M. Accii Plauti Comoediae superstites viginti; cum fragmentis deperditarum; ex optimis quibusque editionibus, ac praecipue Friderici Taubmanni, diligentissime repraesentatae. Accessit index, in quo rariora & obsoleta poetae verba breviter ac dilucide

발행: 1725년

분량: 891페이지

출처: archive.org

분류: 문학

381쪽

338 M.

τν. Scio te bona esse voce , ne clama nimis . 4 Dan. Ego hercle vero clamo . Tr. ali , gere morem mihi. Dan. Quid tibi ego more vis geraὸT .abi quaeso hinc domu . Abeam Tr. redito huc circiter meridie . Dan. Reddeturne igitur scenus 3 Tr. reddetur : nunc abi. Dan. Quid ego huc recursem, aut operam suma,aut contera. uid , si hic manebo potius ad meridiem . . I sTr. Immo abi domum . verum hercle dico: abi modo . Dan. Quin vos mihi foenus date . quid nugamini Tr. Eu , hercle , nae tu abi modo et ausculta mib1. i Dan. Iam, hercle , ego illunc nominabo . Tr. euge strenue.

Beatus vero es nunc, cum clamas. Dan. meum Peto . DOMultos me hoc pacto jam dies frustramini. Molestus si sum , reddite argentum , abiero. Responsiones omnes hoc verbo eripite . . Tr. Sortem accipe . Dan. immo scenus , id primum volo . Tr. Quid tu , homo hominum omnium taeterrime , 6s Venisti huc te extentatum Z agas, quod in manu est. Non dat,non debet. Dan. non debetὸ Tr. nec erit quidem. Ferre hoc potes 3 an mavis , ut aisquo abeat foras ἔUrbem exsul linquat factus hic caussa tui , Ouoi sortem vix dare tuebit Θ Dan. quin non peto. Th. Eja , mastigia , ad me redi . Tr. jam istic ero. Molestus ne sis , nemo dat , age quid lubet.

Tu solus , credo , scaenore argentum datas . . Dan. Cedo scenus . redde foenus . foenus reddite .

Datur1a' estis scenus actutum mihi λDate mihi scenus. Tr. soenus illic , foenus hic . Nescit quidem nisi foenus fabularier

Veterator . neque ego taetriorem belluam Vidisse me umquam quemquam , quλm te s censeo . Dan. Non aedepol nune me tu istis verbis territas .

Th. Calidum hoc est : etsi procul abest , urit male . Quod illud est foenus , obsecro , quod illic petit.

Tr. Pater , eccum , advenit peregre non multo prius Illius, is tibi di foenus & sortem dabit. Ne inconciliare quid nos Porro postules . Vide 7

382쪽

Vide num moratur λ Dan. quin ser am,si quid datur . tit Th. Quid ais tuὸTr. quid vis3 H.quis illic est8quid illic pe-Quid Philolachetem gnatum compellat meum δῖsie , & praesenti tibi facit convἱeium pQuid illi debetur λ T . obsecro hercle , jubeo biei argentum huic ob os impurae belluae . Th. Iubeam λ Tr. 3ube homini argento os verberarier . Dan. Perfacile ego ictus perpetior argenteos. 91Th. Quod illud argentum est ρ Tr. huic debet Philotaehes Paullum . Th. quantillum λ Tr. quasi quadraginta minas . Dan. Ne sane id multum censeas, paullum id quidem est . Tr. Audin' ὸ videturne obsecro herete idoneus ,

Danista qui sit λ genus quod improbissumum est . Non ego istuc euro , qui sit, unde sit: Id volo mihi diei , id me seire expeto . 1 o

Adeo etiam argenti scenus ereditum audio . Tr. Quatuor quadragίnta illi debentur minae . Dic te daturum , ut abeat. Th. egon ' dicam dare 3Tr. Die . Tb. egoneρ Tr. tu ipsus dic modo, ausculta mihi.

Promitte : age inquam , ego jubeo. Tb. responde mihi; ros Quid eo est argento factum γ Tr. salvom est . Th. solvite Vota, et igitur , si salvom est . Tr. aede is filius Tuus emit. τι. aedeἱs γ T r. aede is . Th. euge, Philolaches

Patrissat. jam homo in mercatura vottitur. 1O9Α1id tu , aede is Θ τη. aedeis, inquam: sed sesn'eujusmodi ρTh. Qui seire possimλ Tr. vahlT.. quid est λ Trine me roga . Tb. Nam quid ita λ Tr. speculo claras , clarorem merum . Tb. Bene hercle nimini. quid ρ eas quanti destinat λTr. Talentis magnis totidem , quot ego & tu sumus . Sed arrhaboni has dedit quadraginta minas . XIIH ine sumsit , quas ei dedimus . satin' intellegis λNam postquam haece aedes ita erant , ut dixi tibi , Continuo est alias aede is mereatus sibi. Th. Bene helele factum . Dan. heus, jam appetit meridies. aer. Absolve hunc quaeso vomitum, ne hie nos enecet. 12oquatuor quadraginta illi debentur minae , Et sors di faenus . Dan. tantum est et nihilo plua peto. Y a T . 33

383쪽

M. ACCII PLAUTI

IIo Tr. Velim quidem hercle , ut uno nummo Plus petas . Th. Adolescens,mecum rem habe. Dan. nempe abs te peta. Th. Petito cras . Dan. abeo ἡ sat habeo , si cras sero . IasTr. Malum quod isti di deaeque omnes duint. Ita naea conlilia perturbat paenissume . Nullum aedepol hodie genus est hominum taetrius , Nec minus bono cum jure , quam Dan isticum

Tb. Qua in regione istas aedis emit filius 3Tr. Ecce autem perii l Th. dicisne hoc , quod te rogo λTr. Dicam : sed nomen domini quaero quid siet.

Th. Age , comminiscere ergo . Tr. quid ego nunc agam pNis , ut in vicinum hunc proxumum mendacium Eas emisse aedis hujus dicam filium . 33sCalidum hercle audivi esse optumum mendacium .

Quidquid dei dicunt , id rectum est dicere . . 'Th. Quid igiturὸ jam commentu's Tν. dii istum perduint.

Immo istunc potius . de vicino hoe proxumo Tuus emit aedis filius . Th. bonan fide Θ 14o Tr. Siquidem es argentum redditurus , tum bona : Si redditurus non es , non emit bona. Th. Non in loco emit per bono has . Tr. immo optumo . I b. Cupio hercle inspicere has aedis . pulta dum fores :Atque evoeato aliquem intus ad te , Tranio . . I FTr. Ecce autem iterum nunc quid ego dicam , nescio , Iterum jam ad unum saxum me fluctus serunt. Quid nune ρ non hercle , quid nunc saeiam , reperio :Manifesto teneor'. Th. evoca dum aliquem foras : Ia Roga circumducat. Tr. heus tu . at hic sunt mulieres :Videndum est primuna,utrum eae velintne , an non velint . Th. Bonum aequomque oraS . percontare & roga . Ego hic tantisper , dum exis , te opperiar foris . Tr. Dii te deaeque omnes landitus perdant , senex :Ita mea consilia undique oppugnas mala . Euge optume . eccum dominus aedium foras Simo progreditur ipsus . huc concessero , Dum mihi senatum consilii in cor convoco .

Igitur-dum accedam hunc , quando quid agam

384쪽

ΜΕlius anno hoc mihi non fuit domi ,

Nec quando esca una meruerit magis . Prandium uxor mihi perbonum dedit. Nunc dormitum iubet me ire . minime . . ,

Non mihi sorte visum illieo suit, sMelius quom prandium , quam Iitum , dedit.

Voluit in cubiculum abducere me anus . Non bonus somnus est de prandio : apage rClanculum ex aedibus me edidi soras . Tota turgee mihi uxor nunc , scio , domi. . x Tr. Res parata est mala in vesperum huic seni. Nam & coenandum & cubandum est intus male . Sim. Quo magis cogito ego cum meo animo ἡSi quis dotatam uxorem habet 3 , . . . Neminem sollicitat sopor . 1 Ire dormitum odio est . nunc vero mihι Exsequi certa res est , ut abeam . . Potius hine ad forum , quam domi cubem .

Atque pol nescio , ut moribus sientUostrae; haee sat telo , quam me habeat male t ΣοPejiisque posthac sore , quam suit mihi. Tr. Si abitus tuus tibi , senex , secerit male . Nihil erit , quod deorum ullum accusites :Te ipse jure optumo merito incuses licet. Tempus nune est senem hunc alloqui mihi . etsHoc habet: reperi , qui senem ducerem l . Quo dolo a me dolorem procul pellerem . Aecedam. dii te ament plurimum , Simo . .Pam. Salvos sis , Tranio. Tr. ut vales non male. Quid agisλ Tr. hominem optumum teneo. Sim.amlce facis, Cum me laudas. Tr. decet certe . Sim. hercle at te ego 3x Haud bonum teneo servom . T . quid ita vero , Simo λSim. Quid nunc , quam mox λ Tr. quid est λ Sim. quod solet fieri. Y 3 T .

385쪽

341 - M.' ACCII PLAUTIT . Dic , qtud solet fieri , quid id est λ

Sim. facitis vos . sed , ut verum , Tranio , loquar: 3 ISie decet. ut homines sunt , ita morem gera S . Vita quam sit brevis , smul cogita . Tr. Quid λ ehem , vix tandem Pereepi super his rebus nostris te loqui . . . t Sim. Musice, hercle , agitis aetatem , ita ut vos decet: εο Vino&victu, piscatu probo , electili

uitam colitis . Tr. immo vita antehac erat . . 'Nune nobis omnia haec exciderunt . . ' . t

Sim. Quidum λ Tr. ita oppido occidimus omnes , Simo . Sim. Non taces 8 prospere vobis cuncta usque adhuc 4 3Processerunt. Tr. ita , ut dicis , facta haud nego . Nos prosecto probe , ut voluimus , viximus. iSed, Simo, ita nunc ventus navem

Deseruit. Sim. quid est quomodo , pessume λQuaene subducta erat tuto in terra λ , , . In

Tr. Heii Sim. quid est a me miserum, oceidit Sim. qui

Tr. quia i Venit navis , nostrae navi quae frangat ratem .

Sim. Velim ut velles , Tranio . sed quid est negotii λEloquere. Tr. herus peregre venit. Sim. tune tibi 'Choralis tenditur : inde σn ferri terium Is Postea in crucem recta . Tr. π no te ego per genua obseero ; ne indicium hero facias meo . Sim. e me

Ne quid metuas , nihil sciet. πν. patrone , salve. sim. Nihil moror mihi istiusmodi clientes . πν. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex . . , 6OSim. Hoc mihi responde primum , quod ego te rogo z Iam de istis rebus voster quid sensit senex λ . :Tr. Nihil quidquam . Sim. nuni quid in erepavit. filium λ . Tr. Tam liquidus est , quam liquida esse tempestas solet . Nunc te hoc orare jussit opere maxumo , o Ut sibi lieetet inspicere has aedis tuas . Sim. Non sunt venales . Tr. scio equidem istae . sed senex Gynaeeeum aedificare volt hie in suis , , , Et balineas di ambulacrum ec Porticum . sim

386쪽

Mos TELLARIA.

S;m. Quid consomniavit λ T . ego dicam tibi : roi Dare volt uxorem filio , quantum potest :Ad eam rem facere volt novum gynaeceum . Nam sibi laudasse hasce ait architectonem νNescio quem , esse aedificatas has sane bene . Nunc hinc exemplum capere volt , nisi tu nevis . 7sSim. Nae ille malo quidem ab opere exemplum petit . Tr. Quia hie audivit esse aestatem perbonam :Subdiu coli absque Sole perpetuum diem is Sim. Immo aedepol vero,cum usquequaq; umbra est, tamen Sol semper hie est usque a mani ad vesperum , 8OQuasi flagitator adstat usque ad ostium . Nec mihi umbra usquam est, nisi si in puteo quaepiam est . Tr. Quid , Sarsinatis ecqua est 3 si Umbram non habes . Sim. Molestus ne sis: haec sunt sicut praedico . Tr. Attamen inspicere volt Sim. inspiciat , si lubet. 8s Si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo

Ipse aedificato Tr. eon voco hnc hominem8 s .i, voca . Tr. Alexandrum magnum , atque Agathoclem a junt ma-

Duo res gessisse . quid mihi fiet tertio mi solus facio facinora immortalia Θ so

Vehit hie elitellas , vehit hic autem alter senex . Novitium mihi quaestum institui non malum lNam muliones mulos clitellarios Habent, ego habeo homines clitellarios .' Magni sunt oneris r quidquid imponas , vehunt. 9sNunc hunc haud scio an colloquar . congrediar . Heus Theuropides. H. quis nominat me λTr. Hero servos muItum suo fidelis. Quo me miseras , affero omne impetratum . IG. Quid illie obsecro tam diu restitisti λ Ioo Tr. Seni non otium erat , id sum opperitus . Th. Antiquum hoc obtines tuum , tardus ut sis. Tr. Heus tu , si voles verbum hoc cogitare , Simul flare sorbereque haud facile

387쪽

I h. Quid nunc λ Tr. viser specta tuo arbitratu Th. Age , duc me . Te. num moror Θ Th. subsequor te .

Tr. Senex ipse te ante ostium eccum opperitur .

Sed maestus est se hasce vendidisse . TR quid tandem λ Tr. orat ut suadeam Philolacheti, I IGUe istas remittat sibi. Th. haud opinor . Sibi quisque ruri metit. si male emtae Forent nobis istas redhibere haud lieeret . Lueri quidquid est , id domum trahere oportet.

Misericordiasyam hominem oportet. i I.IIaer. Morare hercle , cum verba facis . subsequere . Th. fiat Do tibi ego operam . Tri senex illic est . hemi adduxi tibi

hominem ... c

Sλ. Salvom te advenisse peregre gaudeo Theuropides . G. Dii te amet. Si a. inspicere te aedis has velle ajebat mihi-Th. Nisi tibi incommodum est . Sim. immo commodum .

i intro si atque inspice . ι ,. I.. Tr. At enim mulieres . Sim. cave tu ullam floccisaxis mu

lierem . . .. -

Qualibet perambula aedis oppido tamquam tuas . Th. Tamquam λ; Tr. ahi cave tu illi objectes nunc in aegri

Te has emisse: non tu vides hune,voltu ut tristi est senexὸTb. Video.Tr. ergo irridere ne videare,& gestire admodun , Noli sacere mentionem te emisse. Th. intellego . . . .1 26 Et bene monitum duco, atq, re existumo humano ingenio . Quid nunc,ῖ βλ. quin tu is intro , atque otiose Persρο-

ctas , ut lubet λ

Th. Bene benigneque arbitror te iseere . Sim. iactum aede-

Vin qui perductet Tλ apage istum perductorem , non

Sim. Quid , quid est 3 H. errabo potius , quam perductet

Tr. Viden' vestibulum ante aedis hoc di ambulacrum quo-

τb. Luculentum aedepol prosecto . . T age spemi , postes

388쪽

Quanta firmitate facti , & quanta erassitudine i I 34.

Th. Non videor vidisse posteis pulchriores . Sim. pol mihi Eo pretio emti fuerant olim. Tr. audin Fuerant, dicere 3 Vix videtur eontinere lacrumas. Tb. quanti hosce emeras Sim. Treis minas pro istis duobus , praeter vecturam, dedi. Th. Hercle quin multum improbiores sunt quam a Primo credidi. Tr. Quapropter λ Tb. quia aedepol ambo ab insimo tarmes

secat. I 4

Tr. In tempestivos exeisos credo , id eis vitium nocet . Atque etiam nunc satis boni sunt , si sint indum pice . Non enim haee puIti sagus opifex opera secit barbarus . Viden eoagmenta in foribus 3 Th. video. Tr. specta , quam arcte dormiunt. Th. Dormiunt 3 Tr. illud quidem , ut connivent, volui

dicere. 14sSatin' habes λ ut quidque magis contemplor, tanto magis placet. Tr. Viden pictum , ubi Iudificatur cornix una volturIos duo pCornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat. Quaeso huc ad me specta , cornicem ut conspicere possies . Iam vides 8 Th. profecto nullam equidem illic cornicem

intuor. II

Tr. At tu istb ad uos obtuere; quoniam eornicem nequis Conspicari , si volturios sorte possis contui . Tib. Omnino , ut te absolvam , nullam pictam conspicio

hie avem .

Tr. Age jam mitto , Ignosco et aetate non quis obtuerier . Tb. Haec , quae possum , ea mihi pro se icto cuncta vehementer placent. 13sSim. Latius demum est operae pretium iv ἱsse . Th. recte aedepol mones. Sim. Eho istum, puer,ei reum duce hasce aedis,dc conclavia. Nam egomet ductarem, nisi mihi esset ad forum negotium. I b. Apage istum a me perductorem nihil moror ductarier.

Quidquid est errabo potius, quam perductet quispiam. Ioa

389쪽

346 M. ACCII PLAUTI

Sim. Aedes dico . o. ergo intro eo sine perductore . Sim. i , licet. I 6 Tib. Ibo intro igitur. Tr. mane sis: videam ne canis. Th. agedum vide. r. Est. Th. ubi canis est Z Tν. abi dierecta . st i abiti hinc in malam crucem pAt etiam testas Θ sl l abi istinc . Sim. nihil pericli est,age. Tam placida est , quam est aqua : vise . ire intro audacter licet . 163 Eo ego hinc ad forum. Th. fecisti commode, bene ambula . Tranio age , canem istam a soribus abducas tace . Et si non metuenda est. Tr. quin tu illam aspice, ut placide accubat lNisi molestum vis videri te, atque ignavom . Th. jam ut lubet 3 Sequere hac igitur . Tr. equidem haud usquam a pedibus abscedam tuis. 17o

Tranio, Theuropides. id tibi visum est hoe mercimoniiὸ Th.totus gaudeo .

Tr. Num nimio emtae tibi videntur λ Tb. numquam aedepol ego me scio

Vidisse usquam ablectas aedes, nisi modo hasce. Tr. ecquid placent 3Th. Ecquid placeat,me rogaspimmo hercle vero perplacet. Tr. Cujiismodi gynaeceum 8 quid porticum Θ Th. insanum

bonam . sNo equidem ullam in publico esse majorem hac existumo . Tr. Quin ego ipse& Philolaches in publico omnes porticus Sumus commensi . Th. quid igitur Z Tν. longe omnium longissuma est. Tib.Dii immortales mercimonii Iepidit si hercle nune serat Sex talenta magna argenti pro istis praesentaria , . Numquam accipiam . Tr. si , here , te accipere cupias, ego numquam sinam.

390쪽

347 Mos TELLARIA.

Th. Bene res nostra collocata est istoc mercimonio . Id Tν. Me suasore atque impulsore id factum audacter dieito: subegi , scenore argentum ab Danista ut sumeret , Bod isti dedimus arrhaboni. Th. servavisti omnem ratem. Nempe octoginta debeatur huic minae . Tr. haud nummo amplius. Is Tis. Hodie accipiat. Tr. ita enimveror ne qua caussa subsiet, Vel mihi denumerato : ego illi porro denumeravero .

. At enim , ne quid captioni mihi sit , si dederim tibi. Tr. Egone te joculo modo ausim,dicto aut facto sallereὸ et o Th. Egon' abs te ausim non cavere , ne quid committam tibi ΘTη. Quia tibi umquam quidquam , postquam tuus sum sverborum dedi. Th. Ego enim cavi recte . eam mihi debeo gratiam atque

animo meo .

Sat sapio , si abs te modo uno caveo . T . tecum sentio . Th. Nunc abi ἱ i rus . die me advenisse filio Tr. faciant, ut voles . asTb. Curriculo abi , jube in urbem veniat jam simul tecum. Tr. licet. Nunc ego me illa per posticum ad congerrones conseram . Dicam,ut hic res sint quietae,atque ut huc hinc amoverim.

SErvi , qui eum culpa carint , tamen malum Metuunt , hi solent esse heris utibiles . Nam illi , qui nihil metuunt , postquam sunt malum . Meriti , stulta sibi expetunt consilia . Exercent sese ad cursuram , fugiunt . sed IHi , si reprehensi sunt , faciunt a malo Peculium , quod nequeunt facere de suo ἐν

SEARCH

MENU NAVIGATION