M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars volumen secundum ... Cum scholiis Pauli Manutii. Index rerum, et verborum M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars, Academicarum quaestionum editionis primae liber secundus, editionis secundae libe

발행: 1560년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DE FINIBUS

6'famem, potionis sitimi sed qui, ad uolupta

tem omnia referens, uiuit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Pisio , non audio. nec enim eum, q&od

sentiat, dicere existimo. 'taturales diuitias dixit parabiles esse, qu)d paruo e set natura contenta. Certe, nisi uoluptatem tanti aestimaretis. T qn minor , inquit, uoluptas percipitur tam ex uilissimis rebuS, quam ex pretiosissmis. Hoc est non modo cor non habere , sed ne palatum quidem . qui enim uoluptatem ipsam contemnunt, ηs licet dicere, seacipenserem menae non anteponere: cui uero in v

luptate summum bonum est , huic omnia sensu , non ratione, sunt iudicanda: eaq. dicenda optima, qua sint suavissima. Verum isto modo consequatur summas uoluptates non modo paruo , sed semme nihilo, si potest: sit uoluptas non minor in nasturtio illo, quo uesci Persas esse solitosscribit Xe nophon, quam in Dracusanis mensiis, quae a Pla tone grauiter uituperantur : sit, inquam , tam facilis, quam uultis, uoluptatis comparatio: quid de dolor edicemus cuius tanta tormenta sunt, ut in his beata uita ,si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene ait Epicurus , beatum esse describit his fere uerbis: cum corpus bene constitutum sit,in t explor tum ita futurum. an id exploratum cuiquam pomtest esse, quo modo sese habiturum sit corpus non dico ad annum, sed ad uesteram in dolor igitur , id essummum malum, metuetur semper, etiam si

202쪽

no aderit. iam enim Me spepoterit . quipotest igitur habitare ni beata uita summi mali metus ῆ T radi tum inquit, ab Epicuro ratio negligendi doloris. Iam ipsium absurdum , maximu- malum negligi: sed quae tandem ista ratio est ἐ Maximus dolor, inquit , breuis est. Primum , quid tu dicis breue ζ de inde, dolorem tam maximum ' quid enim' summus dolor plures dies manere nonpotest/ uide, ne etiam menses. nisi forte eum dicis , qui ,simul atque amripuit, interficit . quis istum dolorem timet ψ illum, mallem , leuares , quo optimum , atque humanis mum urrum, Cn. Octauium , M. filium , familii rem meum, confici vidi; nec uero semel, nec ad breue tempus , sed O sepe plane, O diu. quos , difimmortales, ille , cum omnes artus ardere uidere

tur, cruciatus perserebat δ nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat , tantummodo laboriosus uidebatur. at mifrr, si in uitiosa , O f gitiosa uita afflueret uoluptatibus . Quod autem magnum dolorem breum , longinquum leuem esse dicitis: id , non intelligo , quale fit . uideo enim , magnos ,st eosdem longinquos dolores. quaedam alia toleratio est uerior: qua uti uos non potestis , quibonestatem ipsam per se non amatis .fortitudinis quaedam praecepta sunt, ac paene leges , qπα

eminari uirum uetant in dolore. quamobre tum

peputaridum est, non dico dolere , nam id quidem est interdum necesso sed faxum illud Lemnium clamore Philoctetaeo funestare:

203쪽

DE FINIBVS

Quod eiulatu , questu, emitu emitibus a Resionando multum flebiles uoces refert. rvphuic Epicurus comparet se ,si potest: . Cui uiperino morsu uertis uiscerim

Veneno imbutae tetros cruciatus cient.

st Epicurus Philocteta. Si grauis dolor, breuis . at iam decimum annum in spelunca iacet . Si longus , leuis: dat enim interualla, ct relaxar. primum, non saepe : deinde, quae est ista relaxatio , cuU Opraeteriti doloris memoria receris est, O futuri a que invendentis torquet timor ζ Moriatur, inquit .

fortase id optimum :βd ubi illud, plus semper uoluptatis si enim ita est; uide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur, turpe esse uiro debilitari, dolore frangi,succumbere . nam ista uestra; sigrauis , breuis; si longus , leuis; di tata sunt. uirtutis, magnitudinis mimi,patientiae, fomlitudinis fomtiis dolor mitigari solet. audi, ne longe abeam, P morieris quid dicat Epicurus: intellige fanta eius cum dictis discrepare. Epicurus Hemmacbγ salutem. Cum ageremus , inquit, tuta be tum, eundem supremum diem , scribebamus. haec. tanti autem morbi aderant uesica , uisi rum , ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere . Ecce miserum hominem ,si dolorsummum malum est. dici aliter nonpotest .sed audiamus i sum. Compensabatur tamen, inquit, cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria r tionum, inuentoruMq. nostrorum. Sed tu, ut d gnum

204쪽

s tua erga me, et ergaphilosophiam uola tate , ab adolscentia fusicepta , fac ut Metrodori

tueare liberos. Non ego iam Epaminondae , non Leonida mortem huius morti antepono. quorum alter, cum uicisset Lacedaemonios apud Amineam,' mulq. ipsegraui uulnere exanimari se uideret; ut

primum des exit, quaesiuit, aluus ne esset clypeus: cum saluum qie stent sui respondissent, rogauit, essent ne fusi hostes: cumq. id quoque , ut cupiebat, audiuisset, euelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam . ita, multo sanguine profusio , in laetitia,

est inuictoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum,se in Thermoniis, trecentosq.

eos , quos eduxerat Sparta, cum e stetproposita aut fuga turpis, auu gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae mortes sunt imperatoriae: philosiophi au tem insuis leLIulis plerunque moriuntur. refert tamen, quod sibi uidetur e Ie morienti maina laus. Compensabatur, inquit, cum summis doloribus laetitia. audio equidem philosiophi uocem , Epic re :sed, quid tibi dicendum sit, oblitus es . primumenta , se uera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est,si uera sunt tua scripta, et inuenta; gaudere non potes . nihil enim iam habes , quod ad corpus referas . est autem a te semper di-ltum, nec gaudere quenquam, nisi propter corpus, nec dolere. Traeteritis, inquit, gaudeo. Quibusnampraeteritis insta corpus pertinentibus: ration tua te uideo compensare cum istis doloribus,

205쪽

DE FINIBVS non memoriam corpore perceptarum uoluptat- .

s autem ad animum: falsum est , quod negas anisi ullum esse gaudium, qAod non referatur ad corpus. Cur deinde Metrodori liberos commendas ' quid ex isto tuo egregio ossicio , tanta fide sic enim exi stimo J ad corpus refers in Huc , et illuc , Torquate , uos uersetis licet: nihil in hac praeclara epistola

scriptum ab Epicuro congruens et conueniens decretis eius reperietis . ita edarguitreri easse, ueneuntb. scripta eius probitate ipsius , ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria , caritas amicitiae , summorum osciorum in extremo ritu conseruatio , indicat innatam esse homini proitatem gratuitam , non mutua tam uoluptatibus , nec praemiorum mercedibus euocatam. quod e nimie stimonium maius quaerimus, quae honesta , O r

Lia sint , ipsa esse optabilia per sese , cum uidea ustanta e lite ostia morientis insita ut epi solam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere uerbis interpretatus sum: quanquam ea cum sententia eiusphilosophi nullo modo contruebat sic eiusdem testamentum non solum a philosiopbi grauitate , sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare .scripsit enim est multis saepe uerbis , O breuiter , apte in eo libro , quem modo nominaui , mortem nihil ad

nos pertinere: quod enim dissolutum sit, id qse sine sensu: quod autem sine sensu sit, id nihil omnino ad nos pertinere. hoc ipsum elegantius poni , melius potuit. nam quod ita positum est , quod dissolutum

206쪽

st , id esse sine sensu; id eiusmodi est, ut non fatis

plane dicat , quid sit dissolutum .sed tamen intelligo, quid uelit: quaero autem, quid sit, quod cu- dissolutione , id est morte , sensus omnis extinguatur; O , cum reliqui nihil si omnino , quod pertineat

ad nos , tam accurate , tamq. diligenter caueat, O sanciat, ut Amynomachus, et Timocrates, heredes

sui , de Hermachi sententia dent , quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Ga melione; itemq. omnibus menibus uice simo die imnae dent ad eorum epulas , qui una secum phi. phati sint; ut O sui , O Metrodori memoria colatur. Haec ego non possum dicere non esse hominis O belli , humani; sapientis uero nullo modo ,

p sici praesertim, quem se ille esse uult , putare ullum esse cuiusiquam diem natalem. quid in uere nepotest esse dies sepius , qui semel fuit φ certe non potest . ari eiusdem modi in ne id quidem , nisi cum

multa annorum intercesserint millia , o omnium derum eodem, unde proferita sint , fiat ad unum tempus reuersio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis . at habetur . et ego scilicet id nesciebam. sed, ut sit , etiam nepost mortem coletur in idq. t flamento cauebit is , qui uobis quasi oraculum edia derit , nihil ad nos post mortem pertinere ἰ haec non erant eius , qui innumerabiles mundos , infinitas pregiones , quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragrauisset. nunquid tale Democritus ἐc ut alios OMittam 9 hunc appello , quem illa unum

, secutus

207쪽

. DE FINI Bus

ecutus est. quod si dies notandus fuit; eum ne pi sim , quo natus, o eu , quo sipiens DLIus est ἐnonpotuit, inquies , eri siens , nisi natus esset. isto modo,ne si auia quidem eius nata non esset. J estota, Torquate, non doctorum hornisium, uellepost mortem epulis celebrari me oria fui nominis. quos quidem dies quemadmodum agatis, in quantam hominum facetorum urbaristatem incuraratis, non idico . nihil opus est litibus . tantum dico , magis fu- lilye uestrum, agere Epicuri diem natalem , quam lilium testamento cauere , ut ageretur. Sed , ut ad ipropositum reuertamur, me dolore enim cum dice iremus, ad istam epistolam delati uo nunc to- itum illud concludi sis licet. Qui insummo maeo est, iisse, cum in eo est , non est beatus. sapiens autem semper beatus est , O est aliquando in dolore: non is igitursummum malum dolor. Iam illud quale itandem est ψ bona praeterita non effluere sapienti mala meminisse non oportere. Pri um , in nostra nepotestate est , quid meminerimus ψ Themistocles

quidem , cum ei Simonides , an quis alius , artem memoriae polliceretur, obliuionis , inquit , mallem:

nam memini etiam quae nolo , obliuisci non possum quae uolo. magno hic ingenio ; sed res se tamen sic halet , ut ramis imperiosi philosophi sit, uetare meminisse. uide, ne ista sint Manliana uestra , aut m lora etiam,si imperes quod facere no pos m. Quid, si etiam iucunda me oria est praeteritorum mal rum ἶ ut prouerbia non nisu ueriora sint , qudm

208쪽

LIBER 1 I.

uestra dogmata. uulgo enim dicitur,m di ariti latores . nec male Euripides, concludam , pote ro, latine egraecu enim hunc uersum nostis omnes P auis es laborum praeteritorum memoria. Sed ad bonapraeterita redeamus. quae si a uobis i lia dicerentur , qualibus C. Marius uti poterat , Et, expulsus , egens , in palude demersus, trophaeorum recordatione leuaret dolorem suum: audirem , O plane probarem: nec enim absolui beata uita fi-pientis nec ad exitum perduci poterit , si prima quaeque , bene ab eo consulta, atque Dina , ipsius obliuione obruentur: sed uobis uoluptatum perce piarum recordatio beatam uitam facit , O quidem corpore perceptarum . nam si quae sunt aliae; DLfum est , omnes animi uoluptates esse e corporis si

cietate. Corporis autem uoluptas etiam sipraeteriata delectat; non intelligo, cur Pistoteles Sardan

pali epigramma tantopere derideat , in quo ille rex. 183riae glorietur se omnes secum libidini u luptates abstulisse. quod enim ne uiuus quidem, in quit , diutius sentire poterat , quam dum siueb tur; quo modo id potuit mortuo permanere ζ fuit igitur uoluptas corporis , O prima quaeque avolat, ut aiebat; saepiusq. relinquit cassias paenitendi,

quam recordandi. itaque beatior Asticarius cumpatria illo modo loquens , Desine Risma tuos hostes

reliqua praeclare , Nanque tibi monumenta mei peperere labores.

labori

209쪽

laboribus bis praeteritis gaudet: tu iubes uoluptatiabus. hic se ad ea reuocat, e quibus nihil unquam retulerit ad corpus: tu totus haeres in corpore. ILlud autem ipsum qui obtineri potest , quod dicitis omnes animi ct uoluptates dolores ad corporis uoluptates, Gr dolores pertinere ἰ nihil ne te dele Iat unquam ἰ uideo, qui cum loquar. te igitur, Torquate , ipsum per se nihil deleniat ' omitto dignitatem , honestatem, speciem ipsam uirtutum, de quibus ante dictum est: haec leuiora ponam : poema , aut orationem cum aut scribis, aut legis, cum omnium factorum, G regionum conquiris historiam: signum, tabula, locus amamus, ludi, uenatio, uilla Luculli, nam si tuam dicerem, latebram haleres, ad corpus diceres pertinere sed ea, quae dixi, ad corpus ne refers ἶ an est aliquid, quod tesua 'oim te deles Iet ζ aut pertinacisimus fueris, si in eo per Isteris, ad corpus ea,quae dixi, recterre: aut deseriseris totam Epicuri uoluptatem,si negaueris. Quod uero a te disyutatum est , maiores esse uoluptates , dolores animi, quam corporis; quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur: qui probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus, quam ego ipse, gaudeat ζ animi uoluptas oritur propter uoluptate corporis maior est animi uoluptas, quam comporis : ita fit, ut gratulator laetior sit, quὰm is, cui gratuletur. Sed, dum efficere uultis beatum sapientem, cum maximas animo uoluptates percipis,

210쪽

LIBER II. . Io

omnibusq. partibus maiores , quam corporei; quid occumrat , non uidetis. a nimi enim quoque dolores . percipiet omnibus partibus maiores , qudni corporis . ita , miser sit aliquando, necesse in , is , qWm uos beatum semper uultis e se . nec uero. id, dum mnia ad uoluptatem, doloremq. referetis , sici tis unquam . quare aliud aliquid , Torquate, hominis summum bonum reperiendum me uolupta tem biali s concedamus: quibus uos de summo bo

1 o lenibus uti oletis. quid,si etiam bestia multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter, uel cum labore, ut in gignerido , in educando per facile appareat aliud quiddam ijs propositum , non uoluptatem ' turtures es cursu, o peregrinati

ne laetantur: congregatione aliae coetum quodam modo ciuitatis imitantur. videmus in quodam uol crumgenere non nulla indiciapietatis,cognitionem, memoriam , in multis etiam disciplinam. ergo iubesi s eruntsecreta a uoluptate humanarum quaedam simulacra uirtuto: in ipsis hominibus uirtus, nisi uoluptatis caiisa , nulla erit; O homini, qui ceteris animantibus plurimum prolat, praecipui a nat 'ra nihil datum esse dicemus ἰ nos uero , , quidem inuoluptate uni omnia , longe multumq. supera

mur a bestiis: quibus ipsa terra fundit ex sese phsus uarios , atque abundantes , nihil iborantibus: nobis autem aut uix , aut ne uix quidem,suppetui, multo latore quaerentibus. Nec tamen ullo modo

summum pectois bonum , hominis, idem mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION