Ioannis de Turrecrem. cardinalis S. Sixti. Contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

s, Dan. Turreerem.

pendere creatori pro nullo potest satisfacere, secundum rationem stricti iuris,& hoc

est quod dicitur in psal. 47. Frater, idest Christus qui est primogenitus in multis fratribus non redimet &c. idest, nunquid non poterit redimere &c. & redimet homo λscilicet purus; quasi diceret, non,& non dabit,idest non poterit dare Deo placationem suam, idest precium animae suae condignum; multo ergo minus dabit placationem pro tota humana natura s Congruentia autem Incarnationis Diuinae arguitur, & ex parte Dei Redemptoris, & ex parte hominis redempti . Ex parte quidem Dei, ex tribu S, scilicet ex plenitudine diuinae misericordis. Secundo ex immobilitate diuinae iustitia Tertio ex decenti ordine sapientiae eius ;quia enim Deus est summe bonus,& misericors, decuit vl.nulli denegaret hoc cuius ca pax erat; Vnde cum natura lapsa esset,&nihilominus reparabilis foret decuit,ut eam repararet,quia etiam Iustitia eius immutabilis est,cuius lege sancitum est,ut nunquam peccatum sine latisfactione dimittatur,de-euit, ut in humana natura institueret eum,

qui satisfacere posset quia hoc purus homo

per se facere non poterat ut supra iam ostendimus; quia vero summe sapiens est c'nue- , nientiisimum modum reparationis adinve nire debuit ἱ modus autem conuenientissi-

82쪽

De 'errori maehom. 8 ut integre natura repararetur,& fais ciliter ad illud, quod amiserat homo peruenire posset. Si autem hominem per Angelum repararet, non integra esset reparatio, quia semper homo Angelo salutis jug debitor es et,& ita in Beatitudine aequari ponset, quod tamen consequutus futilet, si non peccasset, sicut & nunc assequuntur homi ne S per gratiam reparationis, ut sint sicut Angeli Dei in coelo Matth. ar. eae ideo de-euit,ut non Angelus, sed ipse Deus hominem repararet: &hoc est,quod dicit Ego sum Deus, ego sum Dominus,& no est abiq; me Saluator,& infra, Haec dicit DiauS Deus, vester sanctus Israel. Congruentia autem

Incarnationis filij Dei eκ parte hominis iam redempti accipitur dupliciter,scilicet, quoad promotionem hominis in bonum. Secundo quoad remotionem mali ἔ Quoad promotionem hominis in bonum congruentia fuit, iuxta S.Thom. Primo quidem, quanta ad fidem, quae magis certificatur ex eo, qs ipsi Deo loquenti credit. Unde Augustinus Ir. de Civit. Dei, dicit, Ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas Dei filius ho:nine assumpto constituit, ac funda. uit fidem. Secundo quantum ad spem,quas per hoc maxime erigitur. Vnde Augustinus I s. de Trinitate, dicit, Nihil tam necessarium sule ad erigendam spem nostram.

F a quam

83쪽

34 Dan. Turreerem.

quam ut demonstraretur nobis, quantum diligeret nos Deus . Quid vero huius rei iusto iudicio manifestius, quam ut Dei filius

naturae nostrae dignatus est inire consortium p Tertio quantum ad charitatem, quae maxime per hoc excitatur,unde Augustinus

dicit in libro de Cathechizandis rudibus. Quae maior causa est Aduentus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis p & postea subdit, si amare pigebat, re- amare non pigebit. Quarto quantum ad rectam operationem in qua nobis exempluse tribuit, unde Augustinus dicit in quod a sermone de Nativit. Domini. Deus sequendus erat, qui videri non poterat, homo sequendus non erat qui videri poterat ,' Vt ergo exhiberetur homini, di qui ab homine videretur, & quem homo sequeretur Deus factus est homo. Quinto quantum ad plenam participationem diuinitatis, quae vere est hominis Beatitudo,& finis humanae vitae& hoc collatum est nobis per Christi humanitatem. Dicit Augustinus in quodam ser mone Natiuitatis Domini. Factus est Deus

homo,ut homo fieret Deus . Secundo accipitur congruentia Incarnationis ex parto

hominis Redempti quoad remotionem mali. Primo quidem quia per hoc instruitur homo ne sibi Diabolum praeferat & eum veneretur qui est auctor peccati,unde dicit Augu, stinus

84쪽

De e ror. Maehom. 83stinus I 3. de Trinit. quando sic Deo coniungi potvir humana natura ut fieret una per

sena superbi illi maligni Spiritus , non ideo

se audeant homini praeponere quia non habent carnem. Secundo quia per hoc instruitur homo quanta sit dignitas humanae naturae ne eam inquinemus peccando, unde di eit Augustinus in lib. de vera religione demonstrauit nobis Deus quem excelsum Io cum inter creaturas habeat humana natura in hoc quod hominibus in vero homin apparuit ; & Leo Papa in serm. natalis Domini, Agnosce o Christiane dignitatem tua& diuinae consors factus naturae noli in v

terem vilitatem degenera conuersatione

redire. Tertio quia ad praesumptionem hominis tollendam gratia Dei nullis meritis praecedentibus in nomine Christi nobis cmmendatur ut dicitur in 3.de Trinit. Quarto quia superbia hominis quae maximum impedimentum est ne inhaereatur Deo per tantam Dei humilitatem redargui potest atq; sanari ut August. dicit ibidem . Quinto ad liberandum hominem a seruitute, Quod quidem ut August. dicit i l .de Trinitat eridebuit sic,ut Diabolus iustitia hominis Ιe Christi superaretur, quod factu est Christo satisfaciente pro nobis. Homo prius satisfacere non poterat pro toto humano genere, Deus autem satisiacere non debebat,ua

85쪽

: de oportebat Deum & hominem esse Iesesi .christum . Vnde Leo Papa in serm. de naetiuit. Domini: suscipitur j Maiestate humilitas,a virtute infirmitas,in aeternitate mortalitas,& ad repenssensum conditionis nosti ae debitum,natura immortalis naturae est unita passibili, Deusq; verus δc homo verus in unitate temperatur, ut quod nostris remedijs congruebat unus atq; idem hominuq; mediator & mori possit ex uno,& resurgere ex alterornisi enim es et verus Deus non afferret remedium, nisi esset verus homo non

praeberet exemplum. Illustrata iam fidei Catholicae Religionis Christianae super est inducere aliqua diuinarum scripturarum testimonia idonea quibus & veritas Catholia .cae fidei omni errore sublato firmissim ostendatur; & error praedictus perfidi Macho meti manifeste exprobeturi ait enim Isa. Proph. Isa. 7.- Ecce virgo concipiet & pa-a iet filium & vocabitur nome eius Emanuel quod interpretatur nobissicum Deus, quia

verbum Dei caro factum est & habitauit in

nobis Io. pri. a. & idem Propheta cap. s. ubi Incarnationis mysterium proseques ait Puer natus est nobis & filius datus est nobis cuius Imperium super humerum eius & vocabitur nomen eius Admirabilis, Consilia 'rius, Deus fortis Pater futuri saeculi, seu semri terni, Princeps pacis e ubi plene describi-

86쪽

De error. Maehon . tur Incarnationis mysterium. Prinio quisdem in ipso Redeptore designatur humana natura cum dicitur: paruulus natus est noῶhis , quia in humanitate qua paruulus fuit , . natus est nobis teporaliter & loquitur Pro pheta de futuro per modum praeteriti propter certitudinem Prophetiae. Secundo designatur in eo diuina natura.secundum quam non est natus temporaliter,sed datus eum

dicitur & filius naturalis ipsius filij Dei Patris datus est nobis, secundum quod dicitur

Ioan. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut fi- rlium suu unigenitu daret Datus est ergo ex diuinitate natus ex Virgine , ' natus qui sentiret occasum. Datus vi nesciret exordius natus qui & matre esset iunior, datus quo nec Pater esset antiquiori Natus qui more. retur, Datus ex quo vita nasceretur. Tertio Tangitur passionis suae efficacia eum sequitur, cuius Imperium super humerum eius . TCrucem sibi baiulado,ut dicitur ΙO. x s. Perquam potestates aereas debellauit,& regnusuum potenter intrauit secundum illud Lu- vltimo: oportuit pati Christit, & ita intrare in gloriam suam. Quarto describuniatur sex nomina quibus luce spledidius patets, paruulus ille nobis natus, fuerit ver D tis. Primu nomen est Admirabilis, scilicet iamiraculis faciendis omne facultate naturae

87쪽

perfectionis Consilia Eeelesiastiaca praeceptis Decalogi superaddendo. Teicthim est Deus. In quo demostratur manifeste eius Diuinitas. Quartum est fortis Infernum spoliando. Quintum est Pater laturi seculi Electos ad Civitatem caelestem admittendo,Sextum est Princeps pacis scilicet arinternae quantum ad conscientiam, di se pernaequantum ad coelestem gloriam: propter quod in eius natiuitate Angeli cantauerunt Gloria in Excelsis Deo,& in terra &c. Tertio eadem veritas Catholicae fidei solidatur,& confunditur error perfidi Machome-ti,per illud Isar 33. ubi ait Prophetar Dominus enim Iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus Rex nosterripse veniet & saiauabit nos,ubi expresse designatur Aduentus

Dei in carne pro humani generis saluatione.

Tertio eadem veritas fidei patet,& error Ma chomeli eonfunditur, ex illo Isais os . vere tu es Deus absconditus, Deus Israel saluator, & infra de qua saluatione loquatur insinuans ait: Israel saluatus est in Domino Idest per virtutem omnipotentis Dei salute aeterna; hoc autem non potest exponi de

cuiqua laluatione temporali filiorum Israel, quia nullam talem in praeteritis temporibus filij Israel habuerunt. Quarto confunditur praetextus error per Prophetam

88쪽

De erro . Maebom. phetam Ieremiam,qui de Incarnationis mysterio ait Ierem. 23. Ecce Dies veniunt di cit Dominus & suscitabo germen 1 ustum

idest Christum qui factus est Rex ex semine

David secundum carnem. Rom. T. & regnabit Rex propter quod dicitur Mati. vltimo Data est mihi omnis potestas in Coelo, & in terra,& sapiens erit sapietia increata& creata, & facit Iudicium discretionis in praesenti discernendo fideles ab infidelibus,vocando aliquos ad fidem & aliquos dimittendo iusto Dei Iudicio, licet nobis occulto,&Iuditium discussionis in finem mundi,& Iustitiam dando legem Euangelicam, quae continet perfectam Iustitiam,& in fine mundi proferendo iustam sententiam de retributione bonorum & punitione malorum,ut habetur Matth. s s. sequitur in diebus illis saluabitur Iuda, idest quicunque vere confites Corde & ore nome Domini, & Israel habitabit confidenter. Hoc resertus ad statum Ecclesiae Triumphantis ubi est summa securitas,& hoc est nomen quod vocabunt eum Deus Iustus noster, per quae nomina cum

couenire possent, nisi Deo vero apertissima luce probatur, Quod Redemptor noster Christus non tantum homo sed verus Deus

sit.

Quinto eadem fidei veritas patet,& confunditur errorMaehometi ex illo prophetae Ba

89쪽

ruch. dicentis 3 .cap. Hic est Deiis noster &non aestimabitur alius aduersus eum, hic adinvenit omnem viam disciplinae, S: tradi- . dii illa Iacob puero sto,& Israel dilecto suo post haec in terris visus est & cum hominibus conuersatus est, Cui beatus Ioannes Euangelista consonans est Io. h. Verbum caro factum est & habitauit in nobis. Sexto eadem fidei veritas testimonio Euange Iij clarissima est, & erroris Machometi falsitas apertissima,dicitur enim Io.3. sic Deus dilexit Mundum,ut filium suum unigenitum daret, ut omnis homo qui credit in eum nopereat sed habeat vitam aeternam. Notanter dicit filium non seruum, non adoptiuum sed naturalem & consubstantialem unigenitum, quem de corde suo genitum tanquam

seipsum d ilis bat daret, scilicet ad incarna

dum,ut omnis qui credit &c. Gregorius: omira erga nos tuae charitatis dilectio, vestruum tuum redimeres filium tradidisti. Plura alia testimonia induceremus, sed quia mani festa sunt brςuitatis gratia induction e

eorum supersedemus. .I

90쪽

probus & perfidus Mach metus, licet de Christo timita gloriosa dixer it, utpote, quod esset de Spiritu sancto

conceptu , de ilagine natus, conuersatione Sanctus, miraculorum maximus patrator , dicit enim

illum coecos illuminale,leprosos mundasse,& mortuos suscitasse,nihilominus lapsus est . in errore maximo ut dicat Christum nonansse Deum, in hoc sequutus perfidum Haeretixum Nestorium, ad quem lan dandum ero rorem,duobus se lalsit argumentis. Primum quod inquit, quod Christus. hoc dose nunquam asseruit, nec dixisse legitur se

esse Deum.

Secundum est, quia dicit Christum dixisse Iu daeis, Adorate Deum meum & Deum vestrum , Dominum meum.& Dominuma vestrum; si vero Christus Risset Deus talia verba non dixisset , ut ait perfidus Nachometus ,' Quae quidem .haeresis seu i fidelitas olim Diaboli machinatione con-Gepta fuit, Primo per Arrium seminata, deinde per Machometum prouecta, per M. LII tichri-

SEARCH

MENU NAVIGATION