Ioannis de Turrecrem. cardinalis S. Sixti. Contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

De error. Maebon, r ales non filii absq; ratione introductus , Imorationabiliter multum primo ad instructionem rudium, qui eis quasi quibusdam libris

edocentur. Secundo ut incarnationis mysterium, & Sanctorum exempla magis in memoria nostra essent cum quotidie oculis repraesententur. Tertio ad excitandum deuotionis affectum , qui ex visis e ficacitis excitatur, quam ex auditis, unde Horatius Segnius irritant animos dimissa per aures , Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus . Et tantum dictum sit pro confutatione erroris Machomeli.

Decimus quartus error Machometi confuta

tur cap. XX. EPENDENTER

perfidus Macho metus grauiter errat imponendo Christianis quod etiam suos Sacerdotes adorent . Hoc enim, falsum est& mendosurna quoniam Christiani maiores suos Praelatos & Sacerdotes non adoqrant adoratione latriae, quae soli Deo comis petit, sed honorant,& reuerentur ea venera

tione quae apud Sapientes graeca lingua Dulia vocatur, alio enim modo, ut dicunt Sapientes

142쪽

a Ioam Turreerem. pientes nostri homines , alio modo, Deus adorari praecipitur, usu namq; veteri superiores qui Fab inferioribus adorari dic hantur,quando eis sine incuruatione genuusiue capitis inclinatione ab eis reuerentia exhibebatur, Deum autem adorare est ei totam mentem per humilitatem ac deuotionem subistere,& ipsum principium &finem

omnis boni credere . Ad honorandum vero Sacerdotes & Praelatos suos rationabiliter mouentur fideles, Tum quia Sacerdotes sunt Patresspirituales, sunt Doctores, sene Gubernatores, sunt Rectores aliorum. Vnde

tam praecepto diuinae legis quam doctrina Saluatoris honorandi sunt praecepto quide legis patet. Dicitur enim Deutheronomii

I. Honora Patrem tuum carnalem vel spi- 'ritualem, quoniam sicut Pater cetu natis est

principium in esse naturae, Ita Sacerdotes sunt per mysterium principium in esse gra-

tiae. unde I.Corinth. 3. 'Ego per Euangelia vos genui. Item Eccl. 3. dicitur tanquam Dominus seruiet eis,qui se genuerunt opere& sermone glos non in vutua ut ostendatur:

Pater spiritualis, maxime dignus honoro. Item Ecclis Coram presbytero humilia animam tuam. Item ex Euangelio clarissimum habemus ad hoc mandatum Christus enim de obedientia exhibenda Sacerdoti-..bus ait Math. 13. Super Cathedram sed '

143쪽

De errori Macham. r scunt Scribae & Pharisei facite quaecunq; dicunt. Obedientiam autem ad reuerentiam pertinere nulli dubium est ait enim Aposti, lus Paulus I. Thi. s. Duplici honore digni qui bene praesunt praesbyteri,& ad Rom. I 3. dicit, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Multa alia possent induci ad confutationem praesentis erroris, sed quia non est necessarium iupersedemus.

Decimusquintus error confutatur. ι' Cap. XXI.

OE T E R V M perfidus Ma

chometus asserere videtur,

quod quilibet recte vivens in qualibet secta potest saluari, nisi a secta Machometi apostatans. Dicit enim in cap.de Balchara .quod interpretatur Vacca quod Iudaei, & Christiani salvabuntur; &in cap. q. Alcorani dicit sic. Sciendum auis rem generaliter quoniam omnis recte vives Iudaeus,siue Christianus,seu lege sua relicta in aliam tendens omnis scilicet Deum adorans boniq; gestor indubitanter diuinum amorem consequetur. Iste error est pessi-t 'mus, & perniciosissimus dans occasione o manessi multis infidelibus in erroribus suis. Pro confutatione autem huius pessiim erroris. Κ nos

144쪽

ρ Ioum. Turreerem. . nos praenaittemus aliqua fundamenta veris. i sima,ex quibus luce clarius apparebitiavi.

. tas praefati erroris. V M

primum est quod nullus potest saluari nisi iu- . stus fuerit. Patet hoc iundamentum, quia beatitudo iuxta Philosophum s. Ethic. est

omnis virtus.. Vnde Sapientiae s. dicitur', Husti autem in perpetuum vivent; & apud Dominum est merces eorum. Et iterum ipsa l. 36. Iniusti punientur, & iter impiorum

peribit. - l.

secundum sundamentum est, quod nullus homo purus in hac vita, est dicendus iustus', nisi habeat veram fidem de Deo. Patet per illud oeteiae a. Iustus ex fide vivit . Et idehi commemorat Apostolus ad Rom. a. Hinc dicit Augustinus, quod ubi sana fides non est,non potest esse iustitia, ergo cum per fidem iustus vivat,& sine fide non possit este , quis iustus , impossibile est aliquem saluari sine fide. Hinc A postolus ad He . II. in quit, sine fide impossibile est placere Deo. . Fides namq; est bonorum omnium fundamentum . Fides est humanae salutis initiu ; sne hac nem' potest ad filiorum Dei numerum pertinere , quia fine ipsa in hoc saeculo. quisquam iustific tionis gratiam non con .sequetur, nec in futuro possidebit vitam aeternam . . . . : ΘTeruum fundamen ii ,quod omnium salua dorum

145쪽

De error. Maebom. νε . dorum oportet esse unam fidem de Deo ; ita. quod sicut unus est conditor,& rector Deus ita una veritas fidei,qua unum;& idem credant omnes de eo, non diuersum, non aliud, non contrarium. Unde Apostolus ad Ephe. . Vnus Deus, una fideS: glos idest, unum,&idem est, quod creditur a cunctis fidelibus .& idem Apost. dicit ad Chorint. I. Id ipsum dicatis omnes, & non sint in vobis scita

Quartum fundamentum est, quod ista fides portet, quod sit plena,& integra.Unde Apostolus ad Hebr. II. dicit, Acceedamus cum vero corde in plenitudine fidei. In pleni tudine dicit , quia non susscit credere aliquos articulos, & aliquos non . Quintum fundamentum est, quod ista unitas integrae, & plenae fidei non est in omnibus sectis, siue legibus, quibus homines per mundum inhaerent, nec reperibilis est, sed varie,& longe ditanant credulitateS earum de eo,circa essentiam diuinitatis, circa simplicitatem eius, circa omnipotentiam, circa prouidentiam,circa personarum diuinarum pluralitatem, circa Incarnationis mysterium,circa beatitudinem,circa sacramenta, sicut notum est eis,qui diuersas Infidelia sectas percurrui,& nos supra in parte ostendimus, improbando errores varios sectae

Machometi contrarios fidei sanctae Christia

K a norum.

146쪽

et 3 I h. Turreret . . Ex istis quinque fundamentis manifeste patet falsitas, di pernicies erroris Machomeli,quoniam non modo falsum sed impossibile iuxta praefata fundamenta est,

quod quilibet insecta,siue lege sua possit suuari ; cum in fide, sane qua non est salus hominibus,quae una,& simplicissima,& imm-tabilis est,non conueniant omnes, sed in ptu .ribus adinvicem contradicant, ut manifestum est,& Apostolus a. Thessal. ait, Non

enim omnium est fides s unde Thob.-dicitur, vitam illam expebamus , quam Deus daturus est his , qui fidem suam nunquam mutauerunt ab illo. Sextum fundametum est illud,quod sola fides Christiana est illa, sine qua non est salus hominibus ς haec enim est fides Catholicaia , aquam nisi quisquis fideliter, firmiterii; crediderit, saluus esse non poterit. Hoc autem nos ostendemus auctoritatibus, & rationita Auctoritate quide primo patet ex illo Deuter. 38. Vbi Moyses de Christo prophetans ait . Prophetam de gente tua , & de fratriis hus tuis,ficut me suscitabit Dns Deus tuus ipsum audies; ergo fidei Doctrina danda per Christum erat, qua saluandi oramus. Item ex illa Marci ultimo ubi Christus ale Apostolis suis, Euntes in mundum uniuer. sum praedicare Euangelium omni creat inae, idest omni nationi gentium s qui credi-

. . derit,

147쪽

' De error. Ma Θολ .derit, & baptizatus fuerit saluus erit; qui

vero non crediderit condemnabitur. Item Io. s. ait, qui credit in me, habet vitan aeternam. Item Io. Io. ait, Eso sum ostium,

per me si quis initauerit, scilicet per fidem.

saluabitur.Item,& in eodem,qui non intrat per ostium, in ovile otium, idest Ecclesiam sed ascendit aliunde, ille fur est, & latro. Item Io. r . dicit Clu istus, Ego sum via , veritas, & vita; si ergo Christus est vita nostra, sequitur, quod fides , qua vivit iustus,qua vivit omnis qui saluandus est,sola fides fit Christi.Praeterea,ratione,improbare praefatum errorem facile est, si ad me

moriam reuocentur, quae supra adnotauimus, iuxta scripturas sacras, de necessitate , siue conuenientia Incarnationis Filii Dei,& eius passione, pro redemptione humani generis. Ex quibus apertissime constat , quod post lapsum Adae nullus saluari potuit absq; fide mediatoris Nullus enia ab illo peccato poterat liberari,nisi in illum mediatorem crederet, vel ipse per se, si esset adultus ; vel alius pro ipso, si esset paruulus, & ratio huius est, quia cum gratia, di veritas per Christum facta sit, & liberatio ab illo peccato sit per merita Christi,de merita Christi non se extendunt, nisi ad illos qui efficiuntur eius membra,& ei copulantur per fidem. Vndo sicut impossibile. Κ 3 . est

148쪽

a o Dan. Turreerem.

est,nunc aliter saluari quenquam,nisi ei copuletur, vel per fide, vel per fidei sacrametum; sic etiam impossibile fuit prius, post lapsum aliquem ad salutem peruenire, qui aliquo modo in Christum mediatorem non crederet; Ideo autem dicimus aliquo modo3 quia fides Medit oris potest haberi dupliciter et videlicet implicite, vel explicite. Explicite,ut si quis crederet Filium Dei aia

sumpturum nostram humanitatem,nasciturum de Virgine, passurum in Cruce, resu recturum tertia die &c. Hoc autem modo credere explicite non erat Omnibus opportunum, siue necessarium; sed ijs, quibus Deo erat reuelatum, sicut Sanctissimis Patribus . Implicite vero credere est expectare Redemptorem futurum, qualiter autem& quomodo hoc debeat esse, credere secundum quod illi credebant, quibus u Domino est reuelatum, Et hoc quidem erat omnibus opportunum; quod figuratum est Mat. 27. Vbi habetur, quod ingrediente Iesu Hierusalem die ramorum, turbae quae praecedebant, & sequebantur clamabant dicentes Hosanna, Benedictus, qui venit in nomine Domin qui praecedebant seniores erantistest Patriarchae, S: prophetae, caeteriq; sa cti , qui ante Aduentum Christi de Aduentu eius crediderunt & dixerunt. Sequentes

sunt Apostoli, & alii noui Testamenti, quii idem

149쪽

Deerro . Maebom. 1ytidem credunt, & praedicant , Diuersis quidem temporibus fuerunt; tamen in omni bus unus exultationis spiritus fuit. Eadem

enim est fides 'mediatoris , sicut dicit A Igust. quq nos saluat,& saluos iustos faciebat antiquos pusillos cum magnis; quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita iuli venturum eadem est enim fides nostra,& illorum:proinde cum omnes iusti,sive ante incarnationem, siue post , nec vixerunt nec vivent, nisi ex fide Incarnationis Christi; Prosecto quod scriptiam est Act. . non essealiud nomen sub Cceso, In quo Oporteat saluari nos, ex illo tempore valet ad saluandum aenus humanum , ex quo vitia tum est. Ex quibus manifeste conitant tres Conclusiones. Prima est, quod haec fides

Chri itianae Religionis est sana, & verissima, qua Christiani credunt nullum hominem , liue maioris, siue paritae aetatis liberari a contagine mortis, & obligatione Peccati, quod a prima natiuitate contraxit,

nisi per fidem D. N. Iesu Christi. Secunda conclusio est quod fides ista diuersificata . est quantum ad modum credendi, secundudiuersitatem temporum, & statuum: Nos enim, quibus tantum beneficium exhibituest, magis tenemur credere, quam illi, qui fueruat ante aduentum Christi, Tunc etiam

aliqui magis explicite , sicut maiores, & il-

150쪽

Ii quibus facta'aliqua reuelario spiritualis, illi etiam qui sub lege erant adhuc,ma- gis explicite, quam ante legem, quia data fuerunt eis aliqua sacramenta,quibuS,quasi per figuram, representabatur Christus , sed Gentiles si fuerut saluati suffciebat eis,

quod crederent Deum esse remuneratorem,

quae remuneratio non sit nisi per Christum, unde implicite credebant in mediatorem. Tertia conclusio est, quod est falcissimum, quod quis saluari possit in secta Machome- ti, patet conclusio, tam ex dictis, quam ex improbatione sequentis erroris. Decimus sextus error confutatur . , Cap. XXII.

OETERUM perfidus Machometus tanta calligauit errorum densitate ut sibi contrarius in pluribus inueniatur erroribus, unde immemor ,' amens, & delis rus Machometus ipse erroris praecedentis subluxit hunc omnino contrarium, quod nullus saluabitur, nisi in lege Sarracenorum. Nec mirum quare Ut ait Lactantius haec est natura mendaciorum ut coherere non possint, eorum vel o traditio vera est quae undique,& sibi tota consentiet.& ideo persuadet, quia constanti ratione sinulta est, quia vero ex supradictis sub

SEARCH

MENU NAVIGATION