Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

Io 3 atque ischuriam, tenesmum vesicae, aliaque vesicae mala procreat, de quibus subiachuriae titulo sermo erit in disquisitione symptinnatum, et phoenomenorum. Colica abdominis.

Colica abdominis insignes differentias

habet ex partium diversitate quae assiciuntur, et ex diverso modo quo malignummiasma eas ferit. Interdum quidem sed raro ex stimulo nervorum lumbarium dodores atroces peculiari modo intestina vexant , qui adveniente lumbagine cessant: hi repente veniunt, vehementes sunt, in delirium etiam, atque furorem aegros agentes. Saepius sunt sine intestinorum inflatione, et tensione, atque aegri sine querela abdominis contrectationem patiun

tur.

Frequenter admodum in hac aegritudine musculi abdominis dolent, tunc autem abdomen non inflatur, sed veluti complanatur, neque etiam aequaliter universum abdomen consuevit dolere, sed potius dextera pars quam sinistra, atque ab uno in aliud latus dolor cum tensione transfertur et frequentius dolet hypocon drium dexterum ita, ut hepatis dolorem

122쪽

mentiatur. Dolet etiam ex eadem Caussae positione scrobiculus Cordis, quin tamen affectus stomachus sit. Atque interim saepissime Compressio musculorum pyramidalium cum sCrobiculo cordis consentit, et

dolorem stomachi auget. Alias regio pubis

dolore tenetur, quin reliquum abdomen doleat, aut non dosente ad utrumque Iatus abdomine sortiter dolent musculi recti. Dolor ad tactum et contrectationem plurimum increscit, atque si scrobiculum

cordis dolor obsideat , respirandi oritur dissicultas; facile autem ad externum Pectus dolor transit abdomine relicto, atquctin sinistro potissimum latere se figit. Ex quo deinde ad dorsum, aut ad sternum

transit.

Si venenum intestina impetat, et viscudae lymphae coalitum inhaereat, dolores vehementes facit, qui Iecto assigunt aegrum omni motu corporis dolorem adaugente z alvus supprimitur, urinae parcitas adest, eaque turbata est, pulsus Cum Obtusa tensione non admodum frequens est,

sed inaequalis. Si tunicam externam intestinorum assiciat , intestina etiam inflantur, et flatus nulli veniunt: crescente morbo venter intumescit tympanitico modo, aeger Vomit, dolores intermittunt et revertuntur, etiam

123쪽

Io5 atroces, qui loci impatientes aegros reddunt ; si interna substantia intestinorum affecta sit, vix abdomen inflatur, sed potius intra adigitur, nisi etiam externa tunica intestinorum in morbi consortium

Venerit.

Quod si bilis a vasis sanguineis allata

externam membranam lacessat, brevi dirus tympanites nascitur, et post lancinantes acutos dolores in ascitem morbus de

generat.

Idem connubium bilis feriens internas membranas intestinorum, atque Praese tim muscularem erysipelas generat intestinorum, sive diram entheritidem, quae cito illata gangraena hominem perdit. Eadem materia morbifica, accedente praesertim actione bilis, propulsa ad villosam tunicam intestinorum dolores atro-CES , et recurrentes producit, excoriationem insert, alvum ciet excrementis variis etiam mucosis foetidissimis, et sanguinolentis '. In hac autem colica prompte

' Aliquando 'iptix majoribus vasis deiectiones sunt Cum multo sanguino , atquct haec Evacuatio per intervalla fere subito revortitur, eadem nimirum ratione, qua sanguis CoalitUm , et agens venenum tonens, atque sub vaporis cujusdam sensu pulmonem impingens , sputum Eruentum producit , similiter si alvi fluxum cruentum generat. Alias aut m perpotuo sero v xant doloros into-stiuorum cum alvi fluxu, et aliquo tenesmo, atque alvus

124쪽

Io 6 morbus a musculis ad infestina transit, atque vicissim deforens intestina fertur ad musculos, atque interdum ex peritoneo affecto abdomen aequaliter tenditur et intumescit, et multum dolet scrobiculi regio Cum magna respirandi angustia, et brevitate. Viribus vitae, aut remediorum auxilio dimota materie ex memoratis locis omnibus febris increscit, urinae secretio reinstituitur, atque sudores apparent Cum alimrum Phoenomenorum Cessatione, atque

sudores odoris sui conditione malignimiasmatis existentiam, et translationem

demonstrant.

Bilis etiam sensim in cystide collecta, vitiosaque reddita, atque dimota dolores primum duodeni, deinde aliorum intestinorum affert, sed eo in casu inter dexterum hypoCondrium, et umbilicum dolor Vehementer urget, vomitus primum nihil redditur, sed postea Cum magnis conatibus pauca evomuntur, et primo bilis nigra , et foetida, quae acida nDn -t,

Exon rat excreescinia Belida mucosa, sed muco volute roseo, et loviter rubente. In eo casu Continuo seri naintestina malignum miasma cogit rosolutos etiam globu-Ios sanguinis cum muco ipso Exire: Caeterum hujusmodi alv. fluxus in quarto stadio solint observari, atquct Con

125쪽

deinde viridis. Urinae paucae sunt, atque deinde veniunt biliosae, obscurae, etiam nigrae, alvus est primum adstricta. Clysteres dissicile immitti possunt, atque immissi non restituuntur, motus quilibet, immo etiam respiratio dolorem auget, febris tenet cum pulsu tenSO, neque admodum frequenti, elatiori autem quam in morbis stomachi. Remittente dolore alvus deponit biliosa, urinae uberius prinfluunt, atque crescente febre sudores itiadem adveniunt exanthemata prolaturi, quae copiosiora erumpunt in ea abdominis parte, quae magis doluit. Verum si praeter rationem, maximeque εine sudoris propulsione, dolores mitigentur, aut cessent cum manuum, aut narium, pedumque

perfrigeratione jam nulla amplius spes est:

haec enim phoenomena gangraenam εubortam fuisse significant; moriuntur autem mentis compotes ex syncope, quae celeri

gradu advenit, non sine aliquibus motubus spasmodicis pectoris, et faciei. . Cum autem dum gangraena fit, aut procedit , pulsus ampliores reddantur cum multo minori frequentia, minus expertes Medici decipi possunt, atque in bonam spem

erigi; sed hujusmodi pulsus , qui gan

graenam dum ea fit comitantur, utique

ampliores sunt, sed inflati non propellendi

126쪽

Io8tes , atque in diasthole suspensi, postea vero , et cito Cadunt debiles facti , pamvi , et continuo decrescentes, atque lasemicantes.

Tympanites prompte interdum , sed Saepius lento gradu advenit in hoo morbo,

et ex mea opinione dependet a materia morbifica defixa in membrana externa intestinorum , aut etiam in tela cellulosa peritonaei ; ea vero aut aurae instar abdomen impetit, aut dolorem rheumaticum

interni abdominis exhibet , sed saepius effectus est hujusce miasmatis, quod instar erysipelatis in memoratis partibus

permanet. Cum haec materia neque admodum firmam sedem teneat , neque aequaliter universum abdomen soleat afficere , inaequalis tensio est , aut ea ab uno in alium locum transfertur : dextera autem pars plerumque magis tensa est. Dolores inaequaliter cruciant, tensio etiam varie remittit cum diversitate urinarum , varioque earum profluxu. Natura identidem Conatur post tensionis aliquam diminutionem febrem urgere, et sudoreS min

127쪽

vere, qui si repellantur, aut non excolantur , fortior repetit dolor cum tensi ne , et febris occultatione. Uarietas pulsus magna est , prout dolores urgent,

aut remittunt , et varia est materia mor-bifica , cum viscida lympha aut cum bilo acri compositio, ejusque dimotio , aut

translatio. Denique post acerbiores dolores , fortioremque febrim cum pulsu non sine magno nisu contracto lymphatica vasa disrumpuntiir , atque serum intra cavitatem effunditur , sive tympanites in ascitem migrat. Tunc omnia remittunt, et melius aeger se habere Videtur , sed sensim ascites magis se declarat; repetunt tamen idontidem dolores novam vasorum lymphaticorum rupturam addituri. Hujusmodi ascites diuturnum curriculum

habere non solet ; nam Superveniens Fariis locis intestinorum , peritonaei , etc. inflammatio, quae est indolis gangraenosae , morbo finem imponit , priusquam integrum ascitis curriculum pera

Observatum est in hujusmodi infortunium incidere aegros, quibus rheumatica existente humorum conditione, aut agente bile acri erysipelatosa audacter purgantia medicamenta exhibita fuerunt, vel ad do-Iores sedandos optata medicamenta incon-

128쪽

sulto fuerunt praescripta, sive per os d ta, sive per clyateres recepta.

Alvi fluxus in hoc morbo a diversis Cau sis proficiscitur , saepius a miasmate prinducitur , quod intestina ferit, sive inter morbi initia eadem impetat, sive a Cute ad intestina repellatur, quod frequenter evenit post sudores dispulsos , et quando per aliquod tempus Cum sanguine Circum ivit. Hujusmodi alvi fluxus serosus est, et qualem exhibebant sudores foetorem habere solet. Bilis etiam collecta in cystide fellea , atque exitum sibi quaerens generat alvi fluxum biliosum, flavum , Viridem , aut etiam nigrum , prout ex vitio contracto diversum colorem acquisivit. Uenenum etiam hujus miasmatis , si ad hepar translatum fuerit , atque porOShiliarios exstimulet , magnam urget bilis

separationem, quae alvi fluxum sustinet,ueque curatur, nisi dimoto veneno ex hepate. Praeterea quum humores, qui stasim patiuntur , tractu temporis corruptionem

129쪽

facile subeant, praesertim ex bilis additamento ; hujusmodi materies ad alvum propulsa alvi fluxum etiam producit. Ex stomacho etiam , et duodeno propter vitiatam digestionem alvi fluxus v nit , qui suo proprio charactere innotescit. In morbo denique jam ad finem Vertente , tum ex fracto tono nervorum, tum ex humorum corruptione , tum ex motu naturae retrogrado vitiosa ad interiora pellente , alvi fluxus vexat saepius cum mi incontinentia, qui morbi finem facit.

130쪽

CAPUT IR

MORBI CORPORIS UNIVERSALITATEM, AUT HABITUM OCCUPANTES.

Febris intermitten .

Fobres intermittentes saepe in hujusce morbi curriculo se produnt , frequenter inchoant secundum stadium , in tertio

otiam stadio resorpto ad sanguinem veneno Observantur , rarissime autem in quarto adnotantur , postea quam materia

morbifica morbum localem firmavit , atque defixa est. Primo vere frequentes sunt, et minori frequentia nunc veniunt ardente syrio ; autumni tempore saepius sub quartanae rithmo procedunt. Ii , quibus somes sebrium intermitten-lium ab hoc veneno fit , aut sustinetUr, non habent diem intercalarem a labri liberum. Quaedam enim continuitas febris semper interest , et accessiones Conjungit. Ualde enim rara est tertiana simplexin hac morbi conditione, sive complica-

SEARCH

MENU NAVIGATION