Anecdotum venerabilis servi Dei beati Angeli Carletti a Clavasio Pedemontani ... in quo author agit de contractibus, eosque explanat, vestigia præsertim sequens Sancti Bernardini de Senis nunc primo in lucem editum, congruisque notis illustratum stud

발행: 1768년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

161쪽

Pontifex respondis illum, qui mtituat, alιas nou mutuaturus , eo proposito , ut, treet omni consentιone cessante, plus tamen forte recipiat, pro hialusemodi lucri intentione iudicandum esse male agere, O sicaciter ad rutilia. tronem ιnducendum . Non valet, inqtiam, quιa illud Lucae 6. intelligι d het ali consilitim, quatenus excludit spem beneficii ex gratitudine a mutua- rario aeri endi: praeceptum autem es, quatenus exeludit Dem lueri areipiendi , π mniandι tanquam ex debιιο, eum sie sit vera usura mentiaιr.

dat eum intestιone tueri, seu pretii reeipiendι ex mutuo tanquam ex deb torusιιιa, quι utique censeri debet verus usuraritis mentalis e Non autem de eo, qui miattium dat cum intentione recipiendi aliquam compenset tonem ex sola, lιbera gratitudine se . Cum omiti igitur veritate scribit S. Th mas q. II. De malo art. q. ad 13. - Poteli usurarius sperare ex mutuo, quod coneedit, dupliciter . Uno modo, quasi debitam ex quadam obligartonetaeιta vel expressa ἰ O sc quotacumque munus speret , iuιcite sperat. Alio modo potes alιρώοd manus sperare, non quas debιrum , sed quasi gratuitum , o' absque oblιgatione praefandum; edi sie licite potes ille , qtra mutuat, Derare aliquod munus ab eo, cui mutuat: sicut qui facit fervitium alicui, Udιι de eo, ut amicabilιter suo tempore servitium faciat.

SECUNDUM DUBIUM . Utrum qui ita mutuum dat sub spe lucri, quod aliter non daret mutuo, recipiendo pol modum aliquid, etsi gratis datum , sive pecunia hoc sit, sive alia res, sit usurarius 8 Respondeo, quod sic, I 4. q. 3. Cap. I. a. , & 3.

2 Evidens ell, quod in mutuatore , de quo praesens ea ius, spes lucri est eausa princeps mutui. Usurarius ergo nemine discrepante. Casus est expressus in cap. L saeveraveris, quod est caput primum hic ab Authore laudatum.

TERTIUM DUBIUM . Utrum sic gratis mutuum praestans

sub spe lucri, teneatur restituere quidquid gratis accepit Respondeo. Diit inguendum hic est secundum Rayne

rium . Aut qui dat, absque ulla mutuatoris exactione expressa vel tacita, dat libere, & libera voluntate, credens se minime ad hoc teneri: aut non dat ex libera voluntate. Si primum , dico quod mutuator non tenetur resti. tuere: quia in concedendo magis attendenda eii voluntas concedentis, quam accipientis, ut Institui. De obligatio

nibus quae ex delicto noscantur l. Placuit in fine, ubi dici

tur, Disitigod by Cc oste

162쪽

tur, quod, si quis rem sibi commodatam credit invito do mino te contrectare, & domino volente id faciat, furto non est obligatus. Ecce quod, licet voluntas accipientis

sit vitiola, vitium tamen tollitur per voluntatem domini. Item rei titutio non fit nisi damnum passo Extra De regu- Iis iuris Cap. Peceatum lib. 6. . Sed talis non est passus aliquod damnum, quum ex mera voluntate dederit. Er

go &e. Igitur quia vitium in hoc casu esset in sola voluntate, ad purgationem ipsius iussicit sola contritio Cap. finali Extra De simonia.

3 Eadem prorsas habent Tabiena ver. Usura primo num. I. , Lu cius Ferraris ver. Usura num. 37., & Author ipse in Angelica ver. Re-sιtutio primo, ubi loquitur de vendentibus, sub initio, qui ibi solvit objectione ni aliam hic non indicatam scribens Item nou objiat ratio Joannis Andrea in Mereurialibus in regula PECCATUM, quia contractus ab initis fuit visiostis, ct ideo essectus similiter. Quia verum esset, si essectus procederet a dicio contractu ; sed non es verum, sed proce t ab alio, sitieet libera donatione, qua ille donat, O' die donatiam liberaliter recipit Ex hoc collige veteres nonnullos in contrariam abiisse sententiam, in ter quos suit Panormitanus in cap. Constituit , & quos tum Author, tum Tabiena componere conantur in locis supra recensitis. Mihi tamen summopere placet distinctio, quam lego penes Gabrielem Antoine Deeontractibus pari. 2. cap. 3. q. 2o. resp. 2., videlicet, sic mutuo dantem non teneri quidem ad restitutionem ratione rei acceptae , teneri tamen ratione conscientiae erroneae, quandiu in illa perseverat. En verba ipsius -Sι muttiatarius sponte aliquid ultra seriem donet ex liberalitate vel gratitudine, sed mutuans eius mentem ipnorans acc*iat tanquam ex mtituo debitum , peccat, O tenetur restituere ratione conscientia erroneae, quando illam non deponit prudenter. Tamen itixta communem sententiam ex parte rei acoepta ad id non tenetur. Sed postquam sitiit illud sbi gratis donatum fuisse, retinere potes o quia alter per illam donationem gratuitam transutit

dominium rei in muruatorem, s aceedat acceptatio legitιma. Unde accedente hae notitia potes rem acceptare, edi retinere tit Itberalιter donatam. Quamvis emm habuerit intentionem iniuriam faetendi, cum acceperιt tanquam debιtam ex mutuo , laeo peccarat ἰ tamen reina nullum damnum

inde alterιur feetitum est Idem docet & brevibus probat Continuator Tournely De contractibus cap. 3. , ubi de usura art s. Concies. 2. sic scribens se Quaeres quid facto opus sit. Pνimo, se mutuatarιtis Donte alia a id , O ex ιιberalitate offerat, quod mutuans animo Uuroris recinior . . . . .

163쪽

Respondeo, is primo casia mutuantem teneri ad νesistitionem ratione eonscientia erronea, nisi eam prudenter deponat comperta rei inritate: sieut qui pallium rapit , quod alienum putat , cum tamen si suum , tenetur ιllud rein siluere, donee sibi eo titerit illud βum esse Legibus id probari posset tum civilibus, tum canonicis. Sed adeo perspicuum eli, ut majori probati ne non indigeat.

Nec obstat L. Si ego pecuniam T. Si certum petatur rubi dicitur, quod, si quis voluerit tibi rem donare, Sctu credebas eam tibi mutuo dari, non essicitur tua ante consumptionem: quia hic intentio recipientis 3c concedentis discordat, sed in casu nostro concordat. Item nec obstat Cap. Consuluit Extra De usuris: quia loquitur, quando contra liberam voluntatem debitoris committitur usura; & ideo ibi tenetur ad restitutionem. Si autem taliter donans non dat ex libera voluntate, sed quia credit me hoc velle, vel ut non auferam ei m tua tum , & hujusmodi: & sic accipiens tenetur ad restitu

tionem , ut in dicto Cap. ConsuIuit.

43 Usuram ibi esse nemo est qui non videat. Mutuator ita primario sperat lucrum, ut aliter non daret mutuo . Mutuatarius non elargitur lucrum sponte & libere, sed vel coactus ex mutuo, vel tanquam pretium ex eodem mutuo debitum. Peccat ergo sic dans mutuum, &tenetur ad restitutionem, quamvis mutuum accipiens pravam ipsius intentionem non cognoscat ex integro; quamvis etiam nulla expressa conventio praecesserit, ut supponitur. De hae usura mentali scribit S. Berinnardinus loco nuper laudato Et hae Uura es periculosior , quam qua fit eum pactione expressae quia hoe in foro communi minime repeti potes - . Id intellige, quando prava mutuatoris intentio extrinsecus non apparet,

neque gravibus signis Se coniecturis potest evinei. Caeterum si talis in intentio potest aliquo modo in judicio probari, usurarius mentalis etiam in foro iudiciaIi cogendus est ad restitutionem: sicuti docet Cardinalis, Franei seus scilicet de Zaba rellis in Clement. Ex gravi , De usuris, in

cuius f. r. sic legitur Caeterum quia faeneratores siu ut plurimum cou-ιractus usurarios occulte ineunt , Cr dolose, quod vix convinci possunt de usuraria pravitate et ad exhibendum, eum de Uuris agetur, suarum eodicerrationum , censura ipsos decernimus ecclesiastiea compellendos se . Ratio est in promptu, quia & vera usura est, & idem operatur tacitum, sicut ex prestum .

164쪽

CONs ID. II. ARTI C. I. I ISed quomodo mutuator hoc sciet 8

3 Videlicet, quomodo sciet mutuatarium dedisse sponte, & libe

re, nec ne .

Respondeo, quod, nisi aliud appareat ex manifestis conjecturis, praesumitur mutuum accipientem ea intentione dare, qua mutuum praestans dedit mutuo. Unde sit hic mutuum dedit ex charitate, ille praesumitur dare lucrum ex charitate, & hujul modi: nam unusquisque praesumitur dare aliquid eo modo, quo accepit ff. Mandati L. Si vero non remunerandi Inde Papinianus, ubi dicitur, quod, quando aliquis rem simpliciter concedit, praesumitur dona

re illi, qui prius donaverat sibi.

6 Sapienter Author in iure. Pro praxi autem placet eiusdem Aut horis responsum in Angelica loco nuper citato num. I., nempe id repetundum ex signis, & circumlocutionibus ipsusmet mutuatoris: aatalia fuerint, ut mutuatarius suspicari potuerit ipsum velle aliquid ultra sortem, nec ne . Lucius Ferraris ver. Usura num. 39. id repetit ex ipso mutuatario; & quidem opportune. Eundem igitur audiamus Debes feri sinciens inquisitio de intentione dantis : si percipiatur dedisse gratis , mere ιιberaliter , potes retineri illud auctarium , σ econtra re sisai debet , si percipiaιur bilud dedisse tanquam ex debito ratione mutui. Si autem mutuatario iam mortuo, seu alias eius intentio interpellari non possit , resolvendum es ex circumsantiis: nempe quod dederit gratis, σmere liberaliter, s mutuatarius erat dives, liberalis, magnificus, oe beneficus , s dederis hilariter , huiusmodi ; σ aliunde mutuator nec explieite, nee implicιte aIiquid petierit: ct tune ipse mutuator non tenebitar ad resistitionem . Et econtra quod dederit tanquam ex debito ratione mutui, si mutuatarius erat inops, parcus, avarus, s moeste, o molestae dederit, huias modi; O tune mutuator tenebιtur ad restitutionem. Sed pone , quod adhibitis huiusmodi diligentiis mutuator adhue haereat; quid aget in hoc dubio constitutus Respondet Continuator Tournely loco proxime laudato - quod se mutuans dubitet , quo animo , au gratis, an ut lacrum ex vi mutui, rem aliquam sibi Anaυerit ma- ruataritis, peceat, restituere tenetur , etiamsi alter in rei veritate , sed non comperta, gratis donaverit . Ratio est, quia, ut alibi diximus, qui dubitat, num res sit aliena, non potes possessonem inehoare, quia e possisse periculo alienam invadendi .

165쪽

I et Co Ns ID. II. ARTI C. I. QUARTUM DUBIUM . Utrum ille, qui aliquid recipit ab eo, cui ipse mutuum dedit sine pacto, ac ipe lucri, sed gratis, credens iplum debitorem similiter gratis dare, qui tamen gratis non dat, teneatur ad restitutionem , & an peccet 8 Respondeo, quod non peccat I. q. a. Cap. Sicut, quia nulla oblatio 1 ulcipienti maculam culpae ingerit, quae non ex ambientis petitione procedit; & non tenetur ad restitutionem lecundum Baldum de Perusio, nam obligatio antidororum justam parit receptionem per errorem soluti L. Si testamento f. i. ff. De Adeiussoribus, nisi esset error facti alieni, ut puta credebat per suum Procuratorem esse promissum, cum tamen non esset: quia tunc nec de foro judiciali, nec de soro conscientiae retinere possum acceptum is En eaput Sicut , de quo Author Stetit Discopum non decet manum, quam imponit, vendere, ita Miniser , υel Notarius non debet in Ordinatιone eius vocem suam, veι ealamum venumdare . Et paullo post. Is autem , qai ordinatus fuerit , se non ex pacto , neque exactus , neque petitas, post acceptas chartas, CT pallium, aliquid cuilιbet ex Clero gratiae tantummodo caussa, dare voluerit, hoc aeeipi nullo modo prohibemus: quia eius oblatio nullam culpa macalam ingerit, qua non ex ambientis petiιιonc

obligatio antidororum , seu antidoralis, est naturalis quaedam obligatio cuique hominum a natura insita, qua tenemur benefacientibus benefacere, eisdemque mutuis beneficiis gratum animum ostendere .

Rodonensis vero dicit, quod non tenetur, quandiu bo'na fides durat, nec de consumptis bona fide durante, sed bene de extantibus, postquam scit, quod non libere dedit: quae opinio magis est secura. Et dicit etiam, quod talis debitor, seu qui dedit, si habet de bonis creditoris, per retentionem potest sibi consulere de usura, quam illi

dedit: nec tenetur ea restituere in foro conscientiae secundum quosdam.

83 Idem prorsus docent Author in Angelica loeo proxime citatonum. a. , Lucius Ferr rit Ver. Usura num. 38. , Gabriel Antoine , &

166쪽

Continuator Tournely locis nuper laudatis. Ratio est evidens: quiaeessante bona fide deeit iustus titulus retinendi , quum datio rei ut debitae ex mutuo nulla sit, nullumque legitimum transferat dominium iaaeeipientem. Addit Author ibidem, hoc intelligi debere ante praeseriptionem, seu usucapionem, non aurem postea. Ita sane est; nemo enim in fietatur bonam fidem praescribere, & completa huiusmodi praescriptionerem transire in legitimum dominium possidentis.

Et haec lassiciant pro primo Articulo.

SECUN Diuitirco by Corale

167쪽

SEcu Nous ARTICUL Us declarandus est, in quo est videndum : quare prohibeatur usura. Ad cujus lucidam intelligentiam quatuor sunt

quaerenda.

PRIMUM DUBIUM . Utrum usura sit peccatum ΤRel pondeo, quod sic, ut tota lex Canonica, & Divina, & omnes S. Doctores clamant.

hane suta calamo ostendunt omnes ex instituto agentes de Usura, & singillati in S. Bernardinus Serm. 38. per totum. Unum icci co duntaxat, vel alterum testimonium proseram ex utroque Testamento, ex Lege Canonica, & ex Sanais Ecclesiae Patribus. Ex veteri Testamen. to Exodi 22. v. 23. - Ω peeaniam mutuam dederis populo meo pauperi , qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor , nee usuris opprimes& Levit. 23. v. 37. - Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, Gr frugum superabundant/am non exiges --. Et ne quis cum Calvino ad cap.

- Ι 8. Ezechielis, aliisque eiusdem sursuris viris, quorum deliramentum refellit Benedictus XIV. De Synodo Diceces. lib. Io. cap q. , adserat id esse intelligendum de solis pauperibus, non autem de viris divitibus: addo quod legitur Ezechielis I 8. , ubi Propheta vitia recensens, a quibus vir iustus cavere debet, nulla pauperis, aut divitis mentione facta,

scribit vers. 8. -- Ad usuram non commodaveris, amplius non accepe

rit . Ex novo Testamento iam supra dedi perspicuum Christi Domini testimonium Lucae 6. ; & iccirco statim transeo ad ius Canonicum. De hac re agit universus Titulus De usuris in Decretalibus . Unice igitur adjicio quod legimus in Clementina Εκ graυi De usuris q. ultimo Sane si quis in illum errorem inciderit , ut ρ rtiuaciter Hrmare praesu

mat , exercere usuras non esse peccatum, decernimus eum velut hereticum

puniendum se . Remanent S. Ecclesiae Patres, pro quibus omnibus su D ficiat S. Ambrosius lib. De Tobia cap. is. - Dιυιd benedi Zum aestimavit, dignum habitatione eaelesti , qui pecuniam non dedit ad usuram. Si ergo , qui non dedit, benedictus, sine dubio maledictus, qui ad usuram dedit.

Usuram esse peccatum, adversari iuri naturali, & humanis divinisque legibus οDisiligod by Corale

168쪽

legibus suis probat Aste sanus noster lib. 3. tit. II. De tertio quasi per totum, erudite solvens dissicultates omnes, quae solent in contrari uni proferri. Eundem igitur consule.

SECUNDUM DUBIUM . Utrum usura sit mala in se, &secundum se λ

l) Mala dieitur in se, & seeundum se ad discrimen eorum , quae

secundum se pravitatem non habent, & iecirco citra peccatum possunt aliquando fieri. Ad rem S. Bernardinus Serm. art. cap. II. -- qaod respondet Alexander de Ales , quod quamvis oecidere sit peceatum in se, non tamen secundum se , quia quandoque licet. Dare autem ad usurames peccatum in se , fecundum se; ideo nunquam in aliquo easia licet. Erudite Aste sanus noster loco proxime laudato sub initio - Αctus. humani ex electione procedentes quidam sunt de se boni possunt tamen male fieri r ut dare eleemosynam est de se actus virtutis ; potest tamen male fieri , ut si fiat propter vanam gloriam . Quidam autem sunt de se, & fecundum se boni; & ideo non possunt male fieri r ue Deum vel proximum diligere ex charitate. Quidam sunt de se mali, qui tamen eum debitis circumstantiis possunt bene fierit ut homicidium, licet de se sit malum, potestati tamen saeculari etelo iustitiae est licitum,& bonum. Quidam sunt de se, & seeundum se mali; & ideo non pollant bene fieri: ut odire Deum, proximo invidere, quae nullo modo ex nulla circumstantia possunt bene fieri. Quidam sunt indifferentes, qui nec boni nec mali sunt de se , nee secundum se: ut ambulare, vel loqui. Dicendum igitur ad quaestionem propositam, quod usura est quidquid aeeedit in mutuo sorti pacto, veI intentione principali, & sic est de se , & secundum se peccatum, de nullo modo, nullo casu potest bene fieri. Et hoc ostenditur &e. - . Hactenus ille.

Respondeo, quod sic, Ratio una est: quia est contra

charitatem, & naturalem hominis cognitionem, ut pro usu rei momentaneo , 3c naturaliter infructuoso, δc cum periculo accipientis, qualis est usus rerum mutuabilium, pretium recipiatur. Unde & Philosephus naturali aequita

te , 8c ratione ductus dicit in principio Politicorum, quod

usuraria aequisitio pecuniarum est maxime praeter naturam is

3 Usuram & ipsi legi naturae adversari duodecim argumentis yr

bat S. Bernardinus Serm. 38. art. I. per totum. Praecipua sunt ea duo, quae exhibet Scotus in o. dist. I 3. q. a. f. Sunt ergo tres inquiens se Potest e go talis ratio assienari r ρώια in malui datione transfertur domi nium s hoc enim sonat vocabuliam, mutuum do tibi meum . Ergo qMi con-Κ cedια

169쪽

1 6 CONSI D. II. ARTI C. II.

eedu mutuo , non manet dominus pecuniae mutuata ἰ σ per eonsequens sipro illa pecunia recipiat alιquid ultra sortem, pro nou suo reeipit , sive vendit non suum. Alia ratιo eji: Esto quod pecunia maneret saa, tamen illa peeiania non habet ex natura sua aliquem fructum, sicut habent aliqua alia ex Ie germinantia, sed tantum pro υenit aliquis Iructus ex indusiria alterius , scilicet aetentis. Indus ria autem huius non es ejus , qui concedis p euniam . Ergo ιlle υolens recipere fructum de pecunια, υult habere friactum do industria aliena, quam tamen non dedit ille alιus sbi ex hoe, quod aesepit mutuum ab alio.

Nec obstat, si accipiens mutuum lucretur ex pecunia mutuata: quia tale lucrum potius attribuitur industriae perlonae , quam pecuniae. Arguitur L. 3. is Ad legem Falcidiam.

Et haec est ratio, subdit Scotus ibidem, quare per oppositum fructus pit norum germinant ιum computantur in forte me scilicet , ut explicat ibi S. Bernardinus cap. 7., quia non sunt ex in i irιa recipι entis, sed ex natura germinantium rerum. Si natura rei mutuatae inspiciatur , vere scripsit S. Bernardinus ibidem cap. 2. Res mutuabιles, in quibus usura committi solet, habent a natura , vel arte sibi determinaltim valorem , ac per consequens in eo minime excrescere possunt , nempe ex hoe ipso fructum generare valent . Naturale utique es, quod res, quae generat fructum, semper crescat in valore cum ipso fructu, atque majoris es valorιs , cum es fib fructu, quam quando permanet sue fructu. Quum igitur tisura res habentes determinatum valorem , Er per consequens non fructificantes , Iacιν excrescere in valore, relinquitur quod faciat rem non generantem frActum generare Iucrum. Proinye secundam Phalosophum primo Polit. eo. 6. usura dicitur a Cothos, quod es partώs: quia contra naturam rei, scilicet mutuabilis, o pecuniae , υali usurarius, quod pecunia parιat, scilicet lucrum, tibi non generat fractam . me tamen miraculum facit usura, quia per eumax rum nascitur ex argento, ut ponιtur dili. 47. cap. SICUT - . En quod improbando scribitur hoc capite Sicut j. I. - Interdum etiam ustira arte nequ/sima ex ipso auro aurum nascisur.

Aliae multae rationes ponuntur per Doctores Extra De uris. Sed summa omnium rationum est , quod Deus summe est detestatus ipsam in veteri & novo Testamento, ut patet in Cap. Super eo Extra De usuris: quod non fe

cisset, si non esset malum in se. Unde nec aliqua dit pensatio potest fieri in ipsa, ut patet in dicto Cap. Super eo. Ex his igitur patet, quare prohibeatur.

170쪽

ue Integrum eaput Super eo , quod est Alexandri III. , iam dedi

exponens tertium verbum definitionis usurae annotatione et . in fine.

Ipsum ergo recole, & reperies quidquid ibi ab Authore prosertur.

TERTiUM DUBIUM . Utrum leges, quae permittunt usuras, si iri injultae.

63 Ius Civile permisisse usuras nemo est qui ire possit inficias statim atque legat in C. Titulum De usuris qui pene totus eii super haere . Unam ipse do legem primam sic expressam se Si interrogatione μνου- radente promtiso usurarum recis faciet probetur, licet instrumento conscripta non fit, tetmen opt/mo iure debentur . Nollem tamen credas lege Civili cuique esse permissum . pro arbitratu quodlibet ultra sortem exigere luiserum , etiam summum . Uetitum id fuit eodem tit. L. Eos qui , ubi pro diversitate personarum statuitur , quid unusquisque possit recipere Super usurarum vero quaretitate etiam generalem sanitionem facere necessarium esse duximus, veterem duram , σ gravissimam earum molem ad me.dιocritatem deducentes. Lleoque iubemus ιllustribus quidem perfouis , livaear ρeaecedentibus, minime licere ultra tertiam partem Centesm.e, usurarum nom ne ιn quoetimque eoutractu υiit, vel maximo βιpulari. Illis υero, qui Ethaseriis p aesunt, vel aliquam lictram negotiationem gerunt usque ad besem Centesmi fuμνarum nomine in quocumque contracta J suam stipulationem moderari . In trales itiis autem contractibus , vel Decierum faenori dationibas, usque ad Ceutesimam tantummodo lieere sipulari , nee eam exeedere ,' licet veteribus leριbus hoe erat concessum. Caeteros autem Γ omne, J homin/s dimidiam tantummodo Centesima usurarum s nomine I posse sipulari : Ο eam quantitatem usurarum etiam ιn aliis omnibus easibus ntillo modo amytiari, in quibus citra β: putationem exigi usura solent. Nec liceat Iudici memoratam augere taxationem occasione consuetudinis in regione obsinentis -

Centesima dicitur , in qua pro singulo centenario unum singulo mense persolvitur, A sic pro sorte Centesima singulo anno usura duodecim com respondebat. Quatuor igitur sunt triens, seu tertia pars Centesimae. Sextant dimidia pars, seu ientissis Centesimae : & octo sunt bes , seu duae partes Centesimae. Vetuit quidem usuras nono Ecclesiae saeculo Basilius Macedo Imperator orientis Conili tutione hac de re edita 8, sed Leo Sapiens ipsius filius eas, moderatas tamen , iterum permittere quasi suit coactus e quia divites pene omnes de isti tuti spe lucri ex mutuo percipiendi se praebebant indigentibuς immites , atque di melles . id totum perspicuum est ex Novella eiusdem Leonis 8 . , quae est huiusmodi -- S, a Diratus legibus ita se mortale genur regi siseret, ut humanis praeceptis nihil rudite et , id vero decorum, o salutare esset: at, quonιam se ad Diritus sublim ta-ιem elevare , dιυinaque legis vocem amplectι non cuiuisue υιδ ας vero , K a.

SEARCH

MENU NAVIGATION