Antonii Le Grand Dissertatio De Carentia Sensus & Cognitionis In Brutis

발행: 1679년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

go De carentia Sensue. Unde fit, quod Aranea in telae medio residens, muscam in remotissima etiam parte , impegisse sentiat, si Tactu destituitur ξ Quorsum hi versas sNos Aper assim, Linx visu, Simiagustu,

Vultur odoratu, praciast Aranea Iacta:

s illis nullus Sensus inest, & instar saxorum, &inanimatarum machinarum se habeant. cc. Nostrum igitur munus est, ostendere,qua rarines tradus tione Sensum a Brutis removeamus, & qui fiat, in Senis ut oeulos habeant, & tamen non videant, --s ribas instructa sint,& sonos non percipiant: - α ' 'ribus gaudeant, & non odorentur et Lingua utantur, & sapores non discernant. Quod ut fe- Iicius exequamur, animadvertendum est, tres gradus in Sensu esse distinguendos. Primus gradus simplicem motum continet j quem objectum nervis imprimit: sive illud, quo corporis organum, ab obiectis externis immedia id asscitur, quodque aliud esse nequit, quam particularum istius organi agitatio, figurae ac litus mutatio, ex illa agitatione proveniens. Sensus enim in motione consistit, ex nullos, teste Aristotele, Tertio de Anim. cap. Is. absque tactu haberi potest. Quare necessum est,ut organum

corporeum, modo corporeo tangatur,& motus

rebus sensibilibus imprimatur. Dum dico motum objecti organo corporeo imprimi,non se intelligendum velim , quas motus in oculo, exempli causa, tantummodo fiat, sed ad Cerebrum usque transire , a quo nervorum fibrae, xeluti fides tenue in testudine, ad reliqua membra

82쪽

ct cognitimis in Bruris. I

bra protenduntur. Secundus gradus pereeptionem complectitur, quae isti motui aliivata est quando ea impressio ad glandulam pinealem, sive Animae sedem defertur. Tales sunt perceptiones Doloris,Tisiliariomu,Situ, Famis, Caloris, Som, Saporis, & si ivilium , quas oriri ex unione substantiali finimae cum Corpore diciamus. Tertius comprehendit omnia illa judicia, quae eas perceptiones sequuntur, sive judicia illa, quae occasione motuum organi corporei, de rebus extra nos positis, ab ineunte aetate facere consuevimus, vel ut paucioribus verbis tres illos gradus Sensus complectar; Primus gradus, est affectio,isu motus organi corporei. Secundus, perceptio illius in pressionis , quae intellectui est propria. Drtius judicii determinatio, ad aliquid affirmandum,vel negandum. Ut res etiam exempo reddatur illustrior, dum quis lunam, exempli causa,videt, movetur, seu afficitur organum corporeum, nempe oculus, a lumine,

quod a lunari eorpore reflectitur: & in hoc primus gradus positus est. Meos confestim lumen, aut colorem percipit; & in hoe secundus consistit. Mens porro lunae colorem assignat,seu j dicium promit, existimatque lunam esse coloratam ; & in hoc tertius gradus situs est. His ita praemissis, manifestum evadit, Aniis cramalia Sensu proprie dicto esse easia : nisi quis

morum illum eorporeum , qui Perceptionem iuransee.

praecedit,& qui ad illam, ut quid inchoatum, & niau. imperfectum se habet, pro vero Sensu admit lat. Nam non nisi hujus Animalia capacia sunt, F &ni- ,

83쪽

g x De earent a sensius, di nihil in ipsis deprehendimus quod nobis per

suadeat, illa sentire, si Sensus vocabulum pro aliare sumatur, quam pro objecti externi impressione in organum sensuum. Unde, qui organi corporei morum Sensus appellationem mereri cenissent, non minus absurde loquuntur, quam qui asseriam, cubiculum opticum videre, dum exter norum objectorum species recipit &,quae foris aguntur, repraesentat, Mactati bovis oculum videre, in quo omnia, non minus quam supervivi Animalis retina, distincte delineantur. Homines videre, qui ,leporino ritu, luminibus apertis dormiunt, & non nisi reseratis palpebris Qigilare videntur. Quum camera Optica, mo tui Bovis oculus, & dormientis retina, rerum externarum species recipiant, & eodem modo, quo illa objectotum picturam reserant. Ac proinde, si motus corporeus Sensus nomine gaudeat,eadem rationis vi inferri debet, idem rebus inanimatis posse aAscribi. gr. suspicor,quid adversus hoc ratiocinium re-M ωι non geri possit, corpus scilicet sentiendi esse νυ -

οπ α ω str. mentum, cuju, actionem nostris sensationibus ἔμπεσς ε' intervenire nee essiim est, ac proinde, ut sent

..is, sus habeatur, requiri organum certo modo diaceptione. spositum, in quod nimirum, spiritus Animales influant, & cujus motus ad Cerebrum usque pertingat, quod cirra motum fieri non potest,

Has omnes conditiones lubens in organo Iargior, fateorque oportere, ut sentiamus, Organum cetiis dispositionibus modificatum sit; sed tantum insisto , quod neque objecti externia tio a

84쪽

s Cognitionis in Brutis.

Amo, qua organum movetur,ac disponitur,ne- iique figurae ac situs mutatio,quae actionem illam Promovet,neque etiam i lia, quae ad Cerebrum fit transmissio, sensus sint, aut apprehensiones: sed tantum id. quod immediate in mente, quae organo corporeo ita ὀispositoiiuncta est, resuutat. Nam quo pacto intelligi potest illud Isaiae,

seuditu auisetes, ct non inteogetis, O videntes videbitis, o non cernetis,nisi A m- gradus a seis arundo distingui supponatur, & corporeus mointus posse a perceptione seu mentis attentione

sejungi.

Sed quorsum ad Scripturam Divinam recur- 69.rendi opus est, ut probemus Pereeptionem ad PQ σώσμSensus rationem pertinere, & mentis operam--- requiri, ut audire, videre, Olfacere, &c. dica--sua .mur Cum in nobis illud non raro experiam . . mur: dum mente stilicet, in rebus contemplandis impense occupata, praetereuntem antenos Hominem non videamus, quamvis oculi pateant, & amoto omni obstaculo, versus illum dirigantur. Nec eius sermonem excipiamus,

licet apertae sint Aurra. & in ipsas sonus affatim se ingerat. Nec cibi saporem gustemus, etsi Lique fibrae esculenti corpusculis pulsentur , α totus organi plexus stringatui, irretiatur, α scalpatur. Nec ἡolorem sentiamus, quantumvis corpus inclementi aeri exponatur, & prae frigore quodammodo rigescat. Qnae omnia satinὀieant, sensum stridie dictum, aliud a motu corporeo esse, di non membra, aut organa, scd solam mentem videre,audire,gust re,&sentire.

85쪽

84 ' De carentia Sensus, o. unde apparet, quam inepte in ratiocinen-c-amii tur, qui ex eo, quod advertant,Bruta Aninia fumi r tia, rerum externarum specie,moveri, & quem Liι- admodum homines , objectos cibos duiutire, te ομῶ. senis concuti,&objectorum aspectu allici, aut carat,Frura, terreri, statim inserunt,Bestias quoque sentire , t vo de in cogitare, & ad rem oblatam attendere.' Quum iis omnes motus in Animalibus absquet Animae ope peragantur, di caeca organorum animaliumque spirituum impulsione meficia antur. Nobiscum a iuventute crevit hic error, ut bene animadvertit Claubergius in prole-go m. Logicae, eo quod tunc temporis, eopse momento,quo organa nostra corporea a rebus externis movebantur , mens corpori iuncta percipiebat aliquid, utrumque pro uno semen tes, corporeis sensuum organis Perceptionem tribuimus, quam Sapiens soli tribuit intellectui rha videre oculum, Arem audir Linguam gustare res olfacere, Manum sentire familiari sermone dicimus. Quod vero amplius est, quia dum corpus a rebus externis assiciebatur, &Mens percipiebat aliquid , allico etiam aliquid judicabat; hinc organis quoque corporeis exi stimationem di judicium adscribimus,ad quod Philosophus corpus quidem non desiderari, at

praeter intellectus apprehensionem voluntatis assensum requiri novit. Nimirum quemad modum in aliis saepenumero contingit; ita e iam in hisce intellectus, imaginationis, pere ceptionis iudicii actibus,ut pro eodem habean- ii, & inter se confundantur, tantum eam ob

86쪽

ω Cunitionis in Brutis. 8ς

causam, quod simul tempore existant: Ita quia dum oculus fimoistura lumine,simul MensCOrpori juncta, aliquid percipi senui judicat, ideo

tria ista diversa, nempe corporis motus, Mentis perceptio, judicium, a vulgo, pro uno eodemque reputantur, atque uno videndi vocabulo exprimuntur, ut cum dicunt, video Solem. Sed

ab hoc loquendi modo maxime abhorrentia-pientes, qui magnam differentiam statuunt in ter id, quod in Sensationibus nostris ad corpus . spectat, & id quod pertinet ad mentem. Motus enim, quem objectum externum imprimit, &organi mutatio, ad corpus quidem spectat, verum nullam involvit Perceptionem, seu Cogitationem,utpo te soliMenti propriam,& a qua se jungi nequit. ψHanc opinionem sequitur Divinus Plato apud Mar filium Ficinum,argum, in Thelaetum. Se αdum Advertendum est, inquit Ficinus, quod Plato, Pia mem

ta nec simus,sidvι sensusque opera declarantur. - Ideo quossensus quinque alii vocant, ipse organa quinque siensius appellari vult, nihilque his i strumentis sentire, sed per hos quasi meatus, ab una quadam Anima visentiri singula putat,quem

sensum communem vocat, in quem undique e si gutis corporis organis,ut ad centrum circuli e cir cum erantra linea, varia passiones influunt. Colores quidem per oculos,per Aures soni, per Nares odores, saporesque per Linguam, deni-

nullum Corpori cognitionem dum nullam vitam. suis

87쪽

ps De earentia Sensus,

que per totum corpus, calor,frigus,humidum , siccum,grave, leve, molle, durum, lene, asperum, rarum, densum, acutum similiter& obtusum. Quod anima ista non multis, sed una visentiat, patet: quia sentiendo calorem, dicimus, non esse vocem di & saporem sentiendo, non esse idorem pronuntiamus. Non potest aliud ab alio distinguere,qui non utrumque cci ' gnoscit, nullum organum eadem, quae N aliud organum, porrigit: & sr eadem, non eodem modo. Idcircue eorum, quae sentiuntur,distinctio non in organis est, sed in una quadam vi Animae percipiente singula, & singula simulta fingulis distinguente. Qua cum ipse hac omniin fria possit, quod nec etiam Peripatetici negant, quid multis sensibus opus est ' Σ. Ex quibus Platonis verbis, ita argumentari' T licet di si sensus in organo corporeo resideret, is liarita dici pQEr, Oculus videt, sicut & Auris audiet ν-- atqui E Platonis mente , nec Auris audit, nec 'Oculus videt, imo in eorpore nulla vita est, nee sensus, sed vita tantum stasiusque vera per illud tantummodo declarantur; & Animus est, ut alibi loquitur Marsilius, qui dolet, aut utatur,

non eorporis moles et Igitur non est sensus in oris gano corpureo. Ex ns etiam elare deducitur. Belluas, quum mente eareant, ninisque praeter motum corporeu habeanti on ficut nos,exempli causa,videre, hoc est sentiendo, sive animadvertendo se videre, sed tantummodo sicut nos, dum menta alio avocata, licet objectorum

88쪽

or cunitianis in Brutis. tr

rum externorum imagines in retina nostra pingantur, S: forte etiam illorum impressiones in nervis opticis factae,ad divertos motus membra nostra determinent ; nihil tam en ςorum pro ius sentimus. Qui casu etiam nos, non alitqrquam automata movemur, ut antea variis exeu -

plis declaratum est. Celebris Doctor multi, exercitatione de

Anima Brutorum, ubi Animam corpoream in Doctis is Brutis Animantibus agnoscit, eamque natui a Urim, e . suiusdam igneae esse arbitratur, . flamma assi. nem; non absurdum putat, in Animalibus po tentiam dari, quae sensibilium imagines, in cerebro delineatas eculetur, & discernat, nec non duxi impressiones ibidem sitsceptas a Fe- Maus aliarumque facultatum respectivos eliciat. Quia etsi Anima, & Coi pus, si seorsim spcctentur , talem potentiam nou habeant, ni- ωhil tamen obstat,quo minus ex certa creationis lege, ut ipse loquitur L sive Dei opt. max. insti- tuto, corpus animatum ita comparatum sit, ut . ex Anima & Corpore simul commissis. eius modi facultatum confluentia resulter, quibus unicuique Animali in fines, & usus ei destinatos. Spus.fuerit. In plerisque mechanicis, vel 'arte humanaeeonditis, materiam puperavit opus, quis enta putaret, ex ferro di aere , utpote fixissimis & inertissimis metallis , instrumen.

tum parari, cuius orbes coelestium aemuli, absisque motore ςxterno, motus fere continuos ob servarent,quorum periodi, vice constanti ren

89쪽

ta De eremia Sensus,

nemo miratur a vento fistulae inspirato , semimquendam rudem, & simplicem edi; At vero Π atu organis muscis immisso, eoque per multiplices valvularum aperturas, in has aut illas fistulas variὲ traducto harmoniam gratissimam,& modos cuiusque generis compositos creari: hoc, inquam, merito obstupescimus, & effectum hunc tum instrumenti materiam, tum musici pulsantis manum, loge praecellere agnoscimus ; porro licet organum musicum pulsantis operam ut plurimum requirat, cujus scilicet dircetione spiritus nune in bas, modo in illas . aliasque tibias admissus, multiplices concentus, & infinitas fere modorum varietares efficit. Ita persectio Ibus quibusdam Brutis, quorum actiones,ad plures & praestatiores usus ordina tur , facultas quaedam attribui Aebbt,ipsa nimiarum Anima Brittalis, naturaliter ita dotata, ut circa res quasdam ei necessarias cognocens , &am sit,per varia accidentia, quibus quotidie affici solet, postea res alias cognoscere, & actiones longe plures, intricatioresque edere d

Hane similitudinem facile admitto, ex qua plurimum lucis, antedictis rationibus accedit, ad demonstrandum Bruta mere machinaου esse , quae secundum Ieges, a Conditote stabilitas. lagunt,&instrumenti musici ritu, quod flatu imis misso harmoniam gratissimam procreat, san

guinis per universum corpus cireuitu, omnes ruos motus absolvunt. Verumtamen assequi

non valeo,quomodo ex duarum substantiarum

90쪽

materialium, ac proinde insensilium, unione. Sensus,& Perceptio oriatur, nam quantumvis materia in mechanicis ab arte superetur, & ex diversorum Metallornm mixtione instrumenta parentur. miris patrandis idonea, nunq uam tamen eo persectionis materia evehi potest, ut res Ublatas apprehendat, & se illas sentire sentiat. At potest, ex cerda Conditoris lege, Corpori suis organis instructo ,& ad certos uiasus desti nato, vis aliqua sentiendi tribui, quae non Corpori, non Animae seorsim spectatis competat, sed composiodumtaxat ex utrisque resultanti. Sed lubens a viro eruditissimo, salva pace,quaererem, quodnam sit illud sentiendi principium, . an modus quidam substantialis, quo res animata ab inanimata & insensili discriminatur , cuius accessu Animal constituitur λ Uerum nilni in Animali reperitur, quod illud a rebus inani' malis discernat, praeter sanguinem, qui indesinenti motu, in Uenas,& Arterias impellitur ad 'partes corporis alendas. Quae, vero sanguini activitas, ut Corpori sentiendi facultatem imis pertiat An forsitan generalis quaedam Anima , materiae coaeva,quae illam secundum varias ejus dispositiones actuat, & perficit Sed ea admissa, quis non videt, non Animalia modo, sed N plantas & saxa sentire oportere' quandoquidem potentia illa actuosa, timeret , pari jure, sit eis ὲ naturae Conditore infusa. An vero ex Anima di Corpore conjunctis , princi. pium aliquod emergit, quo Animal objecto- tum impressiones cognoscendi idoneum re

Diuiti sed by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION