Hermeneutica biblica generalis usibus academicis ab Altmanno Arigler, theologiae doctore ..

발행: 1813년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

judisicarum habendi sunt, et Iibris N. F. ex ha Q. quoque parte Iucem adsundere possunt, 'veluti sohabet cum prius citatis locis , ex quibus lucem capiunt Hebr. 2, 2. Act. 7, 38. Gal. 3, 39.

Jud. V. 8. etc.

Quum in libris N. F. nonnunquam Iudaei, et Praecipue apostoli ante effusionem spiritus s. loquentes inducantur; immo ii postea quoque hinc inde κατ ανδρωπον argumententur, ex ConceSSis disputent, aut saltem orationem illustrent similitudinibus a iudaicis opinionibus repetitis, et in

genere saepius ne quidem intelligi aut conseque tes haberi possent sine SuppoSita aliqua sententia, quam respexerunt, hi quoque libri fontibus ju daicis adjungendi erunt. Et quidem ubi satis perqspicui sunt, quoad aetatem biblicam N. F. qua coaevi et domestici testes omnibus Caeteris praeserirendi erunt. Quid ' quod ne tum quidem caetexi

audiendi forent, si prostanti alicui nutui utut obscuriori contrarii essent.

Thargumim chaldaicae paraphrases potius sunt, quam Versiones. Iibrorum εaerorum V. F.,

252쪽

et haud raro ad longissimas digressiones, praeprimis religiosi argumenti abripiuntur, ita ut propterea abesse nequeat, quin permulta iterum eis insint, quae ad rem nostram faciunt. Ast quum vel antiquissimum ex illis haud ultra tertium saeculum adscendat '), inde a quo tamen Iudaei plures Christianorum sententias admiserunt, vel saltem suas ex illis reformarunt '' , eis in consensu cum sententiis Christianis haud sine suffragio aliorum sive antiquiorum sive puriorum saltem judaicorum sontium erli fides adhibenda; e contra, ut praecipue antiquiora ex ipsis ibi quoque suspecta habeantur, ubi a Christianorum decretis dissentiunt, nulla est ratio. Usum eorum quoad N. T. exemplis quibusdam illustravit Bretschneider I. c. P. II 5 -II 8. Alia inveniri poterunt in Chrestomathiis chaldaicis, quas Bauerus, Gaabius et Ialinius ediderunt, et quarum ut plures adhuc, aut una aliqua prodeat, quae omnia ea collecta contineat, quae ad s. scripturam illustrandam laq iunt, summopere est optandum.

Quemadmodum apostolis, ita et V. F. scriptoribus , aliisque eminentioribus Priscorum te

253쪽

Porum hebraicae gentis viris libri suppositi sunt, qui partim in eo sunt, ut doceant, omnem 8a-Pientiam, qua tantopere gloriantur graeci, jam in libris Mosaicis contineri ; id, quod eis etiam admissa a graecis quoque interpretatione allegorica

satis seliciter successit; partim in eo, ut, quae Jesus et apostoli de Messia docuerunt, non aliaeSSe OStenderent, quam quae antiquissimi viri jam de eo cogitarunt ; alii denique varias tabulas, atque traditiones. praeprimis de angelis et daemonibus congestas referunt; quae Omnia ad rem no-

a . .

stram pertinere nulli dubio Obnoxium est '). Ast. quod fidem eorum attinet, ii, qui id agunt, ut doctrinam Iesu apostolorumque de Messia antiquissimam fuisse ostendant, haud immerito suspecti habentur, ne a Christianis profecti veI sal- rem interpolati suerint ' b. Caeteris vero, qui apostolico sevo antiquiores, aut non multum recentiores sunt, quod aritem adhucdum de paucis

tantum ad liquidum deductum est, quae ex hac

parte, si ratio habetur apostolici aut proxime praegressi aevi, opponantur , non sunt, sed ad summum id discriminis observandum est, Ut priori S. generis librorum testimonium magis ad Iudaeos

254쪽

Alexandrinos restringatur , a quibus eos descendere , alIegorica interpretatio gatis manifeste pro .dit, quis m promiscue Pro Palae Stinea Sium quoque .sententii. cognoscendis adhibeatur ' .

ς Jos hvs et Philo. Iosephum et Philonem, quorum alter non

modo Pharisaeorum Sadducaetorumque principia et placita ex Prosessu describit, sed integram etiam judaicae gentis historiam ita tractat, ut quomodo Judaei eventa spectarint, ex ipsius descriptio ae pateat; alter totus in apologeticis, dogmaticis, vel moralibus materiis tractandis Versatur, inter Praecipuos sontes, unde Sentiendi cogitata dique ratio Iudaica aetatis BPOStolicae cognoscatUr, atque summa fide dignos testes referre, quis dubitet, qui perpendit utrumque Judaeum et apostolis fere coaevum fuisse Τ Attamen , licet id in genere ita se habere haud negandum sit, vehementer tamen erraret, qui eis in omnibus et singulis partibus prom Iscue aventiendum eSSe existimaret. Ρraeterquam enim quod id discriminis intercedat, quod quo ad Palaestinenses Iosephus magis audiendus sit, quam Philo Alexandrinus, Iosephum suspec-

J Exempla quaedam ex iis eoileeta ad illustrandum N. T. exhibuit Bretschneider l. o. P. 124. sqq.

255쪽

tum reddit non modo sectae studium, unde metus exurgit, ne qua Pharisaeus hujus sectae sententias benigniori, Sadducaeorum e contra doctrinas deteriori in lumine colIocarit, sed etiam conatus , quem adhibiturum esse in prooemio salis disertis verbis declarat, cuncta ita describendi, ut a Graecis Romanisque sine omni offensione Iegerentur. Quantam Varietatem enim propositum istud, si effectum consecutum sit, potuerit immo debuerit in rem nostram inducere, quis non videat 3 Ad esseclum autem pervenisse, demonstrant loca, quae simul exempla esse possunt, unde intelligatur, quam noxam istud habuerit, et qualia manifeste sunt Anti. 2, I 6. 5. , ubi transitum Permare rubrum comparat cum transitu exercitus

Alexandri Μ. per mare Pamphilium; ibid. 3, 5.

ubi post descripta phaenomena in monte Sina conspicua haec subjungit: Ego quidem prout SSA in libris descriptum reperiebam, horum Unum -- quodque memoriae prodidi; caeterum de his quisque , ut libuerit, sentiat : denique contra Apionem ΙΙ. ubi ait: prudentiores ex Graecis eodem modo de Deo statuisse, quo ΜOses CogitaVIt. Quis enim haec , quae adeo contraria sunt Iucu-

Ientissimis tum N. tum V. F. testimoniis, Vere judaica esse sibi persuaserit 3 - Quod Philonem attinet, is non modo cum Alexandrinis contra Palaestinenses in allegoricae intereretationis stu-

256쪽

dio consensit , sed si vera sunt, quae Statilins de ejus doctrina adtuIit in Bibl. Eichh. Vol. IV. p. 77 I. sqq. , ab his ipsis in quam plurimis re

bus discessit. AIoxandrinos enim non Promiscue negasse malorum spirituum ac daemonum existentiam ; nec reSurrectionem corporum ; aut vicissim adeo pure moralem notione-de Messia tenuisse, qualem ex Statilio ΡhiIo tenuit, satis patet ex libris devierocanonicis V. F. Unde consequitur nec Josephum, nec Philonem PromIscue audiendum

esset IIIum non, ubI Sectae StudIum aut accommodationis ad Romanorum Graecorumve sententias

ingredi poterat ; hunc non, ubi suum sensum seα

quebatur, quod Patet Potissimum ex dissensu cum caeteris fontibus, nonnunquam etiam ex natura rei, vel plane ex disertis declarationibus, uti videre est ex citatis exemplis ; e contra autem in caeteris rebus, et tu consensu cuin aliis fontibus. Praecipue N. et V. F. ceu probatissimos testes esse habendos; ita ut propterea vehementer optandum esset, ut brevi saltem Josepho novae ex hac parte curae adhiberentur, et quae ad hunc usum iaciunt, congererentur , atque in systema aliquod redigerentur. Nam praeter Trendeteriburgii Chrestomathiam flavianam, quae prodiit Lipsiae 1789o ea que quae Comentariis v. g. D. Ρaulus, Elinoelii etc. insunt, nihil extat, quod interpretem adjuvaret. Quo ad Philonem vero melius consultum est

257쪽

ei: praeter Statilium nempe, qui Philonis systema theologicum I. c. delineavit, praesto est Chresto mathia Philoniana Dalili; Humb. I 800., quae Pla cItorum Philonis non postremam rationem habuit. Totum ejus systema delineatum est in Brulieri

historia philosophiae, et in I te de maiati's Geisi deespeculativen Philosophie. Cf. Bretschneider I. c.

S. Thalmiad. . Thalmud est corpus traditionum judaicarum, tribus partibus constans; nempe Misclina t. e. textu, qui traditiones istas simpliciter reseri, et circiter saeculo Secundo medio consectus est ; as duabus Gemaris i. e. Commentariis, quarum altera Hierosolymitana anno circiter 23o A altera Baby- Ionica saeculo V. ad finem vergente ad exitum per ducta est. Quamvis jam vero traditiones istae maximam partem ad antiquissimam aetatem Perii Deant; pureque iudaicae sint; quasdam tamen ad Christianas sententias immutatus esse, Bliquas ex hoc genere plane novas accessisse, satis sundata Suspicio est. Quae res autem, quum non dissicul. ter ex dissensu reliquorum fontium judaicorum dignosci queat, cautionem quidem non omnem Negligendam praecipit, caeteroquin vero fidem Thal.

mu dis integram relinquit. Si partes ejus invicem

258쪽

propter patriam Palaestinensem BabyIonicae prae-

Tanquam sontes subsidiarii huic operi adjungendi sunt Abenebrae, Maymonidis, Abarbanetis

aliorumque eruditorum Iudaeorum saec. XIII. commentarii in Thalmudem et s. scripturam. Testes

enim ob suam ab aevo biblico distantiam haberi

nequeunt.

Cubbalam, quo nomine insignitur opus systema theologicum Iudaeorum continens, fontibus, unde cognoscatur antiquiorum Iudaeorum sentiendi rogitandique ratio, accensendam esse, nulla modo persuadere mihi possum. Quae enim sunt partes ei vere peculiares, et systematis hujus veluti sundamenta aut praesidia, minime ad tantam antiquitatem aSSurgunt, quantam quidam eis vindicare volunt. In hunc censum praeprimis veniunt Sephiroth, seu praedicata supremi Numinis, de quibus conser Eictili. Bibl. Vol. III. P. 19 i. sqq. vel ejusd. Comment. in Ap OD. I , 4. I, i 3.; nam neque numeruβ Neque ordo eorum consentit cum partibus doxologiae APQ c. 7, a 2., quo loco tu

a ia

259쪽

2 4. ' o

men Unice nituntur, qui hanc partem systemati cabbalistici non modo apostolis coaevam , sed ip-sIs adhuc antiquiorem esse demonstrare conant . Ita quoque imagines et similitudines apocalyptita, 'hontra, quam Patroni Cabbatae statuunt, satis, ni melius adhuc ex Iibris antiqu3orum Prophetarum, quam ex cabbalisticis illustrari possunt. Porro sententia; quae habet: legem fuisse Mosi in igne exhibitam tanquam unicum Phassulit etenim nullo modo iterum probari potest, hanc sententiam suisse apostolis coaevam, nedum antiquiorem. Denique artificium Athasch, quod In eo situm est, ut mediae parti literarum alterum dimidium inverso ordine substernatur, et Voces ex literis sibi res pondentibus enatae textui aequiparentur, cujusontiquitatem loco Ier. 5i , 1. ubi LXX i. e. , qum literae textus Vocubulo π ex hoc artificio respondent, habent, comprobare volunt . At hanc versionem etiam sine hac hypothesi optime locum habere posse. quia non Videat , aut inficias eat. Ad haec accedunt alia munifestissima recentioris originis indicia, inter quae refero distinctionem duplicis Μessiae, et doctrianam de Deo triuno, de quibus conser Bretschneider l. c. p. a 35. sqq. Quare non nisi secundis rii sontis dignitatem εἰ concedendam esse existimo, qui hunc usum praestet, ut quae obscurius dicta sunt in veri nominis sontibus, in ipsa vero cla-hius

260쪽

rius, ope illius illustrentur. Caeterum do hoc systemate conserendi sunt Tiede mann Geisi dor

Qui Sabaeos pro secta habent, quae ex disci-Ῥulis Iohannis B. prodiit, simulque sumunt Evanis gelium Iohannis eis oppositum esse, ii non possunt non hos libros maXimi facere, eosque ceu praecipuos fontes Suspicere, unde sectae hujus doctrina cognoscatur, ejusque e regione Evangelium Johannis explicetur. Qui Vero aliter statuunt, tanti eos habere nequeunt, sed ad summum subsistiarii fontis usum eis concedent, unde discatur, quantum Iudaei sic dictae philosophiae orientali detule-πint , qutim Sabaeos saltem e Iudaeis prodiisse Probabile est, eorumque placita ex philosophia

ista originem trahunt. De doctrinae hujus sectae corpore, ejusque fatis uberius tractarunt e Ignatius a Iesu in libro, cui titulus: narratio originis rituum et errorum Christianorum S. Iohannis Romae 165 2. BijornstahΙ

in epp. de itineribus in provincias exteras. Vol. VI. fascic. II. 1 8s. Walch et Norberg in commenti. Soc. Reg. Gotting. Tom. III. P. 26. sqq. IV. Partis Philolog. Overbeli in tentamine novo in Evang. Joh. Gerae I 784. Bruns in Reperi. Eictili. Vol. XII.

SEARCH

MENU NAVIGATION