Hypocrisis Marci Antonii de Dominis detecta, seu censura in eius libros de republica ecclesiastica, præambula pleniori responsioni. Auctore Fideli Annoso Verementano theologo

발행: 1620년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

22 M. ANTONII DE DO MINI sesset vanae gloriae pestis, ambitus tyrannis hoc est, plurimi improbi, peruersi, ambitiosi,

Carnales: neque umquam deplorauit Chrysostomus tam miseram, in qua non esset ve- ra fides, doctrinae salutaris praedicatio, sanctificantia Sacramenta,poenitentium perpe-- tua recociliatio, infidelium quotidiana conuersio, denique plurimi boni malis immixti illustrissimae sanctitatis . Quod si Chrysostomus & Augustinus consentiant, tu multis dissicultatibus implicatis: imprimis' st tim apparet, te nec Patres intelligere necteipsum, cum gloriam Ecclesiae , quam miratur Augustinus,periisse dicis incendio, quam deplorat Chrysostomus. Secundo apparet, te ex ambitione nostrorum Praelatorum inepte concIudere delitescentiam Ecclesiae nostrae. Nam si potuit Ecclesia Chrysostomi saeculo eminens esse, & lucida , & ornata,& toto orbe diffusa, quamuis Catholicos Praesules vel omnes vel plui imos Vanae gloriae pestis vastaret, & omnia flamma i a ambitionis nihil non vorans corriperet: cur Romana Ecclesia nostro saeculo non etiam Eminens, lucida, Catholica sit, quamuis nostri Praelati, ut tu dicis, honores sequantur, ambitioni studeant , vanitatibus indulgeant. Tertio apparet, quam tu toto caelo errcs in

inquisitione tua: quaeris enim Ecclesiam de qua

22쪽

qua nullus Chrysostomus queratur , hoc est,qualem nullus Augustinus inuenit.Tune inuenies ρ Magna stultitiae Fugis ambitionis incendium in Romana Ecclesia , quod ubique est. Extra Romanam quaeris Ecclesiam nulla vanae gloriae fuligine denigratam. quae si non est, nusquam est. Nobis exhibere vis Ecesesiam, in qua de malis nullus gemat, quae in hoc saeculo nec est nec esse potest. SM. De si te deprauatos nostroru mores vel olim fleuisse,vel nuper fugisse crederem,ignorantiam tuam multis instruerem: bonos a malis in hac vita moribus, non regionibus esse discretos; nec a peccatorum societate corpus,sed ab eorum peccatis mentem subtrahi Oportere. Ardet, inquis, ambitione Roma:

hoc incendiu time. Sed splendet fide: in hac

luce exulta . Romani Praelati, te censore, ambitiosi, mundani,carnales sunt, si verum dicis: secundum opera eorum facere noli.

Sed ipsim et peccata, quae faciunt, fugienda imo detestanda docent: quod dicunt, Operare, & viues. In Ecclesia Romana improbi, peruersi, pessimi ingenti numero sunt: ab hac multitudine morum diuersitate dis .eede . Sed Romana fides una eademque toto orbe diffunditur: hanc uniuersitatem diuersa professione ne desere. Fides imitan da est omnium, vita paucorum .d ibi nostros

23쪽

24 M. ANTONI I DE DOMINI.

Practatos accusanti dicerem illud Augustini: Lib. 2 eon- Paleas nouras nobiscum copio Fime accusa, πῆ P- ferre etiam nobisium patienti Ome ne recusa. Te castam Ecclesiam , nullaque labe foedatam suspirantem, eiusdem Augustini verbis Lib. 3 eo - monerem: Si stafrumenta desideras, geme in h. 4. . labore agri, gaude in pye horrei, tolera malos incommunione Sacramentoru Chricti; ne ante licet ris tempus retia dirumpendo as quod tolerare noluisti. Haec tibi responderem,si tu peccata nostrafugisses: Sed iam , quoniam multo verius est in illis te esse, qui fugiunt Apogolicam S em,quia de carnalibus actibus reprehem di pertimes uni ; nec Ecclesiam nostram deseris quia mali in ea sunt, sed quia in ea pro voto malus esse non potes: illud te moneo, ne nimium iactes,te Salomonis illud se mlierem fortem quis inueniet, quotidie nec sine, lacrymis dicere , ne dictum quod in spiritu qui vivificax,non intelligis, secundum litteram quae occidit usurpare videaris. v ARTA CONTRADICTIO:Tria dicis,quae

simul consistere non possunt. Primo dicis n. 3. mulierem fortem,id est Ecclesiam Christi, non esse funditin deletam, quamuis lateates a pauca, videatur. Secundo dicis,Ecclesiam quae non iit una, non cite mulierem fortem, id est Catholicam. Mulier, inquis n. q. hac

fortis eis: s vero fortis non st , Catholica non

24쪽

HYPOCRIS IS DETECTA. 2 Fest. Fortis vero est quia una,quia magna,se t io orbe dissusa. Tertio dicis n. 3. nostra terrena

penitus consilia ejecisse, ut Ioedis schismatibus ipsa Ecclesia Christi in fragmenta paene innumeralitia si cWnscissa. Haec pugnant inter se. Inprimis, Quomodo mulier fortis non periit, hoc est,Ecclesia Catholica funditus delera non est, ii sit in fragmenta innumerabilia conscissat Nam si verum sit sui est verissimum) quod dicis,si sortis non est, Catholica

non est,fortis autem non est,nisi una sit:quomodo Ecclesia Catholica non periit, ii Ecclesia una periit Z vel quomodo Ecclesia una non periit, si quae prius una fuit,sit, ut tu dicis, in fragmenta innumerabilia conscissa,ex quibus quodlibet Ecclesia vcra sit 8Secundo, Quae est Ecclesia illa vel mulier fortis,quam dicis a paucis videriρ Vel intelligis Ecclesiam unam Catholicam, toto orbe diffusam : vel Ecclesiam Christi, quam dicis multiplicem, in frusta diuisam. Vna Christi Catholica a

paucis videri non potest: quia quod non est, videri non potest,ne a paucis quidem. Ecclesia vero Christi in mundo una Catholica nulla est, si tibi credimus, qui vcram Ecclesiam scissam in plures veras Ecclesias dicis.

Igitur unam Christi Catholicam si dicis a paucis videri, tibi ipse repugnantia dicis Si dicaa, Ecclesiam, quae latet a paucis vide, B I tur,

25쪽

2s M. ANTONII DE DOMINI stur, non e sse unam Ecclesiam Catholicam,

sed Ecclesiam sectam in frusta innumerabialia & schismata , quid ineptius, quam dic re hanc a paucis viderit Quomodo enim Ecclesia Christi scissa a paucis videri dici potest, cum nemo non videat, eos qui Christi nomen habent, in varias sectas & opiniones esse diuisos 3 Quae est igitur haec mulier fortis, haec ciuitas in monte posita, quae a paucis videaturZ Figmentum est. Iterum enim a te peto, quae iit haec mulier fortis, quae modo quidem est, sed a paucis videtur. An intellia gis mulierem sortem quae modo fortis est At haec non est. nam dicis, mulierem, quam quaeris , olim fortem fuisse, nunc infirmam factam esse, robur suum amisisse. Quomodo igitur mulier, quae nunc dierum fortis est, a

paucis videtur si mulier quae modo fortis sit, in mundo nulla sit 8 Imo si mulier fortis sit, ut dicis,Ecclesia toto orbe diffusa,quomodo mulier fortis, si nunc fortis sit, a paucis nunc videtur; quae si fortis est,ubique est Si dicas,

te velle ostendere mulierem fortem, non

quae modo fortis sis, sed quae olim fortis fuit,

nunc vero infirma, scissa,misera sit, quom do haec misera Ecclesia a paucis videtur, cuius miseria omnibus videturZ Quid opus est demonstratore , ut videamus quod nimium apparet,quod nemo non videt,te praesertim,

26쪽

qui verba fundis de muliere forti, quibus solidae veritatis & sanae mentis nihil subiit. D inde libμ. c. t. n. 21. dicis, Ecclesiam uniue salem esse radicent & solem particularium, aqua si separentur, quamlibet particularium statim exarescere, & in tenebras verti. Iam quaero, Vniuersalis Ecclesia vel in mundo est,uel in mundo non est 3 Si non est in mundo , sole extincto omnes simul radij euanu runt: nulla in mundo ne quidem particularis Christi Ecclesia est. Si sit in mundo, quaero, - An omnia fragmenta membra illius sunt,uel non omnia fragmenta membra illius sunt, sed aliqua ex ipsis tantum, vel nullum prorsus ex fragmentis membrum illius est ΘΩuiti quid autem dicas, semper tibi ipsi contrarius es. Si dicas,nullum petorsus ex innumerabilibus fragmentis Ecclesiae uniuersalis membrum e sse, iam omnes Ecclesiae Christianae exaruerunt, & falsum est quod dicis, Ecclesiam funditus deletam non essessii dicas,omnia

fragmenta membra uniuersalis esse,iam vera Christi Ecclesia erit integrum corpus ex Va

riis membris, & falsum est quod dicis,veram C hristi Ecclesiam in partes innumerabilessi fisam esse. Denique si dicas, non omnia quidem, sed aliqua fragmenta esse membra Ecclesilae uniuersalis, & illi adhaerere, M de ea vivere: iam Ecclesia uniuersalis ex illis Christianis

27쪽

28 M, ANTONII DE DOMINIS

stianis& Catholicis Ecclesiis,reliquis exclusis, tota constabit, & falsum est quod dici,n. q. Ecclesiam Christi, praecisis ab ea per

schisma aliquot regionibus, in residuis uniuersalem & Catholicam esse non posse. Vbiaque perplexus es: nec ulli mortalium videtur haec mulier fortis ignotior esse quam tibi,qui prae ceteris omnibus te illius inuentorem esse gloriaris. Qv INTA CONTRADICTIO: Dicis, nos nostris vanitatibus Christi praedictionem de uniuersalitate Ecclesiae mendacem facere,&tamen Christi praedictionem effectum habere. Nos . inquis n. . noΠris dissensionibus omnitatem soluimus, ct relin imus unitatem, o Christum ipsum nostris vanitaIibus menda-Ach. r. cem facimus. An non est Peritatis verbum, EG costam ipsus dilatandam fuisse a Ieru selem et sque ad extremum terra Z Praedictum es hoc a

Christo : praedictio habuit esse musque ad s-

nem seculi duraturam. Haec tu: quae pugnant inter se. Nam si nos Christum nostris peccatis S vanitatibus mendacem facimus in praedictione sua, quomodo praedictio illius effr-ctum habuit, dc habet, & semper. habitura est Et econtra, si nostris vanitatibus nihil officientibus, Christi praedictio effectum habet , quomodo nos Christu m nostris vanit tibus mendacem facimus t Vel quae maior

28쪽

HYPOCRIS IS DETECTA. 2s

vanitas,imo blasphemia,quam dicere,Christum vanitate 5 fastu hominum mendacem

fieri posset Quamquam quod dicis,ex Christi promissione Ecdlesiaria semper futuram usque ad finem saeculi dilatatam a Ierusalernusque ad extremum terrae,vide ne Christum tuis vanitatibus mendacem facias, id est talem sensum verbis Christi tribuas qui falsus sit. Nam quando fuit Ecclesia Christi per

uniuersum penitus orbem ita dilatata,ut non

fuerint vastae regiones a Christi fide alienae8Quot saeculis Indiae vel Orientales vel Occidentales, vasta illa terrarum spatia , Christum penitus ignorarunt: tamen Christi Ecclesia Catholica & uniuersalis fuit Z Quod si Ecclesia, Catholica dc uniuersalis non sit, nisi quae per omnes prorsus regiones diffusa sit, certe regio Christiana , cum fit haeretica, non se ab Ecclesia uniuersali separaret, sed sua separatione Ecclesiam uniuersalem destrueret. Si Augustinum legisses, certe vidi .ses Ecclesiam Catholicam de uniuersialem dici, non quia uno saeculo,nedu quia semper omnibus saeculis per omnes terrae regiones diffusa sit, sed quod una eademque Variis saeculis de temporibus ad omnes regiones vel se extenderit, vel se tandem extensura sit. Et haec est Catholica Ecclesia, quae ab Apostolis orta, paulatim vi successive orbem occu- .

29쪽

3o M. ANTONII DE DOMINI spat, quae ubique ramos suos iam vel extendit , vel tandem extendet: a qua quisquis sese parat, schismaticus est, de Ecclesia Christi non est, statim exarescat necesse est. qualem Ecclesiam,vbi a Romana discesseris, nullam

inuenies.

Hoc patebit manifeste ex sexta contradi. ctione tua, quae est, te laborare ut eiusdem fidei omnes simus, & tamen velle ut omnes prorsus sectas in Catholicam admittamus. Nam num. 7. Deum testem aduocas,scopum

operis tui esse, ut compositis di si diis unum semriamus se dicamus omnes: at n. q. Christus,m- quis, non solum praedicatur ubi Roma nunc δε-

minatur. sed pasim in Oriente alii sis mullis o

magnis regionibus Romae non subditis, ubi Baptifima in nomine sanctae Trinitatis confertur. Hisc es mulier fortis. staec tu , nimirum vis nos agnoscere mulierem fortem , id est E clesiam Catholicam , quae constet ex omniabus sectis,quae Baptisma conferunt in nomine sanctae Trinitatis. Quo non obstante, vis etiam nos unum & idem dicere sentire omnes. hoc autem qui fieri potest, cum sectas varias doctrinasque maxime contrarias haec baptizantium in nomine Trinitatis tu

ba contineatξ Deinde si,quod dicis, Ecclesia fortis est, quia una, quia magna, ct toto orbe quomodo haec turpa omnium bapti-

30쪽

zantium& baptizatorum mulier fortis sit, quae non magna sidei unitas,sed magna errorum colluuies est toto orbe diffusat Sane Baptisma conferunt in nomine Trinitatis , P

tris & Fiiij & Spiritus sancti, Caluiniani,

Anabaptistae,Eutychiani, Nestoriani, Macedoniam , Monothelitae, Pelagiani, denique nunc dierum prorsus omnes hqretici. Haec ess, inquis, mulier illa fortis, quam Salomon ex petiit, cum dixit, inulierem fortem quis im meti Itane, Antoni ' quam Vere prouembium, Difficile est amare 3c sapere. Amas hanc mulierem , hanc sectaru confusionem,& ideo tibi bella pulchra apparet, quamuis turpissima sit. Nam si tot lectarum colluuies sit mulier illa fortis,illa constans,illa sibi ubique similis dc una: quae tandem erit illa

mulier non miniis eodem libro a Salomone praedicta garrula vagabo quietis impaties, P u. 7,rt nec valens in domo consilifere, nunc foris, nunc in plateis , nunc iuxta angulos insidians Haec tua mulier baptietans Sc baptizata in inomine Trinitatis, nonne garrula est, quae omnium quae sunt in mundo sub nomine Christiano sectaru m linguis loquitur Nonne vaga est,quae se per tam varias haereses nationum omnium consentiendi libidine effundit Z Nonne quietis impatiens est, quae suos quotidie mutat errores, nouaque doν

SEARCH

MENU NAVIGATION