt. sense me , seruabo te. Itaque populus minutus laborat, nam isti maiores maxillae, semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos Leones, quos ego hic inueni, cum primum ex Asia veni l Illud erat vivere. Similia Sicilia interiores, & laruas , sic istos peridos abant, ut illis Iuppiter iratus esset. Sed memini Safinium, tunc habitabat ad a

cum veterem me puero, Piper, non homo. Is quacumque ibat terram adure

bat , sed rectus, sed certus, amicus ambeo, cum quo audacter posses in tenebris micare. In curia autem , quomodo singulos vel pilabat, tractabat, nec scemas loquebatur : sed dilectum cum ageret; Porro in Foro , sc illius vox crescebat, tamquam tuba. Nec siadauit unquam,i1 expuit. Puto enim, nescio quid Asia Dis habuisse. Et quam benignus res a Iutare, Nomina omnium reddere, tam quam unus de nobis. Itaque illo tempore Annona, pro luto erat. Asse panem quem emisses, non potuisses cum altero deuorare ; nunc oculum bubulum vidi maiorem. Hei, Hei quotidie haec colonia retrouersus crescit, tamquam coda

vituli. Sed quare non habemus AEdilem

B iiij

39쪽

14 PETRONII ARBITRI trium Cauniarum , qui sibi mauult assem, quam vitam nostram. Itaque domi ga clet : plus in die Numorum accipit,

- quam alter Patrimonium habet. Iam scio unde acceperit denarios mille aureos ;sed, si nos coleos haberemuS , non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones , foras vulpes , Quod ad me

attinet iam Pannos meos comedi, & si perseuerat haec Annona, Casulas mea vendam. Quid enim futurum est, si nec Pij, nec homines eius Coloniae miserentur Z Ita meos fruniscar , ut ego puto omnia illa AEdilibus fieri. Nemo enim Coelum Coelum putat: Nemo ieiunium seruat: Nemo Iouem pili facit: Sed om nes opertis oculis bona sua computant.

Antea Stolatae ibant, nudis pedibus in Clivum, passis capillis, mentibus puris;

M Iouem aquam exorabant: Itaque statim urceatim plovebat, aut tunc , aut numquam ; & omnes ridebant, ut Dij tamquam mures. Itaque Dij pedes lauatos habent: quia nos Religiosi non sumus, Agri iacent. Oro te, inquit Echion Centenarius, melius loquere. Modo sic,

modo lic, inquit. Rusticus varium Porci in perdiderat. quod hodie non est,

40쪽

cras erit; sic vita truditur. Non me hercules patria melior dici potest, si homines baberet: Sed laborat hoc tempore, nec hoc sua. Non debemus delicati ense: ubique medius Coelus est. Tu, si alicubi fueris, dices hic Porcos coctos am-hulare. Et ecce habituri sumus munus

excellens inter duo , die festa , familia non lanistitia, sed plurimi liberti. Et Titus noster magnum Animum habet, Most caldicer , ebrius: aut hoc , aut illud crit. Quod utique , nam illi domesticussum , non est mixcix. Ferrum optimum daturus est, sine fuca: Carnarium in me. dio , ut Amphitheatrum videat. Et habet , unde relictum est illi sestertium trecenties: decessit illius Pater male: ut quadringenta impendat, non sentiet Patrimonium illius , & sempiterno nominabitur. Iam Manios aliquot habet, δίmulierem essedariam , & dispensatorem Glyconis, qui deprehensus est, cum Domina sua delectaretur : Videbis populi rixam inter Zelotypos,& Amasiunculos. Glyco autem,sestertiarius homo , dispensatorem ad Bestias dedit. Hoc est, seipsum traducere. Quid seruus peccauit, qui coactus est facere ξ Magis illa ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION