Hypocrisis Marci Antonii de Dominis detecta, seu censura in eius libros de republica ecclesiastica, præambula pleniori responsioni. Auctore Fideli Annoso Verementano theologo

발행: 1620년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

32 M. ANTONII DE DOMINI smata, quibus Christiani in partes dissecentur,excogitat Z Annon haec illa est, quae non valet in domo consistere , quae nunc in hac nunc in illa secta deserit Ecclesiam , quae est

domus Dei,columna ac firmamentum verutatis'Quae nunc ora in haereticorum synagogis,nunc intus in Ecclesia ipsa,vel in plateis Catholicarum ciuitatum publice vel clam culum & in angulis,ubi metuit agnosci, animabus insidiatury Haec ne mulier fortis,quae de Deo tam damnata, tam impia & Varia credit Z Sane quoniam adeo tibi placet, ut eam quotidie non sine lacrymis suspires, me non repugnante tibi nubat digna coniux te marito. Nam ut illa ubique est inter se pugnantia credens & sentiens,ita tu inter se pugnantissima ubique loqueris &scribis. Hoc iam ostendi sex exemplis in hac tua disput tione de muliere forti. Quibus aliud addo, quod nunc Ecclesiae Catholicae fines extendas ad baptizantes in nomine sanctoe Trini-.ratis, qui toties eos alibi restringis ad credemtes e sentialibus Fidei f)mbolis. Quis autem

. nescit, multos baptiZare in nomine sanet e

Trinitatis,qui symbola Fidei a Conciliis generalibus approbata non admittunt ' Quis Nestorianos,Eutychianos, Monothelitas dicat suos non vere tingere in nomine SS.Triuitatis, qui tamen Christum verum Deum

32쪽

i HYPOCRIS IS DETECTA. 3

dc hominem in una persona subsistere comtra Fidei principia negant.. Igisur si,quod ait Gregorius,indicium ficti zeli sit, docere velle quod nescias, hypocrisisti Creticae conuictum te tenemus, qui in E clesia quaerenda oc inuenienda ducem te ceteriS Offers, cum neciviam scias, nec quid se . quaris intelligas. Hinc inde vagaris, &semper in teipsum incurris: contraria & inter se confligentia scribis, & a Catholicae Ecclesiae natura aliena, quae de muliere fatua, quae sit in concavo lunae, accommodatius quam de

muliere forti, quae sit Christi spons i, dicerentur. Quare ii sapis, ad Eccletiam Romanam redi, quae mulier fortis est, quia una, quia magna,ic toto orbe diffusa. Magna est, quae per orbem ramos copia ubertatis extendit, ex quibus ut nonnulli schismatici praecisi exaruerunt, ita quotidie noui perenni fecunditate succreseunt nec desinetfructificare in- .

dies & porrigere propagines suas, donec successiva eiusdem Christianitatis amplitudine orbem complectatur uniuersum Vna est, quae ubique eamdem fidem uno corde credit, eamdem doctrina uno ore praedicat, eadem praecepta una obedientia obseruat, eis. dem Sacramentis filios suos una charitate sanctific*t, eodem Sacrificio Deum una relugione veneratur. Hac Ecclesia deserta, non

33쪽

34 M. ANTO UI I DE DOMINI sinuenies Ecclesiam unam, nisi in unius insu Le, quid dico insulae ' ciuitatulae angustiis te compingas. Non inuenies Ecclesiam magna nisi in omnium sectarum vastum mare te mergas,imo submergas in profundo v . riarum haeresum, quae baptizant omnes in nomine Trinitatis. Nam Ecclesiam ex dam, natissimarum haeresum pace de mutua tot ratione compolitam frustra quaeris , cum iit Lib. io. illud Ambroiij certissimum: Alienus est a n Spist mbro fidelium,o a serte Samrorum, qui in aliquo a Catholica veritate dissentit. nec minus

certum illud C hrysostomi: Inter haereticos se christianospax esse non potest.

Detegitur Antoni utitum studium doctrina disciplinae antiq .

Secv Noo iactas assectum te magnum habere in SS. Patres , ab us uniuersis ne latum quidem unguem te vesie discedere.Tua scripta his solis & sacrae Scripturae inniti, Dei nomine inuocato ita iuras Praefat. n. s. Deum immortalem testem, iudicem,vindicem advoco, me non gloriolae cupiditate,&c .sumam mihi pra- uamm ex ingenio meo regulam huic erigendae

machinae confinxi se; sed antiqui imam erti fiamam, Deo hominibusis probatam secutum esse,

hoc Gi sitius diuina Scripturae Lanctorum,n i strorum

34쪽

ΗYpo CRIs Is DETECTA. 3 prorum Patrum, priscorum Conciliorum se s crorum Canonum recti fimis lineis innixum, molem hanc totam aediscasse. Cuius propugnam

usingula quam potui puro ex his solis effosso

argento compacta es ferruminata undequaque solidavi. Ita tu. Verba fundis in vent . Falleris enim,si putes Catholicos, praesertim Episcopos,tam simplices, imo mente destitutos esse posse, qui haereticorum iuramentis moueantur, quorum perfidiam Patrum testimoniis per ora Christianorum traductam Mostensam habent. Hi sunt aduersaris erinfi- clemens diatores Ecclesiae, qui corrumpunt Arcgem , Dr- Apostol 'dant hereditatem, sapientiae uiatores,o toti lib. 6.c.is. improbi, de quibus aiebat Salomon: Qui sunt impissimulant sepios esse. Iuret quantum vo- ': ilet haereticus, potius audietu r Ambrosius illi iuranti obstrepens: Conticesicat perfidia, quae

tramitem veritatis tenere non nouit, quae Dei praecepta non seruat. Cur emm per os tuum assi m is Euangelium veritatis, in cuius ore verit o non ea, cuius lingua concinnat dolos nam qui mendacium loquitur, dolum utique nectit asemtis. Q od fingis S dolos nectas, inde colligi-

tur, quod verbis facta contraria sunt. Iuras te Patru recti simis lineis inniti, cum nihil aliud toto libro coneris,quam vesba Patrum a Vero sensu torquere,& ut phrasi Ambrosij . utar in sua laterpretatione lacerare et vL non

35쪽

ys M. ANTONII DE DOMINI smodo conscientia te carere appareat , sed etiam fronte, imo, quod audies illubentius, mente . Ita enim improvide & tui immemor Patrum dicta interpretaris, ut dum apertae veritati vim cupis afferre, tecum etiam ipse pugnes. In quaestionibus de Priamatu tam Petri, quam Romani Pontificis, hoc te facere, plurima in hoc opere adduco exempla clarissima, quae non hic repeto, sed alia noua addo circa caelibatum sacris Ordinibus annexum Hanc tu controue stam lib. 2. cap. Io. n. II.& I 2. fusc disputas, quana tame in responsibiae mea omisi,quod ad controuersiam de primatu Ecclesiastico non pertineret. Nunc breuiter controuersiam ipsam & incostalitiam tuam una explicabo. Duo sunt controuersa. Primo,An Clerici post sacros Ordines licite uxores ducant, vel coniugati ante ordines , post Ordines licite uxoribus utantur ξ Secundo , An qui post sacrum ordinem aut votum solemne uxores ducant, valide ducant Z In his quaestionibus misere perplexus es, dum certissimas Patrum sententias ad libidinem, qua fere laborant apostatae trahere cupis.

36쪽

Paradigma Antonij , cum Patribus infe- ipse pugnantis in quaestione, Mn catabatus sacris Ordinibus praecepto et flobco coannexus sit.

Is hac quaestione sex adferam exempla,

quae conuincant te contra iam praestitum iuramenturia Patrum dicta violenter torquere, M cum explicare non potes, Patres singulos & uniuersos aperte deserere. PRIMvM EXEMPLUM.

Statim ac veneras in Angliam , praecipue in quaestione , An post sacros Ordines licite nubatur , velut in luto diu haesisti. Difficultas inde orta est, quod Clerus Anglicanus, quem tu lacrum vel putas vel negare non audes, post suos ordines uxores ducit, non solum inferiores Minissa i, sed Episcopi, imo nonnulli bigami vel etiam trigami fiant. Haec si tamquam Christiani nominis probra & portenta cunctis Christianis saeculis hactenus inuisa, prout illa esse noras, damnauisses , sciebas tibi locum in Anglia non futurum numquam stipem, qua sola initio victitabas, tibi Discopi contulissent. Ex alia parte contra Patrum om-

37쪽

U M. ANTONII DE DOMI sis nium torrentem niti, qui Clericos uxoratos damnant; contra tot in eos a Conciliis acriter dicta & decreta, velut contra stimulum calcitrare durum tibividebatur,nec te libenter in has dissicultates ingerebas. Nam quod ad priuatum coniugium tuum attinebat, non eras valde sollicitus: modum prouid ras, ut & uxore posses gaudere, si velles, &tamen 1 nostris accusationibus tutus esse. Poteras enim consilium quod lib. 2. c. II. n. s . nostris Sacerdotibus das, ipsemet sequi , quod an secutus iis, nescio: nimirum Vt clam Hr prudenter, cum benedictione D mini matrimonia ineant , ita ut sua coniugia suasque uxores a Catholicis Episcopis

celatas habeant, quos reclamaturoS norunt.

Itaque pro te ipso securum Anglicani Cleri, qui palam ducit uxores, te consuetudo perplexum reddebat, nec exitum inueniebas. ILlorum c. suetudinem,qua sciebas antiquiatati repugnare toti, a qua iuras numquani discedere, si damnabas, stipendio excidebas: si approbabas, periurium incurrebas; inio, quod periurio magis horres, dedecus, si tam aperte contra iuratam fidem antiquis Patribus repugnares. Quid plurat tandem Deum offendendi metum, metus stipis amittendae vicit: potius periurium, quam paupertatem

eligis; omnibus SS. Patribus, quam Anglicanis

38쪽

H YPOCRIS IS DETECTA.

canis Episcopis displicere mauis , Anglic

nam consuetudinem , quamuis eam tota damnet antiquitas, approbas. H ec vera esse

nosti. tamen ex tuis dictis probanda sunt, ut videant uniuersi,& eos hoc videre A videas, quam sit falsum quod iuras,te in libro tuo a Patrum se Conciliorum regulis lineis ne latum quidem unguem disi isse. Antiquitatis totius sensum cap. Io. n.73.ita explicas: Si leges Ecclesiasticas, inquis,totius Ecclesiaevn uersalis antiquas , nec non antiquum usum earum tam occidentis quam Orientis spectes, nemini in sacris Ordinibus a Subdiaconata se supra constituto licet uxorem ducere , si sit in gradu Ecclestastico retinendus . Id enim consanter seruauit se seruat Ecclem uniuersalis Graeca pariter o Latina. & num. 29. Cirra controuersiam es, inquis , quod Ecclem Graeca neque di tetur neque seruare respuit, videlicet, nemini in sacris Ordinibus iam con- tuto licere uxorem ducere, si quis caelebs tales susceperit ordines, etiam incluso Subdiaconatu. Hanc esse veterem Ecclesiae consuetudinem orraditionem, supponit Paphnutius in Concilio

primo Nicaeno: ct Hieron mus absurdum supponii se inimitabile, si nostri Ponti ces uxores

etiam virgines ducerent, ut Leviticis Sacerdotibus licebat. de n. 3 o. Hieron mussuo tempore

39쪽

o M. ANTONIIaDE DOMINI spum qui in Episcopatu filio aciat, alioquin ut

adulterum damnandum .iDe Epistoporum igitur continentia non videtur nunc amplius comrendendum', quia cum Graecis conuenimus, o

Graeci nasum conuemunt se obseruant. Haec tu: quibus Episcopos Anglicanos configis,

non modo uxoribus utentes post Episcopatum, sed etiam uxores ducentes contra totius Ecclesiae uniuersalis leges, & perpetuam praxim. Nimis haec audacter. cave, ne tuum tibi stipendium negent. Minime, inquies: nam propterea statim post verba citata addo :.Hoc tamen etiam inferius rursus incudi reddemus. Agnosco haec tua verba, quae nisi fallor, in tuum librum , postquam venisses in Angliam , inseruisti. Nam Venetiis, opinor, nuptias Episcoporum post Episcopatum absolute damnaueras , vel quia Graeciam tunc potius quam Angliam cogitabas; vel quia uxorari posse in Anglia iam Episcopos nesciebas, vel quia Primas tua opinione doctissimus, Anglos Episcopos, quos faciles& flexibiles,nec tibi pares putabas, in tuam sententiam te pertracturum sperabas: vel denique quia saltem non dubitabas, quin Anglicani Episcopi te tantum Mittam , quamuis eorum nuptias damnantem, in tuo sensu abundare permitterent. Vix venisti in Angliam, cum te falsum vidisti: canere palino-

40쪽

diam , Episcoporum nuptias approbare te Oportet, vel Anglia exulare, M interim in . custodia quadam honoraria sub Cantu censi detineri. Dura necessitas: Diu contra luctatus, tandem, qua lubentia ciuitas Obsessa, cum iam resistere amplius non potest, iugum accipit, cedis Episcopis Anglicanis. victumque te elara voce confitens dicis: Haec inferias rursum reddam incuri. quasi diaceres: Quoniam ita necesse est,& Episcopi Anglicani hoc volunt, corrigam consuetudinem totius Ecclesiae: ad incudem , quod dixi, reuocabo. Audio. Ferruminare rursus h*nc controuersiam de nuptiis Episcoporum te oportet, argento quidem, sed certo iam non ex Patrum fodinis sed ex Miniar

rum crumenis accepto. Itaque n. q. eo imnuptias probas. Vbicumque, inquis, iam indum est consuetudo, v7 Presbyteri post Probi ratum,imo es Episcopi post Episcopatum uxores

ducant, matrimonium id ego etiam in nos Iro

Occidente legitimum puto se tolerandum se

temsi non etiam laudandum. diuis enim ignorat leges omnes humanas contraria consuetu ne abrogari3 Haec tu: in quibus verbis candor

non antiquae fidei, sed Anglicani argenti apparet. cuius specie & spe, quidq; id iures, i cile a Patrum & Conciliorum omnium re etissimis lineis ad curuas hominum se Cael

SEARCH

MENU NAVIGATION