Hermeneutica biblica generalis usibus academicis ab Altmanno Arigler, theologiae doctore ..

발행: 1813년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

a I a

dunt, tantum abest, ut tantum pericultim everintendis substratis tenuibus sententiis adducendum

fuisse statui queat, ut potius doceri valeat, partim sententiis melioribus facillimam patuisse viam,

rartim plane sectando tenuiores opiniones gravissima structa esse impedimenta, quo minus doctrina Christi a permultis admitteretur.

Quid enim admissioni doctrinae Christianae impedimenti obiectum suisset si V. e. -apostoli

negassent corrorum reSurreetionem, aut angelos, daemonesque mera providentiae divinae symbola esse declarassem Τ An non enim et Sadducaei quois

nem spirituum subcstentiam , animaeque humanae immortalitatem negarunt, quin propterda a Pharisaeis unquam communione seclusi fuissent 3 Aut si adventum Iesu ad extremum iudicium nihil aliud sibi velle asseruissent, quam fore aliquando tem-

Pus, quo omnes Sive pro merito prλmia, sive pro demerito poenas loturi essent 8 An non enim ita docendo permultorum dubia suppressissent, quae Parum oberant, quin eos ad deficiendum a religione Christiana solicitarent 8 Aut denique, si

docuissent, Iesum non esse nisi supremum Nu- minis legatum, altioris quidem, non tamen di-Vinae naturae, quam puriorem doctrinam esse ad-

versarii existimant ab apostolis mente conceptam 3

An non enim tum perinultos ex adversariis cau-

232쪽

sae Iesu in sectatores, atque patronos conver-

tissent 8 Denaque qui accomodari cogitur, siquidem non potius omnem praetermittit sermonem deopivione, cui assentiri non potest, is quidem cogitur' simpliciter profiteri sententiam alienam;

at ut eam exornet, ut incrementis augeat, ut eam non provocatus in scenam proserat, quo Pacto coactus suisse cogitari queat 3 Atqui id ipsum tamen a Iesu apostolisque intuitu excita- . torum axemplorum suctum esset, ut nemini Iec-

tori N. F. et opinionum judaicarum non ignaro obscurum eSSe PoteSt. Necesse est igitur, ut, sicubi tenuiores notiones secuti sint, alibi vel meliores suas cognitiones expresse indicaverint, Vel ejusmodi praemissas proposuerint, quibuscum tenuiores notiones non subsistunt, vel denique in genere ae- commodationis principium professi sint; et eo quidem magis ac secus ne quidem cum landamento persectiores notiones eis adjudicari pos

sent, quum a priori ne quidem de inspiratis scriptoribus , uti jam in parte isagogica ostendimus,

melior cognitio praesumi queat, ac quam Sermone vel actu significarunt. Quum jam vero in prioribus duobus casibus nullum dubium esse possit, quin ope historicae interpretationis verus Sensus inveniatur; e contra autem in postremo omnino locus

233쪽

II 4 esset Philosoplisca , hic ipse a nobis porro ad' huc investigari debebit.

eeitaritiae loca a. scri turre N. R., in qushus minatoti i/ι genere minc tum accommodationis Professi sim.

Solent autem omnino varia Ioca adferri ,

dccommodare; immo eis adhuc alia adjungunt

quae manifesta admissae accommodationis indicia Praeseserunt, iisque eatenus vim aliquam ad st/-

biliendam philosophicae. interpretationis necessi

tat em inesse putant, quatenuS exempla admissae in quihusdam. Jocis accommodationis, etiam alibi non declinatae suspicionem sundant. Id autem non ita se habere, in S. seq. Ostendem VS, nunc utriu4que generis Ioca .ipsa recitaturi.

Sunt jam vero et quidem prioris generis et

I. a Cor. 3, I. sqq. item Hebr. 5. et similia , in quibus dicItur , non potuisse BPOSto-

tum fratribus loqui ceu spiritualibus, aut non

. . .

potuisse eis cibum solidum pracllere veluti persectis , sed debuisse eis loqui ceu carnalibus, aut lac praebere veIuti insantibus e quorum dictorum sensum hunc esse statuunt: debuisse apostolum

234쪽

fidelibus, ad quos scripsit tenuiores notiones admovere, tanquam ii8, ' mi , puriores nondum

serrent. ' - . r. .

etc. in quibus partim doctrina Christiana describitur ut sapientia spiritualis, aut Sapientia in my-

- . . .

sterio, i. e. uti interpretantur, tanquam.ea, quae

non subtiliori indagini philosophicae pateat; par-

tim distinguitur inter cognitionem ejus καταπνευliae, et κατα σαρκοι, i. e. juxta mentem adversariorum, inter eum, cognitionem, quae literae inhaeret, eam , quae Iiterae non inhaeret, sed

abditos sensus Perεcrutatur.

loco nituntur accommodationis patroni, quum Vix dubium esse queat, quin Paulus id sibi velit: inter Iudaeos ipsum justathas, inter gentiles ethni-

cas, inter infirmos denique i. e. parum adhuc cogni-

tione mAturos , tenues sententias Sectatum . eSse.

Maminantur. ' e

Prioris generis Iocis jam vero non eum Sensum ines Se , quem eis accommodationis patroni

substernunt, ex Sequentibus patebit.

235쪽

a. Carnales enim Apud apostolum , ut; nemini obscurum eSSe Poterit, contextum Ioci a Cor. A, I. Sqq. Conserenti, Non Sunt ii, qui tenues opiniones sectantur ι Sed ii potius, qui persectiori religionis aut rerum'divinarum sensu. non sunt praediti , in quibus igitur acquiescere deheat, si modo ei tam selici essu contigerit, ut a vitiis avo-,cet; si permoVent, ne Verbis sophisticae teloquentiae ad persuadendum compositis aures ampliua praemheant, licet sic adhuc longe Temoti sint a perfectioris virtutis studio, a divina mente sectanda 'Ita quoque lac in ep. ad Hebri non tenues, sed imoppositione cum Solidrori cibo, I. erit gro Vim ibu doctrinis faciliores doctrinas denotat. Quo autem lariquam vero posito, haec Ioca non amplius docent, Paulum aut reliquo S MOStolos accomm . dationi positive dogmaticae deditos fuisse. g. Dum doctrina Chistiana Sapientia Spiri- . tualis dicitur, ejus praerogativa prae oeconomia

Mosarca annuitur, quae sere externo cultu acquiescebat , et licet virtutis praeceptis non Careret, ta- .

men nullos vires praebebat ad Sectandam eam, neo animum satis erigehat. Quid jam huic sensui

nis positivh dogmaticae systema foveat 3 - Abscondita in mysterici dicitur, quatenus permultae religionis veritates e' praecipue benignissima consilia divini Numinis de modo, quo factum eSt, ut

236쪽

salus procuraretur IlumaNO generi antea vel prorsus non, Vel non Nisi perobscure innotuerant, ad

summum Per sacrificia aut alia symbola ad tim-hrata, per Christi doctrinam autem in clarissima Iuce collocata sunt; de qua expositione quae vera esse negari nequit, iam eadem Observatio valet, quam moX Antea adjecimus. -- Si distinctio inter γνaeσιν κατα σαρκα, et γνωσιν κατα πνευμα omnino notat discrimen inter cognitionem impersectam , qualem Iudaei habebant de religione, et cognitionem persectam, quid tum 3 anne propterea apostolus illi quidpiam concedit' anno ei adstipulatur 3 Atqui id recte probandum esset. s.) Majorem speciem omnino quidem Prae-

sesert locus a Cor. 9, 2 O. Sqq. Si spectatur mem- ' 4brum i infirmis infirmus iactus sume quod sic seorsim spectatum haud alium Sensum serre videtur, quam hunc e accessi ad tenues eorum opinio-

nes, qui nondum satis maturi erant in cognitione. sua. Ast Ionge aliter se res habet, si verba haec spectantur e materia Substrata. Nam manifesto per totum istud caput sermo est de incommodis , quibus se subduxit, et de commodis, quae sibi subtraxit apostolus , ne cui molestus esset aut scandalo, et hoc modo causa fieret, quominus non accederet ad religionem Christianam , sic subduxisse se ait observationi Iegis Affosaicae inter Iudaeos versatus, Iicet ab ejus obligatione se

237쪽

liberum novIsset, quae res erat omn7no molestἰssima; inter gentiles autem abdicasse se iure suo, petendi ab ipsis vitae necessarIa, ne hac re mo-Iestus eis esset, et arceret ab accessu ad Christiana Sacra. Quae cum ita sint, an non verba uia 6quer infirmis infirmus factus sume s Ic interis pretanda sint: in genere inter eos, qui non satis collustrati erant veritatis luce, nec firmiter

persuasi de ejus prae ueros aico instituto praestantia, ita me gessi, ut nihil admitterem, sed solicite potius evitarem, cf. V. g. 2 Cor. 8.) quid-eunque eis ansam praebere potuisset, ut a refigi nis Christianae prolessione deficerent; ita ut pro his hic locus quidem probet accommodAtionem . moralem , m ni me vero Atricte talem seu positiva dogmaticam. Anne etiam secus pleno jure uti potuisset verbis r ut omnes Christo lucrifaciam : si partim iudaicis, partim gentilium erroribus disei- 'pulos suos rei qui set, et non potius ad eam religionis cognitionem adducere conatu S eSSet, quae ab omni sive Iudaismi, sive Ethnicismi concretione immunis erat '

Quod alterius generis Ioca attinet, haud de

omnibus concedendum est , ea accommodationis positive dogmaticae exempla continere. Nam Je- Sum est. 9. et Ioh. 5. ex accommodatione ad judaicum praejudicium, quod omnes morbos peccatiycenas esse serebat, dixisse: remittuntue tibi pec-

238쪽

eata tua; parum Probabile est, quum formula

haeo vel similis non nisi 1n duobus adhuc Io eis Praeter commemorato4 Occurrat, nempe Luc. 7, 35. εqq. et Joh. 8,-3,, 22., in quibus mani'sestissime peccatorum vere admissorum ratio haribetur Non ObStante eo, quod frequentissima

fuisset sub isto hypothesi ejus adlii hendae occasio. Ita eti-m, si ML. I x, 14. yerba ει- reddenda sunt: si modo velletis Malachiae Iocum

justo modo accipere , nimirum non de Eliae per- ona ipsa, sed de vivo, animo et ferVore Pro re

ligione. ei simili ; ' quod Ionge probabiIius est,

quam ut reddenda sint di si ita vobis placet acci pere; hic quoque locus. Cessat exempbum esSe P sitive dogmaticae accommodationis. Verum esto etiam , et haec et alia adhuc proStare, qua ex Ponsitivis . indiciis talia esse .cognosci POSSunt anne inde colligi potest , teiluisse postoIos etiam alibi meli Q res notiones, quin ulla earum Vestigia ex. tent 8 Et non potius, sore, ut etiam alibi extarent indicia melioris vel potius alterius cognitio, mi , ac quam Sermone significarunt, si revera talis eis praesto suisset y, Quamobrem non mora mur locum Joh. 8 , 44. quem quidam contra nos urgent; et eo minus quidem, ac dubium est primo utrum sententia ibi proposita ad tenuiores Iudaeo, rum Sententias . pertineat; dein, utrum Iesus ibi

e sua sententia dixisse asseri queat.

239쪽

Ad runtur loca, quae contrarium probant.. Praecipua autem ratio, cur nullo ejusmodi Ioco moveri possimus est haec, quod iis alia bene multa opponi queant, quae luculenter. Ostendunt, nostros meliorum noti Onram, quam quas dicendo prosessi sunt, nullatetitis sibi eonscios fuisse, sed potius ita sua cogitata elocutos esse, pro uti ea Conceperant. Ex quo genere sunt Sequentiara ' Act. 20. go. sq. in quo Paulus ait: se nihil dissimulasse eomim, quae ad fidem pertinent, vel

quae faciunt ad utilitatem fidelium, quo minus ea publice et privatim exponeret; δ) Tim. 5, 2ο.2 Tim. 3 , I 4. Tit. I , i A. etc. in quibus idem Τimotheum Titumque hortatur, ut depositum custodiant i. e. ooncreditam sibi Iesu Christi doctri-

nam ab omni haereseos, et certe etiam, Iudaismi aut Ethnicismi contagione puram illibatamque con- Servent ; Gal. I , ' 8. Sq. qui locus quemlibet anathemati subesse declarat, qui vel angelo alia

docenti, quam quae Paulus docuit, aures animumque praebeat ; C Act. 17, 3 o. sq. ibid. 2 4. Bam. 2 1 28. εq. 3, 3 . 4, 1. Sq. 6 , I. 8q. Gal. 4, 26. Eph. 4, 32. ac in quibus locis Ρaulus Om--nem operam adhibet, quo occurrat sinistrae cuique Verborum suorum acceptioni; H Gal. 2 , 14. legimus eundem apostolum Petro in iaciem restitisse, studio puritatis doctrinae conservandae duc-

240쪽

tum qui iam ita se gessit, aut declaravit, anneis alia adhuc et meliora quidem in merito hobueuit, quam quae Verbis elocutus est ΤFere adhuc manifestiora sunt Ioca, quae de

Iohanne extant; dum enim is a. ep. 2. C. Omnianimi impetu sese oppoSuisse Iegitur cuivis praetensioni melioris persectiori que cognitionis, quam ea esset, quam ab apostolis Chistiani acceperant ;dum omnem ejusmodi Praetensionem vanam declaxat atque ementitam, Christianosque hortatur, ut iis firmiter inhaereant, quae ab apostolis, Seu Verius a spiritu Sancto, omniS Verae et Persectae cognitionis fonte, quo melius Sapere nemo PoSSit, essent edocti; an non hisce veluti disertis verbis

stitetur, ipsi nullam meliorem cognitionem praestosuisse. ac quam cum discipulis suis communicavit 3 -- Id ipsum porro adparet ex conatu, qua

Iem Ioca Evangelii a , 38. 42. 4. 2. 6, 6. ii, I 8. etc. produnt, singula accuratius definiendi, quaecunqcie potuissent sive in sinistram partem

. iaccipi, SiVe minus saltem intelligi. Similem conatum produnt quoque Petri et

Iacobi epistolae. Ille solicite id agit, ut caveat, ne quaedam Pauli dicta ; item doctrina de secundo Iesu adventu perperam intelligeretur; hic, ne doctrina de fide et libertate Christiana in abusum

deduceretur. Talis autem Vix in iis cerni, sal -

tem non ita eminere solet, qui accommodationi

SEARCH

MENU NAVIGATION