Ioannis de Turrecrem. cardinalis S. Sixti. Contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

De error.Maebom. is,ficienter patet stultitias huius erroris,&temeritatis pauca inferenda veniunt ad eius confutationem patet quidem in primis salsitas eius, quoniam lex Machomeli, ut superius ostendimus continet exorbitantissima a recta fide , & etiam plena erroribus, plena viti js,vnde impossabile est, ut in ea spes sit alicuius salutis. Secundo quod error ille damnatissimus sit sic ostendit A postolus I. Corinth. l. dicens, Nos praedicamus crucifixum Iudaeis quidam scandolum, gentibus stultitiam . Sane si Ch istus crucifixus est Iudaeis scandalum,& gentibus stultitia; profecto in secta Sarracenorum , qui in gentibus connumerantur nulli salua

ri poterunt. Tertio error Draefatus ostenditur oernitiosissimus, quia damnat omnes Sanctos veteris de noui Testamenti,qui omnes ut declarauimus supra , in fide Christi mortui sunt, & non in secta Sarracenorum. Quarto idem error damnatissimus ostenditur quia asserit Ecclesiam uniuersalem in errore semper filisse antequam secta Sarra enorum fuisset exorta quo nihil pniciosius diei potest,& est cotra illud oseae a. sponsabo te in fide usque in sempiternum: & ad Ephesa. 'postolus ait Christus dilexit Ecclesiam,& semetipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret, mundans lauacro aquae in verbo vitae, ut exiberet ipse sibi gloriosam non

152쪽

is ' Dan. Turrierem habentem maculam aut rugam , & haec ta tum sussiciant ad contutandam amentiam erroris praefati. Deeimus septimuss error eonfutatur. 1 Cap. XXIII. OETERVM perfidus Mais Primus est qd A ngeli sint corporeae substantiae,de flamma ignis generati. Vnde in Alcorano cap dicit, quod Daemones nolentes adorare hominem hac excusationem assignantes dixerunt se esse de igne ignitos, hominem vero de luto,& in cap 6 . dicit ille scilicet Deus hominem de celcabatq; Diabolos ex ignis flamma condidit. Praeterea dicit quod Deus quosdam Angelos condidit cum duabus alis , aliquos cum tribus , aliquos cum quatuor .

Error iste quoad primam partem ubi dicit Angelos esse corporeos in quo secultus est Terculianum Haereticum qui dixit Angelos corporeos lineamentis corporalibus figuratos, non modo est contra scrIpturam sanctam .,

sed etiam contra bene Philosophantes, apud quos omnes intelligentiae siue Angeli sub-

chometus non solu errauiti circa diuina, sed etia circa

Angelos, circa quoS multipliciter errauit; quoru errol ru tantu sex percurremus. stantiae

153쪽

De error.mebom r 1s stantiae spirituales & immateriales ac incorporales dicti sunt. Unde Propheta psal. de Deo loquens ait, Qui fecit Angelos suos spiritus ; & Beatus Dionysius 4. de D.N. inquit,quod primae naturae sint incorporales,& immateriales,& huius ratio est manifesta quoniam operatio cuiuscunq; rei est secun dum modum substantiae eius. Intelligere aute mi est operatio penitus immaterialis, quod ex eius obiecto apparet a quo actus quilibet recipit speciem, & rationem sic . n. unum quodq; intelligitur in quantum a ma iteria abstrahitur, quia formae in materia sue indiuiduales,quas iatellectus non apprehetidit secundum quod huiusmodi. Vnde relinquitur, quod omnis substantia intellectualis est immaterialis & per consequens incorporea . Quoad partem vero in qua dicit Angelos factos siue generatos ex flamma ignis manifeste patet eum delirasse, grauiterque

errasse, nam Angelus est creatus a Deo,& ita

de nihilo, ergo non est de flamma ignis generatus : consequentia patet ex praecedenti quoniam omnia quae non sunt composita ex materia & forma contrarietati subiecta in- generabilia eise,cum generatio sit ex contrario & materia, & i ta oportet per creatione

esse cuiusmodi sunt substantiae intellectua.

les, & omnia corpo ra coelestia etiam male

ria prima'; hinc dicitur Gen. I. In princi

154쪽

De error. Murbom . is Dionysius Sanctorum Apostolorum eoetaneus,& Pauli DiscipuluS 4. de D. N. dicit . Quod substantiae vitam habent indeficien

tem ab uniuersa corruptione morte di materia & generatione mundi expertes. Con- sutatur etiam ratione praefatus error sic

Nihil corrumpitur,nisi per hoc quod forma 'eius a materia separatur,sed Angelus non est compositus ex materia & forma, Immo est ipsa Brma sebsistens ut in praecedenti cap. patet. Ergo impossibile est, quod Angelus sit substantia corruptibilis. Coeterucum mors non intrauerit mundum nisi, per peccatum dicente Aposscio ad Romanos s. sicut per unum hominem peccMtum intravit in mundum, ita & per peccatum mors , sed Angeli, & Archangeli boni non peccauerunt , ergo non est aliqua ratio unde eis

attribuatur mors,nec secundum naturam

nec secundum iustitiam. Praeterea si omnes Angeli sint in fine Mundi occidendi,quq ritvr ab ipso stulto Machometo quo sustentabitur thronus Dei, quem in libro de doctrina sua dicit sustentari ab octo An gelis. Cceterum eum Resurrectio sit iuxta Dama- sum eius quod cecidit & diolutum est iterata resumptio non competit nisi mortali.hus, & corruptibilibus, & diolubilibus. 9 Cum autem Angeli 't patet ex superioribuo non sint mortales nec corruptibiles apparet

155쪽

De error. Maebo. aso illae auctoritates intelligendae sunt, no quod substantia pereat, sed figura ut Apostol. ait I. ad Corinth. I a. & Gregorius tangit lib.

Deeimus nonus error confutatur .

chometus perfidus circa

Angelos asserit,est quod Angeli beati peccant. Dicit enim in quadam visione sua incredibili,de qua infra capit. quod cum ascendi Listin coelum septimum respexit unum Angelum flentem, & quaesiuit causam fletus, qui

respondit, culpae sunt. Ipse autem orauit pro eo. Error iste emanauit ex pectore fatui, dc temerariI hominis. Dicie enim in primis B. Aug. I t. super Gen. ad litteram,quod illa natura,quq peccare no potest in sanctis Angelis est. Praeterea hoc nos ostendimus pertissimis rationibus. Primo beatitudo Beatorum consi stit in hoe . quod Deum per essentiam vident Io. 17. Haec est vita a terna,vi cognosicant te solum Deum, & quem misisti Iesum Christuntio . Essentia autem Dei, est essentia bonitatis 3

unde hoc modo se habet Ahgelusad Deum. sicut

156쪽

sicut se habet quicumq; non videns ad eom '. munem rationem boni. Impossibile est au. , rem,quod aliquis, quieun q, velit, aut op retur, nisi attendens ad bonum, vel quod velit diuertere a bono in quantum huiusm dii ergo Beatus Angelus non potest velle , vel agere nisi attendens ad Deum; sed se volens, vel agenS non pote si peccaret ergoi possibile esu quod Beatus Angelus peccare possit. Secundo peccatum in voluntate non accidie sine aliquali ignorantia intellectus; nihil. n. .voluntas vult nisi bonum verum, vel apparens ; propter quod dicitur Prouerb. I . Errant qui operantur malum . Et Philoλ- Phus 3. Ethic. omnis malus ignorans; sed Angelus qui est Beatus, nullo modo potest esse ignorans,cum in Deo omnia videat quiε ad suam pertinent persectione nullo ergo modo potest peccare .

Tertio bonum, in quantum huiusmodi diligia bile est; quod erpo apprehenditur ut obtrumum,est maximE diligibile . sed Angeli beati videntes Deum per essentiam a Frehen- , dunt eum, ut optimum: ergo maxime ipsudiligunt, sed hochabet ratio amoris, ut voluntates se amantium sint conkrmes; ergo fvoluntates beatorum Angςlorum sunt ma- xime conformes Deo.& per consequens ea

sum voluntates, non possunt fieri perueriq

157쪽

De errori Maehonti is i. peccando. Praeterea, cum Angeli,& maxime beati, sint superiores hominibus,ordoq; diuinae Prouidentiae habet, ut inferiora per superiora iuuetntur: magnus prosecto stultus, & temerarius arguitur fuisse Machome tus, dicens se orasse pro sanctis Angelis . Viges us error eonfutatur. . Cap. XXVI.

T E M perfidus Machome

ius continuo erroribus soinuoluens, asserit Angelos malos, siue daemones salvan dos per Alcoranum. In hoc errore sequutus est Macho- metus errorem Origenis, ut ait Aug. 2I. de Civit Dei dixit, Daemones quandoq; per Dei misericordiam liberan- dos esse a paenis,qui error apertissime sacrarum scripturarum testi monijs, quas ipse Machometus commendat, & etlana ratione eli ditura Auctoritate quidem, primo ex Isa. c. vlt. Vbi de omnibus damnatis loquens, ait. Vermis eorum non morietur, de ignis eorum non extinguetur; Item idem Isa. c. 33. Quis habi tabit ex vobis cum ardoribus sempiternis 3 secundo ex Euangelio Matth. x s. ubi habetur, quod Christus dicturus est mallis in die Iu-L 'diclI.

158쪽

dieii. Ite maledicti in ignem aeternum , qui paratus est diabolo, & angelis eius. Vbi habetur manifeste, quod Diaboli aeternaliater,ides sine fine punientur . Tertio improbatur error praefatus ex illo poc. Io. Vbi habetur quod diabolus,qui seducebat eos missus est in stagnum ignis, Aesulphuris ubi bestia,& pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula 'culorum, per quod in scriptura aeternitas significari consueuit; In quo manifeste ostenditur falsitas praefati erroris. Hoc etiam ostenditur

ratione.

Pro quo notandum,quod Origenes, quem Marchometus in hoc errore sequutus est posuit, quod omnis voluntas creaturae in quolibet natu propter libertatem arbitrii potest fi cti in bonum, & in malum excepta anima Christi propter unionem Verbi. Vnde putauit etiam daemones, quandoq; per liberu arbitrium posse redire ad bonum,& per diuinam Dei misericordiam veniam consequi peccatorum; sed haec positio erronea est,

cum manifestE contrarietur sacrae scripturae , ut dictum est. Praeterea ratione sic error praefatus consulaturi daemones obstinati in malo semper perseuerant,& perseuerabunt in perpetuum in peccato suo; ergo falsum est,quod liberabuntur quandoq;. Conlaquentia patet,quia pina sequitur culpam.

159쪽

De error. Macbem. 263 Antecedens patet, tum per illud p I.Supe hia eoruna, qui te oderunt ascendit, quod dedaemonibus exponitur , tum patet per illud Io. 3. Ab initio diabolus peccat; quod exponens Aug. I I. de Ciuit.Dei, quod semper

peccat ab initio sui peccati ; ct Beatus Gregor. 3 Moral. dicit, Cor antiqui hostis

cui lapis indurabitur, quia nulla unquam conuersionis purgatione mollietur.

Secundo sic Angelus medius est inter Deum ,& hominem ; sed Deus habet liberum arbitrium, in uertibile ante,& post; homo habet vertibile ante,& post; ergo Angelus medio imodo se habet, ut si sit vertibilis ante,& non post ; nam contrarium impossibile est; ut , icilicet, sit vertibilis post,& non ante . Causa huius invertibilitatis post,sive obstinationis in daemonibus,non est accipienda ex grauitate culpae ; sed ex conditione naturae, seu status; hoc enim est hominibus mors; quod Angelis casus , ut Damasus dicit. Manifestum est autem, quod omnia mortalia peccata hominum, siue magna, siue parua ant mortem sunt remissibilia; post mortem ve. ro irremissibilia,& perpetuae manen 'in Suri .

Ad inquirendum igitur huius obstitiationis

causam, considerandum est, quod vis appetitiua in omnibus proportionatur appre hensioni intellectus, a qua mouetur, sicut mobile motori . Differt autem apprehensio in-L a tetigin

160쪽

. Is Dan. Turreerem tellectualis Angeli ab apprehensione hominis in hoc,quod Angelus apprehendit imino hiliter per intellectum, sicut,& nos immobi liter apprehendimus prima principia,quotum est intellectus. Homo vpro per ratiO- nem apprehendit mobiliter,discurrendo de uno ad aliud, habens viam procedendi ad utrumq; oppositorum. Vnde, voluntas hominis adhaeret alicui mobiliter, quasi potens etiam ab eo discedere,& contrario ad- haerere. Voluntas autem Angeli adhaeret fixe, & immobiliter; & ideo si consideretur ante adhaesionem, pote it libere adhaerere huic,& opposito in his,quae non naturaliter' vult; sed postquam iam adhaesit immobiliter adhaeret; patet ergo, quod ex conditione naturae voluntatis angelicae surgit,ut immobiliter Angeli perseuerent, vel in auer sione, vel conuersione supernaturalis boni . Ex parte etiam extrinseca immutabiles et sunt, vel in bonum, vel in malit m,post prima electionem; quia :tunc finitur in eis status viatoris. Vnde ad rationem diuinae sapien . tiae non pertinet, ut ulterius gratia daemo-c us infundatur, per quam reuocentur antalo primae amissionis, in qua immobiliter perseuerant, ut pulchre ostendit S. Thomas. Patet ergo falsitas praefati erroris Ma .chomeli, & tanto magis,quanto stultius subiungit, quod daemones saluandi estent per Alcoranum eius. ia

SEARCH

MENU NAVIGATION