Anecdotum venerabilis servi Dei beati Angeli Carletti a Clavasio Pedemontani ... in quo author agit de contractibus, eosque explanat, vestigia præsertim sequens Sancti Bernardini de Senis nunc primo in lucem editum, congruisque notis illustratum stud

발행: 1768년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

201쪽

1 8 CONs ID. II. ARTI C. III.

Suspectus tamen vehementer suit Ioanni Pontas, qui propterea ver. V ra casu 3. scripsit se Quae in eiusmodι eontractibus oecurrunt peculiares eireumfantiae evidentissime demo irant, eos non esse veros , ae proprie distor vendιtionis contractus, sed tantummodo mutui quandam speciem , quod teg, rur, ae quasi simulatione quadam , nomineque υendιtion/r in υolυitur: adeoque eosdem esse prorsus MIM ratior De hoc certe & Author noster valis de dubitavit ; & ideo tot tantasque conditiones postulat , quae fere nunquam in praxi Omnes reperiuntur . Tertia ex his, quas memoravit dubio undecimo, erat Si emptor consumit exercere usuras - . Et haec ea ipsa est, ob quam Innocentius III. cap. Illo vos Extra De pignor/bur censuit usurarium contractum, de quo in illa Deere tali, quam sic absolvit se Contra ipsum emptorem praesumιtur vehementer, praefertιm cum usuras consueverit exercere Iure quapropter adi ieit Glossa ibidem Ex qualιtate personae praesumitur talis contractus in fratidem usurarum factus --: quia uti docemur Regula 8. De regulis oris in Sexto - Semel malus , femper praesumitur esse malus se. Intellige in eodem genere mali . Potiori igitur jure , si sermo sit de viro usuris assueto, ut in casu .

De hoc eodem ea su suis agit Benedictus XIV. De Synodo Diceces. lib. IO. cap. 8. num. & seq., & postquam asseruit licitum fuisse declaratum a Rota Bononiensi, & ab Ansaldo, nonnullas enumerat conditiones , a quibus debet esse immunis , ne sit usurarius . Ipsum ergo consule, & attente legito. iQuarto, si in loco, ubi agitur, consuevit hujusmodi fraus in Contractu fieri: Nam praesumitur actum quod est consuetum L. βuod si nolit , Guia assidua T. De aedilitio edicto, & L. Si prius f. Recte T De aqua re aquae

pluviae arcendae. 16 En quod pro re nostra habetur in duabus legibus ab A viliore

productis Ea enim , qua sunι νηονιs, conscietudιuis , in bona fidei 1udiciis debent venire . Haec in s. sttila assidua - Illa autem , quae sere in consuetudine esse. solent , ut per Attilas aqua ducatur , etiamsi nihil sit eomprehensum in servitute constitienda, fieri possunt se: haec in s. Recte. Ne credas Authorem ita loqui quasi de re, quae penes aliquas natio nes & urbes possit quidem in more poni, nulli bi autem unquam suerit reipsa in more, posita. Consule Ioannem Pontas Casu proxime laudato, & intelliges, quod hi contractus familiares erant, & consueti etiam aetate sua apud Turonenses, Andegavenses, & Cenomanenses: qui omnes, ipso scribente , se abstinebant a mutuis evidenter scenerat itiis, quia apud ipsos hypothecae horum contractuum tum inter praesentes , tum inter

202쪽

absentes lapsu quinquennii consuetudine regionis praescribebantur e & ad

hoc ineommodum declinandum adamabant ,, exercebant hune contra

ctum ab Authore expositum. Intelliges pariter rem illi e fuisse not riam, & manifestam, viros illos ita contrahere consuevisse ad velandum mutuum usurarium. Hi ergo contractus communiter fiebant in frauiadem, & sub pallio venditionis, & locationis vera delitescebat usura. Iure itaque docet Author, quod, si huiusmodi contractus fiant in talibus locis, eensentur facti more patrio, & ici fraudem usurarum .

Quinto , si ex pacto commodum , vel incommodum rei venditae , excepto coniti tuto assidiu , pertineat ad venis ditorem , qui in casu est etiam conductor ejusdem rei: nam hoc est contra naturam emptionis , quum de re empta commodum vel incommodum statim debeat pertinere

ad ipsum emptorem L. Illud ff. De periculo ct commodo

rei venditae. t i Nemini dubium, quod, peracta venditione , rei eommodum& incommodum pertinet ad emptorem, textu aperto Lia Post perfectam C. De peticulo er eommodo rei venditae Posi perfectam υenditionem omne eommodam ct ineommodtim , quod rei vendite eontingit, ad emptorem pem tinet . Hue etiam confert, quod habet Iustinianus institui. De emptione , di venditione 6. Quum autem Quum autem emptio O venditio conistracta si s quod Qei diximus simul atque de pretio conuenerit, eum sne scriptura res agitur J periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet - . In hoc enim venditio differt a locatione , quod in prima dominium& periculum transit ad emptorem , non autem transit ad conductorem in secunda . Inverteretur igitur natura contractus, si venditio fieret hac lege, quod periculum remaneret apud venditorem ; & iccirco iure praesumeretur iactus in Daudem .

Sexto , si ipse conductor, vel venditor non possit se, quando voluerit , ab huiusmodi affictus obligatione libera

re , vel si cogatur conducere: quum in effectu talis contractus sit quaedam emptio reditus de novo constituti, ad quam ipsemet constituens, Sc vendens, obligatur: quod est penitus illicitum , ut patet in Cap. In Civitate Extra. De uris. Concordat Antonius de Butrio ibidem

I 8 Statim atque cogitur venditor, ut fiat rei venditae conductor, planum fit, quod emptor non vult eontrahere, nisi sit certus de lucro.

203쪽

Emptio igitur illa esset verum mutuum sub pallio emptionis. Iniustitiae pariter reus esset emptor, si , imponendo venditori hanc obligationem, non solveret ipsi nisi julluni pretium; obligatio enim haec est pretio aesti mabilis, & venditor recipiendo duntaxat sustum pretium rei, & in luper

hane obligationem, ellet gravatus', nec in contractu servaretur aequalitas.

Sed contra. Innocentius ibidem non dicit, quod sit illicitum, sed dicit consulendum esse omnibus Fidelibus, ut ab hujusmodi V contractibus se abstineant, scilicet quod non emant reditum constitutum propter hoc, vel actio

nem de novo.

Ad quod dicendum, quod, licet simpliciter emere reditus constitutos de novo nec condemnet, nec laudet, tamen dicit quod est penitus illicitum, quod idem ipse, qui dicitur emptor, constitit at in se reditum ad actionem, in qua se obligat ad plus dandum in pecunia, vel specie, quam accepit. Et notat quod hic vocat emptorem illum, qui in secundo contractu resolutivo emit, quique in primo fuit venditor, ut patet per Antonium de Butrio ubi supra. iρ Quoad reditus de novo constitutos, vide quae adnotavi super primo dubio tertii Atticuli primae Considerationis. uamvis poli modum

quisque sit sui ipsius dominus, possit quoque rem suam Qendere, vend. tam conducere, aut in emphytheusim acciperer nihilo tamen secius quum haec insimul fiunt, suspicandum vehementer est, quod venditor non libere, sed indigentia pressus hoc agat, non inveniens gratuitum mutuatorem,& quod id sciens emptor indigentem venditorem cogat ad sic opcrandum. Merito igitur Author arbitratur hu)usmodi reditum de novo constitutum in hisce circumstantiis non esse licitum.

Quamvis autem nulla ibi sit usurarum fraus, tamen tale pactum, quo venditor cogitur conducere, continet inaequalitatem, si emptio facta est aequi alenti pretio ipsius rei: quum 'rem habeat pro pretio, 3c insuper halic obligationem , qua Vindicat partem pretii ultra pretium constitutum L. Fundi partem is. De contrahenda emptione. Et ideo emptor in hoc gravat . venditorem ultra licitum,

204쪽

CoNs ID. II. ARTI C. III. Igremendo minori pretio dicta obligatione computata, & sic

ad restitutionem Ienetur. Σοὶ Non ideo seribit Author -- Quamvis autem nulla ibi se Uurarum fraus , quasi opinetur semel posita conditione proxime praecedenti eontractum non esse usurarium; sed sensus horum verborum est Etiam dato quod nulla ibi sit usurarum fraαr , ramea tale pactum &c. - e quia reipsa, si emptor in ipso contractu cogit venditorem ad conducendam rem venditam, emptio vera non eii, & realis , sed ficta, sed simulata ,& verum mutuum sub pallio emptionis.

Septimo, si propria praedia vendat ad hujusmodi contractus faciendos: quia non est verisimile, quod intendat emere aliena, qui propria non inutiliora vendit, cum sint

haec contraria, & nemo praesumatur velle ex incontinenti contraria agere L. Non ad ea T. De conditionibus , ct d monstrationibus.

at Crescit praesumptio, si semel consideres hune emptorem ven de re propria, & emere aliena non meliora : non iam ut haec retineae iuxta morem ementium , qui emptione secuta periculum fructuum in se recipiunt, sed ut in contractu ipso ea statim loeet ipsimet venditori. Si hic emptor locare decrevit animo sincero & recto , cur non locat pro- Iria Sed haee vendere, haec distrahere ad emendum aliena , & statimocanda, & locanda in ipso emptionis contractu, & locanda ipsimet vendi tori; hoc certe animum indicat non rectum, non sincerum, non persecte catholicum, sed lueris inhiantem, occasione sumpta ex indigentia venditoris. Mutuum igitur, repetam, mutuum hoc esset sub pallio emptio

nis .

QUINTUMDECIMUM DUBIUM . Utrum ' emens tempore messium ac vindemiarum frumentum, & vinum pro pretio, quod tunc valet, ut tot mensurae sita dentur tempore Michali, sit usurarius 3 Respondeo secundum Hostiensem in Summa, & Ioannem Andreae in Cap. Naviganti, 3c Cap. final. Extra De uris, & Glossam ibidem, quod sic, I 4. q. 3. Usura.

Nec obstat, quod aliquando sint viliora, vel non cariora; quia ad ea, quae raro leveniunt i, noni aptantur iura L. Nam ad ea, T. De legibus 4. dissi Cap. Erit aurem e

205쪽

18 et Co Ns ID. II. AR.TI C. III. Sc communis opinio, communis cursus est, quod illo tempore sint cariora, quae opinio , leu cursus aestimandus est

Cap. Certi Dari Extra De sepulturis, 3c L. I. g. I. ff. Defuntinibus . Et talis inducendus est, ut restituat in foro conscientiae Cap. Consuluit , & Cap. In Civitate Extra

De usuris.

11 In hoc casu dubio proeul eontractus est usurarius et quoniam certissimum est, quod L. Nam ad ea sancitum legimus Nam ad ea potius debet aptari rus, quσ π frequenter, σ sacιle, quam quae perraro eveniunt -- e & in Paschate merces, de quibus in praesenti, fere semper cariores sunt, quam tempore mesiuim & vindemiarum. Merito iecircos et ibit Aste sanus lib. 3..tit. II. de quarto, nonnullos enumerans calus, in quibus quis excusatur ab usura -- Quarto ratione dubii , ut si quis dat decem solidos circa Pascha, ut in Autumno totidem sibi grani , vini, vel olei mensurae reddantur, quae , licet tempore contractus valeant plusquam decem solidos, tamen verisimiliter dubitatur, utrum plus vel minus quam decem solidos sint valiturae tempore solutionis. Si vero daret in Autumno decem solidos, quando talia solent esse parvi pretii, ut ad Pascha totidem mensurae talium sibi redderentur, quando hujusmodi secundum eonsuetudinis usum solent esse cariora , esset usura : quia non verisimiliter dubitatur, sed probabiliter creditur, quod plus valebunt tempore solutionis, quam valeant tempore contractus - . Haec ille. Et quidem iure & merito: quoniam re diligenter in sphcta ob solam pretii

anticipationem emptor constituitur melioris conditionis, quam venditor: hunc injuste gravat, cogens eundem ad rem conservandam propriis expensis, eamque tradendam pro minori pretio, quam ualebit tempore exhibitionis. Alexander III. Cap. In Ciυitate Extra De Uuris eos duntaxat huius generis contractus ab usura excusat, in quibus dubium est, an merces pluris sint valiturae , nec ne -- Nisi dubium sit merces illas plurminuDe soturionis tempore υaIιturar - . Si i Itur in praesenti res aliter se habet, emptor ab usura non.poterit excusari . . .

SExTUM DECIMUM DUBIUM . Utrum emere frumentum ,

vinum, & hujusmodi tempore , quo colligit ut, ut carius

postea vendatur, sit usura λ P . . I

Respondeo, quod non ; immo licet, . si propter . unum

istorum quatuor Mat . Primo , . propter commune bonum ,

ut fecit Joseph, scilicet ut de proprio provideat tetrae suae tempore samis; di hoc est meritorium. Secundo propter

206쪽

CONs ID. II. ARTI C. III. I 83 provisionem suam, & suorum: sicut si quis tunc emeret, timens, ne postea deberet carius emere pro se & suis,

3c postea quia non indiget tanto, vendit illud plus sicut

communiter v nditur in foro: & hoc licet. Tertio, propter pietatem, ut sc de lucro provideat pauperibus: dummodo hoc ita moderate faciat , quod per caristiam non laedatur Communitas. Quarto, propter exercendam justam

commutationem per modum mercantiae: non ut intendat

caristiam inducere , sed potius suam artem, seu negotiationem exercere, quod potissimum locum habet, quando propria negotiatio ipsius est, ut pro opere suo lucrum recipiat. Si vero propter avaritiam, scilicet ut carius vendat nulla aliqua necessitate pensata, vel utilitate: aut ut caristiam inducat, & ita congreget, quod homines cogantur emere ab eo, & ipse possit ad libitum vendere : sic penitus illicitum est , & enormiter peccat. Haec sumpta sunt ex dictis Raynerii, Innocentii, & Hostiensis: δc praedictis concordant Canon istae, & Petrus de Ancharano in p. I. De usuris lib. 6., qui Caput Gicumque I 4. q. q.

solum intelligit de illis, qui non propter aliquod praedi

ctorum quatuor, sed propter avaritiam emunto

et 3 Si huiusmodi res de summa inspiciatur facie , conelamandum

statim erit eontra huius indolis negotiatores tanquam usurarios , & Rei publiciae perniciosos r non quidem quia Cap. Misisus 88. dist. scriptum est Nullus Chrissianus debet esse mereator, aux, fi voluerit esse , pro/tcιatur de Ecclesia - , quum in 'annotatione super dubio secundo primi Aristiculi primae Considerationis eum S. Bernardino dixerim Authorem Operis imperfecti, ex quo caput illud fuit depromptum, & quod sub nomine Chrysollomi circumfertur, per exaggerationem ibidem esse locutum et quum insuper phrasis illa, aliaeque similes, quae in eodem Cap. reperiuntur, intelligi possint eum S. Thoma 2. 2. q. 77. art. q. ad 1. - De u lotiatione secundiam quod ultimum finem in lucro eontiit /r - r. 'sed praesertim quia Iulius summus Ponti sex ita sancivit textu expresse Cap seu Acumque q. q. --Quicumque tempore messis vel vindemia mu necessitate, sed propter 'eupiditatem comparat annonam , vel vinum, υe θι g atia de obus denariis comparat modium tinum, σε servat usque dum vendatur

207쪽

184 CONs ID. II. ARTI C. III.

denariis quatuor , aut sex , aut amplius , hoe turpe luerum disimus - . Super quo Capite scribit Glossa aesitum est a Iulio Papa , utrum hoc sit turpe luerum ' Responder , quod se , O dicit Hugo , quod hoc eaput

loquitur generaliter tam de Clerico, quam de Iaico - . Casum hune interminis proponit Daniel Concina lib. 3. De iustitia & iure dissert. 2. cap. 3. num. I 6., & nulla prorsus adhibita distinctione generatim resipondet, huiusmodi negotiationem vetitam esse iure tum naturali, tum positivo : naturali quidem, quia pauperibus & Reipublicae perniciosarpositivo vero propter memoratum Caput Quicumque. Generatim pariterita sanxerunt illi, de quibus S. Bernardinus Serm. art. I. cap. 2. inquiens -- Proinde secuudum Fratrem Alvarum in lib. De planctu Eeelesiae vendere carius, quam ematur, eupiditatis causa es peceatum, . turpe

Iureum, x q. q. QUICUMQUE: ideo tale tuerum est pauperibus dispensandum. D iterum turpe lucrum a Doctoribus reputatur sine necessitate emere res tempore, quo minus salent, er servare ad tempus carioris fori, uertine vendantur; er ad hoc facit Caput praedictum QUICUM E , tibiae hoe textus expresse habet. Dubio procul negotiatio per se prohibita non est , nee mala, immo licita textu expresta Cap. Fornicari eadem dist. 88. Fornieari, omnibur semper non licet: negotiari vero aliquetudo licet, aliquando non licet. -- sequam enim Ecelesasticus quis sit, lieet ei negotiario fasto iam, non IAeet : Cui concinit D. Augustinus Enarratione in psalm. 7o. Concioneptima scribens num tamen scio, quia, si matur fuero , non negotiatio me facit . sed iniquitas mea . Licita insuper negotiatio est ob finem lucri moderati, ut egregie S. Thomas 2. a. q. 77. in probatione conclusionis - Et ideo negotiatio seundum se considerata quandam turpitudinem habet in quantam non importat de sui ratione finem honestum , vel necessarium. Lucrum tamen, quod es negotiationis finis, etsi in sui ratione non importet aliquid honestam, vel neeegariam , nihιι tamen importat in sui ratione vitiosam, ves virtuti contrarium. Unde m&l prohibet Iuerum ordinari ad aliquem finem necessarium , vel etiam honestum : oe se negotiatio licita reddetur. Sicut eum aliqair lucrum moderatum , quod negotiando gnarit, ordinat ad domus sua sinentationem, vel etiam ad subveniendam indigensibus e veι etiam eum aliquis neutiationi intendit propter publicam utilitatem , ne scilicet res necessariae ad vitam patria desint: lucrum , expetit non quasi finem, sed quas sipendium laboris - . . Porro negotiatio in hoc praesertim est posita , ut quis minoris emat merces animo eas integras& immutatas vendendi pluris & cum lucro , textu expresso Cap. Quia les aliud eadem dist. 88. - Quid es aliud negotium, nis qua possint vilitis comparari, carius υelle disrahere ρ In qua negotiationis definitione eon .eniunt Gabriel Antoine in Tractatu De obligationabus specialibus cap. I. q. r. num . . , Cuniliati De eo tractu venditionis ET emptionis j. 3. num. 1.,

208쪽

Continuator Tournely De contractibus pari. a. cap. I. art. 8. sect. a. sub initio, Collet tus Institui. De contractibus pari. I. cap. I. art. 6. sed . 2. ,

aliique. Generatim igitur, & indistincte condemnare non possum negotiatores, de quibus in casu , quia ex consequenti negotiatio ipsa deberet condemnari, sicuti eam eondemnat Caput Gisiens proxime memoratum , quod, scribente Sylvio in quaest. 77. art. q. - Non pauca habet a fide aliena - . Summopere iccirco placet responsum Aut horis, qui per viam incedens inter laxitatem & rigorem mediam ad veritatem propius

aecedit: negotiationem improbans pravo fine exercitam, populis perni-eiosam . & monopolio proximam et probans tamen , eamque permittens, si honesto fine exerceatur, & negotiator emens tempore messum & vin Ademiarum penuriam non inducat, neque damnum inserat Reipublicae. Ita, & non aliter docuere ne dum Ferraris ver. Emptio art. a. num. 3. , Genneltus Tom. 1. Tract. 3. cap. 3. q. q. , Ioannes Pontas veri

Emptio casu 3. , aliique, sed & ipse S. Antoninus pari. 2. Sum. The

Iog. tit. 2. cap. 23. f. I 6. scribens -- De ementibus tempore messium bl da, O' tempore vindemtarum vinum, alios fructus, ut possea carius wndant in futurum ...... D tripliciter . . . . Secundo fieri potes secundum να- sitiam commutativam, ut faciunt mereatores , O' licite possunt pro opera sua recipere lucrum , ut fusententur , dummodo non intendant ea risiam in

ducere .

Quomodo ergo, inquies, exponendum erit Caput Quicaemque 'Praemitto eum Ioanne Pontas ibidem quod subdit S. Antoninus Nam terris modo fieri potes , Me es a ritia , ita quod unus tantum emis de huiusmodi, congregat, quod postea eompelluntur homines emere ab eo ad placitum suum, π ideo vendit eare ut vult ; isti enormiter peceanteontra proximum σ Communitatem .' tales, qui victualia , vel alias res emunt, ut earistiam indueant, vocat Romundus nefandas belluas ς mortale es - . Praemissa eximia hae S. Antonini doctrina , quaesito respondet idem Pontas inquiens De hujusmodi personis solum , ut docet idem Sanctus, iotelligendus est Canon antiquus, quem Iulio Papae tribuit Gratianus . & qui e primo Capitularium libro Carolomanni cap.

3I. depromptus est, ut observarunt Emendatores Romani, qui indistincte hoc genus tueri damnare videntur ut lucrum turpe - Hoc turpe luertim dicimus quamvis de iis solummodo loquatur, qui propter ea piditatem illud exercent commercium, ut eum populi ruina divitias parent. Quod adeo verum est, ut nullus ab ea re dissentire pomit Theologus. Hactenus ille. Et quidem iure omni: quoniam quum hine in eo Capite legatur Sed propter eviditatem comparat annonam illinc negotiatio , de qua in casu , ipso jure Canonico permittatur , ut superius ollendi: cupiditas hujusmodi exponatur oportet per avaritiam & non aliter secus contra jura omnia improbari deberet negotiatio , quod rigorismum Disitirco by GO le

209쪽

186 CONs ID. II. ARTI C. III.

rismum saperet, atque, ut Evangelii verbis utar, alligaret onera gravia & importabilia, & ea imponeret in humeros hominum. Eodem prorsus modo respondet Genneltus nuper laudatus ; praemisso enim tum Capite Quicumque ἰ tum textu S. Antonini, ita prosequitur Ex quibus concludi posse videtur, tale commercium licitum esse dum fit sine intentione penuriae inducendae , & eo tempore , quo messis adeo modica non sit , ut tales res ad victum necessariae ob id deficere possint, aut aliquo extraordinario pretio vendi : modo etiam tale comis mercium ad aliquem bonum finem dirigatur, veluti ad faciendum honestum luerum, ex quo quis sibi , & similiae necessaria habere possit.. Immo illud commercium bono publico utilissimum est, ut rustici ex fructibus collectis pecuniam congregare miliat variis usibus necessariam . Et authoritati Canonis, qui prima fronte contrarius videtur, responderi potest , quod eos tantum damnat , qui vinum aut frumentum emunt propter cupiditatem , non autem illos , qui , ut suis necessitatibus subveniant , id agunt se. Hactenus Genneltus. Opportune igitur Ailes anus lib. I. tit. 8. de decimo in fine dώοe nota seeundum MF., quod illi , qui tempore messium bladum , vel tem

pore vindemiae vinum emunt vilius, ut vendant earius, committunt pecea

rum , O turpe lucrum . Et hoc intelligitur , ut ipse pWiea dicit, de illis , qui faciunt haec , nulla pensata necessitate, vel Atilitate , sed ax sola cupiditate a

Caveant tamen huiusmodi congregantes, & negotiatores, ne pretextu negotiationis permissae avaritiam foveant : nam vere ait S. Bernardinus loco proxime citatO - Merrans licet nullum mendacium , nullam fraudem, utillam periuriiam , nihilque iniustam , quod eommittere solet hae huminum genus , in mercationibus committat s nihilominus non eximitur a mortali, se per iniustam caussam , licet alias iuste , exercent mereantias verissime Apostolus prima ad Tim. 6. v. 9. & seq. - Qui volunt divites fieri , incidunt in tentationem , ct in laqueum Diaboli , σ desideria multa inutilia, nociυa, qua mergunt homines in interitum, O perditionem . Radix enim omnium malorum es cupiditas.

DECIMUM SEPTIMUM DUBIUM . Utrum locans rena, quam

aestimat, cum hac conditione quod, qualitercumque perdatur, seu deteriore tur , vult recuperare rem suam ejusdem pretii: sit usurarius 8 Respondeo, quod hic contractus fit in fraudem usurae ;quia res aestimata intercedit loco pecuniae L. Si vero j. ait T. Soluto matrimonio. Ncc vera locatio est : quia locator Diuitigod by COOste

210쪽

CONSID. II. AR.TI C. III. I 87tor rem suo periculo tradit , & pro hoc constituitur sibi merces , ut patet Extra De locato σ conducto. Per Doctores propterea usurarius est talis censendus Cap. Navii-gatari , dc Cap. Consuluit Extra De usuris.

14 Locatio, uti dictum est dubio primo super secun8o verbo definitionis usurae, est contractus , quo quis rem aliquam alteri utendam , fruendamve concedit, certo pretio, sive mercede constituta. Locans dicitur locator, & locationem accipiens conductor appellari solet, ut pasias ni T. Loeati conducti, & C. De Iocato conducto . Conductor varia nomina sortitur juxta diversitatem rerum , quas conducit ; inquilinus enim dieitur , si praedium urbanum , vel domum : colonus , si agrum , vel praedium rusticum : redemptor, si operam personae e publicanus dein mum, si conducit vectigalia . In casu , de quo agitur , duplex conditio apposita est contra naturam locationis, rei scilicet aestimatio, & periculum rei conductori impositum. AEllimatio υenditio est L. Plerumque T. De iure dotium , quod confirmat L. Cum fundus T. Locati conducti Cum fundus locetur , Er assimatum instrumentum colonus accipiat , Proculus ait , id ait, ut instrumentum emptiam habeat colonus o sicuti fieret, cum quid aesιmatum in dotem daretiar - . Pugnat ergo quod res aestiaretur simul & locetur . Non solet locatio dominium mutare L. Non solet ff. Locati conducti. Contra naturam locationis igitur est, quod periculum rei imponatur conductori. His de ea usis Author improbat huiusmodi locationem : & quidem iure optimo, quoniam natura contractus pollulat , ut locator semper sit dominus rei locatae, & quod , si res pereat , vel deterior reddatur, pereat domino , & domino fiat deterior: dempto casu. in quo id contingeret culpa conductoris L. Item quaeritur 6. I. ff. Locati conducti Sι navi. xlarius Onus

Minturnar Nehendum conduxerit, , eum βω men unturnense navis ea subire non posset , in aliam narim merces transsulerit , eaque navis in Hiis fluminιs perierit , tenetur primas navicularius . Labeo , si culpa caret , non teneri ait . Caeterum , s vel invito domino , vel quo non debuis tempore , aut s minus idoneae navi immμit, itine ex locato agendum se . Hunc eun dem ea sum proposuit Aste sanus lib. 3. tit. 34. ae septimo , & iisdem pene verbis respondit . Verum enimvero quum lege non prohibeatur, permittatur immo , quod super hac re contrahentes mutuo consensu derogent legibus memoratis L. Si quit domum 3. I. is Locati -- Si quis fundum lotaverix , ut , etiam si quid vi maiori accidisset , iae ei praesaretur, pacto sandum esse I - ,& L. Irem quaeritur 3. a. ff. - eodem titulo Si gemma includenda , aut

insculpenda data st , eaque fracta sit , si quidem υitio materia factum si , non erit ex iocato actio λ s imperitia farientis , erit. Huic sententiae adden-

SEARCH

MENU NAVIGATION