Dionysij Patauij Aurelianensis ... Dissertationum ecclesiasticarum libri duo, in quibus de episcoporum dignitate, ac potestate; deque aliis ecclesiasticis dogmatibus disputatur

발행: 1641년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

asi Dissertat. Ecelesiastie. Lib. II. l

facit tantum quod debet: immo etiam minus, ficum possit ulteriora conari, F

bi ipsi deeri, &c. Deesse porro sibi il

lum putat, cum charisma, quo id possit, diuinitus accepit. Quia conatus ille ipse, quo tendimus ad meliora ac maiora charismata, etiam Dei chari a en , Quare qui summa illa, de perfecta potest exequi, nisi id agat, minus facit, quam debet. Itaque peccat. Est enim peccatum εμ ς, id est detractio de eo, quod ex lege debetur. Non est igitur amplius res,o .conliiij, sed praecepti. Sic alibi: Si bene valenti, inquit, medicus auctor esset, vinum potius aqua dilutum bibere, quam purum, loco consili, magis bab retur, ad sanitatis cautelam, quam pra- a tr. Et tamen certum est qui illo consilio uteretur , praceptum hoc illi futu- μ' rum pro consilio. E fectus quippe ipse, euentas , dum paretur ab eo, cui cosedum datur, mutat consilium in

302쪽

De Othil. quibusd.dogm. Cap.V. 2II praeceptum. Minori quippe sit lex, cui

non obtemperatur , quam consilium cui

VIII. H pC Trapeziticae opinio nis est summa: in qua si quis rationem, aut humanum iudicium requirat, frustra sit. Nihil enim, ut murutum laboret, communis in illa sensus inueniet. Atque ut consilij ac praecepti discrimen seponamuS mΟ-do ; de quo sequenti capi dicetur;

quis ' isum teneat, cum hoc audiat, consilia cum iis paretuli vim legis iaccipere Aut tum medicus valenti& sano cbnsilium dat, ut aqua dilutum vinum bibat, id tamdiu consi lium esse, dum non obtemperatur Ds con silium pliceat; tum in legis ac praecepti vim obligationem quorransite Z Itane quidquid ab aliquo. consilii datum tibi sit; id sisprobes,itum demum lex erit: ut sine culpa: secus facere nequeas λ Quis hoc ia-

303쪽

14 Dissertat. Ecclesiastic. Lib. II.

nus dicere, vel sano persuadere possit 3 Hoc modo nihil iam erit, quod consilium vocari debeat, nisi cum ei non auscultatur. . VNam quod de is & com munis vitae sectatoribus ait, non eos praeceptis illis in monte datis a Christo teneri: sed solos illos, quos pera Trapez: fectioris amor vitae ceperit; 'ac nue'Si' hilominus salutein adipisci: eodem incommodo premitur, quod supra memorauimus. Sequitur enim , licere ipsis irasci fratribus suis : & in corde moechari; hoc est videre alienam coniugem ad ea concupiscendam: inimicos ; itidem odio prosequi: quandoquidem praecepta illa, qui bus haec vetantur,ad solos perfectos, i non ad communes Christianos spectant. Non solum ridicula ,& ab surda ista sunt: sed etiam nefaria', dc

IX ENIMvzRo , quod postremo

304쪽

De Otho quibus1dogm. Cap.V. . Is ac paucis explicandum est, omnia illa, quae Apostolis ab Christo proposita sunt in eo Sermone , quem in monte habuit; cum ad uniuersos Christianos pertinent; tum nequo consilia sunt omnia, neque praecerpta : sed ad utrumque genus referuntur. Ex his praecepta, dc mandata sunt illa quae dixi, de non concupiscenda Dcore proximi: de diligendis inimicis: des non irascendo; &eiusdemmodi alia : cetera consilij sunt, non praecepti, Quale est, percutienti maxillam tuam, praebere alteram : aut siquis te angariaverit mille passus M vadere eum illo aba duo. Item si avis muli tecum iudicio conten-

dere, oe tunicam tuam tollere, dimittere

ei G pallium. Haec quisquis obteruat, optime facit: qui secus facit ; nihil eo nomine peccat; quod ista nociseruat, siuς perfectum, siue com munc vixae genu. Profitet At illa.

305쪽

Dissertat. Ecclesiastic. Lib. II.

superiora Christianos omnes obli gant, neque sine peccato negligi possunt. Haec Vera, sana, Catholica est Ecclesiae doctrina, omnium usu seculorum, ac sanctorum Patrum auctoritate recepta: Trapezitica vero, partim falsa, & haetetica , partim a seipsa dis sentiens. 'A C A P v T QVI.

De consiliis eua elicis, m operibus μή

p rerogationis. qua et Oxprimὰm ab Traperitae obtrectatiione , tum res ipse, vindicatur. Desmonstratur e Scri- plura,'m antiquiy Patrisur opera

quaedam esse, quae lege nulla iuben tur, ρο θοnte praestita supererogari

logi

306쪽

De catho quibusi dogm. Cap.VI. 2 71ogi ex Apostolo colligunt. qui in

prioread Corinthios, capite VII, 2J, De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo, consiliam autem do, '

&c. Tum quid inter se ista disse

rant, tota Illa narratione demon

strat. Ex qua id esse praeceptum intelligimus, quod parendi necessita

tem, & obligationem affert i ut abs que culpa , poenaque praetermitti nequeat. Consilium vero suasio est melioris cuiusdam ac praestantioris operis, cuius exequendi nulla neces sitas imponitur: sed eius, cui datur voluntati, arbitrioque permittitur. Cuiusmodi libera & voluntaria pie tatis ossicia,supererogation spera ΠΟ- minari solent. At Trapezita noster .nετhε, subito factus dogmatistes , ut ille doto Train Melchisedecianorum pater R Theo- seb.s His .

dotus h nulla opera supererogationis dolet. lib. Admittenda esse decernit: quae non magis, inquit,peccant verbo contra Lati- -- , R

307쪽

iues Di Frtat. Ecclesiastic. Lib.l I.

nitatem , quam reipsa contra fidem. Non fero delitias istas. Nam quid adeo ista vox offendit 3II. HAC vetus Interpres Latinus utitur Lucae x, 3s, ubi Samaritani a latronibus confossi, & humi iacen iis parabola describitur. Curam, inquit, istius habe, m quodcumque seu pererogaueris , redaum tibi. 2An veteris & eruditi Interpretis vocabulum usurpare Theologis in re sacra& dogmitica non licebit 3 Non tam morosi fuerunt veteres Patres, iidemque Latinae proprieta tis retinentes. Ambrosius in Commentariis ad illum Lucie locum, tam in Latino contextu, quam ineXpositione sua vocem istam posuit. A gustinus item in libro de sancta Vir ginitate, capite xxx, cuius Verba postea referam. Adhibuit & Fulgenintius scriptor elegans in epistola se-

308쪽

pite viII. Nunquam duobus denariis

datis, inquit, redditurum se quidquid supererogaret , stabulario sinopondisset,

si suererogationem illam non plenae sanitati praenosi eret pro Iuturam. Auctor etiam Hypognostici in tertio libro, capite viri, ut postea dicam. His ergo praeeuntibus .nec indoctis,& Latine disertis, quis tanti literatores nescio quos faciat , ut illo ver. bo uti vereatur III. SED Omitto verbi contentionem: de re ipsa modo constet: non ero pertinax. Opera sipererogationis, vel quae 'pererogari dicuntur, ea nos Vocamus, quae praeter debitum, ac sine ulla legis obligatione,

sponte quispiani praestat: vel quae

consilii tantummodo sunt,non pra 'cepti. Debet aliquis priuato homini, vel publico centum aureoS ninismos. Isai centenos soluat, nihil

309쪽

aso Dissertat. Ecclesia he. Lib. I l. supra debitum reddit. Sin praeter centum vicenos gratis, & liberaliter erogat, is demum supererogare di

Recta quidem mensura ab vicino mutuum accipe, ac fideliter redde

Eadem mensura, oe amplius, si qui dem possit. Est enim supererogatio, is Abram , id est auctarium. I V. VTRvM igitur in Christia nismo, & religioso Dei cultu locum

habeat operum , talium meritum, quae supra Iegis obligationem ex currant, nec debita sint, sed sponte,& gratuita liberalitate praestentur, inter nos queritur. N egat hocTrape-Zita, Vt ex antecedenti capite constat: qui quidem ea, quae consilia nominantur , cum iis reipsa, vci volunta-

310쪽

De ea thol. quibus Vm.Cap.VI. 2 cIte, animique proposito paretur, in praecepta transsire asserit. Tum etiam cum perfe9ae vitae genus,institutumque suscis aliquis, etiam citra voti religionem , priuatamque legem; eo ipso, quod ad perfectionem aspirat, non an plius esse consilium, sed praeceptum id, quod hactenus in te- .grum erat: nimirum cum ad excellentem illam vitae fcctain institvcndam charisma diuinitus accepit. Hic si recte ab illo posita sunt, sublatum iam crit omne consilii discrimen ac praecepti. Nullum enim consilium erit amplius; sed crunt omnia prae cepta : quia quidquid illud erit, quod sponte, ac voluntate libera capesset aliquis; id statim atque face ze proposuerit in praecet tum mutabitur.

U. ENIMVERO magnam nouus.

iste Theologus ab Iuliano Apostata gratiam inisset, si eius vixisset temporibus, & Christianum i8ud dogma

SEARCH

MENU NAVIGATION