Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1748년

분량: 770페이지

출처: archive.org

분류: 수학

261쪽

NOVA ACTA ERUDITORUM

24 a Celebratissimi stant Raphaelis Savo rora, Patavini, conatus, qui Patavit, in Orbes do literario, amplissimum opus suscepit, in quo,

Omnium nationum scriptores pertinaci viginti annorum uiligentia colligere aggressus est, atque indicem eorum, in quadraginta & amplius Tomos manu sua conscriptos, digestum, compilavit. Vincente autem humanas vires ejusmodi argumento, alii viri docti certarum duntaxat nationum eruditos, eorumque opera, describere lategerunt, quorum eXemplo incitatus Cel. Argelatus, Uir literatissimus, novam hanc Scriptorum Mediolanensium collectionem componere, apud animum constituit.

Ab ineunto is aetate Historiae literariae studio plurimum temporis impendit, evolutis per integrum vitae curriculum pluribus insigniorum Bibliothecarum indicibus, earumque loculis in Italia, praesertim Cistiberina, non semel excussis, quo uberiorem scriptorum notitiam sibi compararet. Accessit assiduum cum viris doctissimis epistolarum commercium, unde quamplurimum incrementi ad eruditionem suam accessisse, fatetur. I primis autem Viri sanimi, Antonii Magilabechii, amicitiam praedicat, cujus consuetudine, cum biennium Florentiae ageret, usus, multis de rebus edoctus est. inque librorum autores atque editores diligentius coepit inquirere. Mediolanum vero postea delarus, frequenter in eos incidit 1 ermones, qui de Mediolanensibus scriptoribus habebantur, &, eruditos desiderare intellexit, ut exactiori cura, quam adhibuerat quondam Abbas Philippus Acinelius, Bibliotheca Mediolanensium

Scriptorum exhiberetur. Cumque eo tempore insigncm Italicorum scriptorum & antiquitatum medii aevi, a Cel. Murat rio compilatam, collectionem typis vulgandam curaret, ob eamque caulam innumerabiles propemodum Codices, tam scriptos, quam typis eXpressos, evolveret; non raro Mediolanensium scriptorum ipsi Occurrerunt nomina. Multi inde, quos inter primo loco Illustrissimum Comitem, Antonium Sisvovettam, Iaudat, de Bibliotheca hac conscribenda Cel. Autorem monuerunt, qui, quamvis laboribus aliis Obrutus esset, cedendum tamen esse summorum hominum autoritati, statuit. M

num igitur operi admovit, & primum commentarios suos de

262쪽

praestantioribus in omni literarum genere scriptoribus perser ratus est, ut selos Me liolanentes excerperet, videlicet, tam in illa urbe, quam in Mediolani Ducatu, hoe est . in universa regione, quam statuti indiolanensis tenet autoritas, natos. Ceterarum enim urbium, in Mediolanensi Ducatu sitarum, cives eruditos, cum iam alii descripterint, merito praeteriit. Ubi autem Cel. Autor excerpta e propriis commentariis cum Athenaeo Picinelii, & Catalogo Medicorum Mediosinensium Barinibolomaei Curtii, contulit, statim cognovit, aliud adhuc praesidium sibi hoe ih negotio esse comparandum. Confugit erisgo ad Virum humanissimum, Psiephum Antonium Sarium, Ambrosianae Bibliothecae praesectum, qui, aperto sibi consili, coeptam operam non liam approbavit, verum etiam indices Bibliothecae, cui praeest, cum Autore communicavit, seque, in dubiis, consilio & opera nunquam defuturum, liber liter promisit. Excerpturus itaque ex Ambrosianae Bibliothecae indicibus Mediolanensium scriptorum nomina, mensum aliquot taedium & laborem devoravit Autor, qui I bor novum alterum, non minus taedii plenum, postulavit laborem, ob cognominum similitudinem in diversae nationis hominibus,qualia sunt, exempli gratia, Morosinorum, molanorum Spinularum, nec non de Horentia, de inelio, de Roma, aliorumque centum, qui Romam, Bononiam, Florentiam, Neapolin, Venetias, atque in alias Italiae urbes, ob migrationes aliasque caulas, concesserunt. Accessit frequentissimum scriptorum vitium in reticendis vel pr9priis nominibus & cognominibus, vel patriae suae nulla facta mentione, unde ambiguitatis & obscuritatis plurimum ad certos scriptorcs investigandos emersit. Eam ob causam innumerabiles Codices, de manuscripti, & typis impressi, evolvendi, nec Ambrosiana tantum, verum plus quam quadraginta aliae Bibliothecae, Perquirendae fuerunt, quarum possestaribus pariter aecustodibus, pro usu earum concesso, plurimas Cel. Autor refert grates. Ingenti hac libraria merce tandem comparata, necessitas alia oborta est, investigandi scilicet impressas hactenus aliorum Bibliothecas, tam ecclesiasticas, quam profanas,

263쪽

& singularum artium diversarum nationum & provinciarum, omnesque alias religiosorum ordinum, Principum, & privatorum, thesauros literarios, quorum indices opulentissimi in publicam lucem emissi sunt. Desperavit autem ferme de opere perficiendo CL Autor, cum, in tanto notitiarum cumulo, quamplurima esse cognosceret, limam & lapidem Lydium d fuerantia, ut vera a falsis distinguerentur. Sed, quoniam in continuo quatuor annorum cursu, quibus line paraverar, Pe legenti subinde nuncupatoriis epistolas, vel Praefationes ILhrorum, ultro emerserant plura, quae alibi frustra quaesivisset,

ipse sibi animum addidit, & renovato studio ad epistolarum

collectiones se convertit, literarias quoque omnes eruditarum nationum ephemerides perscrutatus est. Cumque earum lecfio plurimum delectationis ipsi asterret, recreata paulisper mente, depositum jam laborem continuandum resumsit. Maximopere quidem optasset, praecipuas Italiae Bibliothecas invisendi,& MOdiolanensium ibi scripta percurrendi,sibi fuisse facultatem concessam. Quamvis autem aetas pariter, ac rei familiaris angustia, hoc prohiberent, ab amicis tamen varia accepit, quorum Ope nonnulla diligentius investigaret, hisque auxiliis opportune se usum esse, profitetur. Omnium vero scriptorum, de quibus verba fecit, aetatem, qua nempe floruerunt, diligentissime investigavit, eorumque parentes, munera, studia, serrimas, moros, emortuales dies, & quicquid ad uberiorem eorum historiam facere poterat, studiose indicavit. In familiarum genealogia distinctius cognoscenda, operam pannis Sitoni a Scotia plurimum sibi profuisse, commemorat, quem etiam in singulis ferme Articulis laudatum lector deprehendet. Perversus mos apud Italos invaluit, ut Insubres sere omnes, ab una metr poli Mediolano , Mediolanenses appellentur, quamVis min ribus aliis Insubriae civitatibus natales debeant. Invaluit hoc potissimum inter religiosorum familias, unde nonnunquam in errorem se incidisse, Cl. Autor dolet. Mutavit vero sente

tiam pluribus in locis, antequam liber prelo subjiceretur, ubi errorem agnovit; chartis vero impressis, mutare nihil potuit, ae propterea, si quid certius emerit, inter addenda & co

264쪽

rigenda ad calcem libri amandavit. Singula, quae a singulis scriptoribus edita sunt, quantum fieri potuit accurate, recensuit, si quid tamen nonnunquam ab eo fuerit omissum, ab aequis aestimatoribus, operis eiu modi amplitudinem cogitantibus , veniam facile impetrabit. Libros typis exscriptos recensens, locum, annum, typographi nomen, & libri formam, semper annotavit, cumque ii, qui ante annum a so6 editi sunt, ob raritatem manuscriptis Codicibus accenseantur, ea de causa etiam locum, quo isti reperti sunt, cum cura not vit. Scriptores hoc pacto Mediolanenses, quotquot reperit, omnes, tam honae, quam malae, notae, hic apposuit; id enim operis inscriptio atque institutum postulabant, &, vix sine temeritatis nota de praestantia cuiusque scriptoris iudicium ferri posse, Cl. Autor iudicavit. In duas interim Partes Bibliothecam omnem distribuit, quarum prior illustriorum Aut

rum vitas & scripta continet, altera vero ceterorum, quos ipse minoris notae vocat, notitiam exhibet. Universo autem Operi praefixa est psephi Antonii nisi Hisoria literari

opographisa Mediolanensis. De antiquitate, origine, ac Progressis, studiorum Mediolanensium primo Cl. Saxius hic prae- satur. A Graecis primum, & quidem A. U. C. 39a, per illos mille Achaeos exules, quos senatus e patria accitos post bellum Persei in urbe, aut per Italiam, multos annos detinuit, primum bonas artes in Italiam, adeoque, ut videtur,& Mediolanum, delatos esse, contendit. Simul enim ac Romae literarum studia florere coeperunt, Mediolanenses ad eadem colenda incitatos suisse, locus Suetonii de HUbibus ammaticis, a Cl. Saxis adductus, evincit. Seculo post natum Christum primo Bibliothecam publicam Mediolani exstitisse, inscriptio antiqua, ab Aleiato iam explicata, declarat. De alia etiam-Bibliotheca antiquissima, Mediolani collecta, cuius reIiquiae adhuc in vetustissimo tabulario Canonieorum basilicae S. Ambrosii asservantur, ex Puricessi Dissertatione Nazariana Cl. Saxius disputat. Bibliothecam quoque Ecclesiae Mediolanensis metropolitanae valde antiquam esse, nos ed cet. Tempore Hadriani Imperatoris, Mediolanum novas

265쪽

Athenas vocari suevisse, ex inscriptione, a Petro Appiano pri- Pag. II. mum vulgata, & hic apposta, intelligitur, quam ipsem de Mediolano capiendam esse, contra Iosephi Scaligeri, I aci Ca- suboni, & Ioannis Mevrsi, objectiones CL Saxius evincit. a 3. S. Augustuum rhetoricae artis magistrum Mediolani publiea autoritate consstutum esse, in eiusque honorem a republica Mediolanensi statuam, hodienuni exstantem, esse postam, idem 16. observat. Seculo quinto, sub imperio Theodorici, Deuterium quendam, Grammaticum, Μediolani floruisse, ex locis Enn dii, hic appositis, apparet. Nobilissimos etiam iuvenes eo tempore Mediolanum studiorum causa concessisse, idem EmI3. nodius tradit, cuius locorum interpretationes Gallii, in m

I 9. piendos elIe, statuentis, erudite Cl. Saxius convellit. Aratorem, Poetam, nec non Ennodium, Mediolanensbus civibus accen-aa. sendos esse, demonstrat. Miseram inde literarum faciem sub

postremis Regibus Gothis ac Longobardis depingit, & Cel.

a 3. Muratorii Dissertationem de literarum satu, neglectu, seritura in Italia, post barbaros in eam invectos, usque ad A. C. gnaeesimum centesimum, nec non eiusdem Autoris Diatrihen alterat , sis citerarum fortuna in Italia, pos annum Chrsi i os, de Academiarum s G mnasiorum erectione, quae ambae Dis. sertationes in Tomo tertio Antiquitatum Italicarum medii aevia g. exstant, adducit. Eius autem vestigiis insistens, Seculo nono, vel decimo, historiam Mediolani doceri coeptam esse, ex opustulo de Situ civitatis Mediolanensis, quod apud Murat rium, in operis, modo adducti, Tomo I exstat, Cl. GHur docet. Iurisprudentiam quoque, artemque poeticam, saltem Seculo duodecimo & insequente, Mediolani floruisse, ex variis

3 o. scriptoribus coaevis declarare annititur. Artona medicam paulo serius, circa Seculum tamen decimum quartum, colis I. coepisse, fatetur. Vicecomitum dein Principum in literas merita extollit. Insignem quoque eruditorum proventum

sub Dueibus vortiaris Mediolani exstitisse, interque hos Franciscum Philet um, Graece Latineque doctissimum, floruisse, set. qui laudes Vortia carmine heroico decantavit, observat. Pu

266쪽

MENSIS MAII A. MDCCXLVIII. a 47

hlica eo tempore universis serme liberalibus disciplinis Gymnasia patebant, cum Graecam linguam doceret Demetrius Chalia eo Flar, artemque rhetoricam Georgius merula, & Alexam

der Minutianus. Nec Iurisprudentiae, Mathes, aliisque artibus, suos defuisse magistros, Cl. Saxius monet. Ea a tem Gymnasia adhuc hodie perdurare, quanquam singulis hisce disciplinis pertractandis unus tantummodo Praeceptor publico nomine constituatur, atque generali nomine scholarum

palatinarum ista Gymnasia veniant, nos edocet. Inter Omnestamen disciplinas nullam hodie diligentius ibi tractari, quam Iurisprudentiam, observat, smulque Augustissimae Romanorum Imperatricis erga has scholas clementiam hac occasione praedicat, quae, inter praesentes bellorum turbas, reditibus Pag. 44. licet vehementer imminutis, praeceptoribus tamen palatinis nihil omnino de mercede consueta detraxit. Ineunte Seculo decimo sexto, ob bellum a Gallis coeptum, de Ludovico Maria vortia, Duce Mediolanens, capto, insignem librorum s pellectilem, Mediolani asservatam, in regiam Gallorum urbem traductam elle, & literarum florem haud parum decrevisse, Cl. Saritis monet. Instituta tamen est A. I 346 Academia transfo malorum, in quam celebris ille Maservius,cum multis aliis, natalium splendore & munerum dignitate conspicuis, receptus

est. Quamplurima hos Academicos Epigrammata Italica composuille, Philippo, Caroli V filio, dedicara, Cl. Saxius narrat. Θmnasii Canobiani, a Paulo Canobis A. Isso sundati, origi- 47 nes exponit, inque illo Gymnasio dialecticam artem, & moralem Philosophiam, tradi solere, docet; de quamplurimis

etiam aliis, circa haec tempora fundatis, Collegiis disputat. Ne- 48. mini tamen in augendo literarum flore secundum fuisse Carolum Borromavis, statuit, cuius adeo instituta, rei oc sacrae & literariae maximopere profututa, fuse edisserit. A.

a 3 94 Mutius Vortio Columna Marchio Caravagii illustrem 49. Academiam propria in domo condidit, in qua Philosophia, Physca, Mathesis, atque ars poetica, egregie culta est, id

quod ex ephemeridibus istius Acatiemiae, quarum exemplar manuscriptum Cl. Saxias apud se habuit, commemorat, P

claram Diqitigod by Corale

267쪽

claram hanc Academiam prorsus tandem dissolutam esse, simul dolens. Ad Fridericum Cardinalem Borram um, Caroci Borramaei consobrinum, postea delatus, eius erga literas Mediolanenses immortalia prorsus merita fuse edisserit, inpri- misque Bibliothecam Ambrosianam, ab eo conditam, accurate describit, atque, antecessorem 1hum in munere Bibliothec rii, Petrum Paulum Boscam , peculiarem librum de origine s Pag. s I satu Bibliothecae Ambrosianae conscripsisse, testatur. Quam- seq. plurimas Seculo decimo septimo societates literarias Mediolani constitutas describit. Laudat smul Dannis Iare ii Specimen hi oria Academiarum eruditarum, hic Lipsiae A. IIas typis eX- scriptum, in eoque libro omnes Academias,Mediolani institutas, recenseri, docet. Commemorat etiam, R. P. Franci m Xo rium uuadrium primo Volumini praeclarissimi operis, quod de Italicae poeseos historia & ratione prelo paravit, earum Academiarum elenchum inseruisse. Institutas quoque tune temporis scholas quasdam fuisse, quae Maroua Vocantur, monet, quam 6o. vis Grammaticae & Arithmeticae non excedant confinia. Tanisdem, hodierni seculi statum literarum enarrans, de Academia equitum, a Comite Carolo Archinto, de quo mox plura asteremus, condita, & studiis nobilium dicata, mox tamen it 6 I. rum dissoluta, disputat. Academiam Arcadum, ad exemplum Academiae Romanae poeseos causa fundatam, describit. Academia palatisa, in palatio Regio Mediolanensi congregata, de evulgandis scriptoribus Italicis fuit sollicita. Variae praeter has hoc seculo landatae sunt Mediolani Academiae, de quarum institutis, legibus, & in artium finibus promovendis 68 seq. studio, accuratam Cl. Diuus notitiam suppeditat. Hac autem Dissertatione praeliminari finita, ipsa Hisoria opographis 83. iteraria mesolanensis sequitur. Mediolanenses omnium primos Codices Graecos typis exscripsisse, Cl. Solus observat,

mittarrium consentientem adducens. Taxat eo nomine

Burebardum Gotues Struvium, qui in retro mone, quam composuit ad notitiam Hsoriis literaria, AEVO Manutio hane gloriam tanquam omnium primo adscribit. Quid Z quod primus Disitired by COOgle

268쪽

MENSIS MAII A. MDCCXLVIII. a 49

mos Codices Hebraicos,Soncini, Mediolanensis ditionis oppido, fuisse excusos, docci, eumque locum perperam alios cum loco Germanico, Suns dicto, di in Coloniensi Ducatu sto, confundere, ostetulit. Petrus Paulus Porrus, civis Mediolanetasis, Arabicae typographiae dedit originem, & Psalterium Davidicum Hebraico, Graeco, Arabicor & Chaldaeo idiomate, A. Is i 6 Genuae excudit. Latinos insuper libros optimae notae, Mediolanensibus typis exscriptos, Cl. Saxius affert. Missalia, tam Ambrosiano, quam Romano, ordine composita, primum Mediolani typis vulgavit Zaratus, cum antea, inventa licet arte typographica, manu scriptis libris sacra peragentes uti cogerentur. Anno autem Seculi XV septuagesimo quinto, ex ossicina eiusdem Zaroli Misiale Romanum iamiam prodiisse, illudque, a nullis adhuc historiae typographicae scriptoribus indicatum, in Ambrosiana Bibliotheca asservari, Cl. Axius observat, mittatrium sintvl consutans, qui, anno Pag 79. demum i 478 Missate Romanum ab illo typographo evulgatum esse, sibi persuaserat. De origine deinceps artus typographicae veluti πήρεργον aliquod inspergit, cumque de

Primo eius inventore, & tempore inventionis, admodum fuse ditaruisset, variasque variorum ea de re sententias attulisset, in vulgari tandem atque recepta Opinione, anno nimirum I 44Ο eam artem inventam esse, acquiescit. Germanis glo- 86.riam inventae artis non denegat, Mediolanum vero A. I 46seam delatam esse, 'cum illo anno Scriptores Historiae Augustae ibi excuderentur, docet, Cel. Fabricium, in Bibtiotheca Latina idem assirmantem, adducens. Desiderari quidem apud Mediolanenses istius editionis exemplar, non diffletur, verum, Claudium Ss asum illud ab amico quodam dono accepisse,& illo in explanandis hisce scriptoribus non sine fructu usum esse, ex prima eius ad AElium vanianum annotatione 3T.. Patet. Antiquiores quidem Codices Venetiis impressos fuisse, Putat mutuiritis; eius tamen sententiam, firmis fundamentis minime suffultam, Cl. Saxius penitus subruit. Descriptio- 89. nem vitae eorum, qui Mediolani artem typogrpphicam olim

cum laude exercuerunt, idem suppeditat. Immo & typogra- 94 seq.

269쪽

a o NOVA ACTA ERUDITORUM

phos Mediolani natos, qui in aliis urbibus artem nobilissimam

Pag. II a. exercuerunt, pecubiari Capite recenset. Intelligitur exinde. typographtos cius temporis m omni literarum genere fuisse versatos, & ab his praestantes ex antiquitate scriptores typis non solum excusos, verum etiam eruditis commentariis illustratos. His autem praemissis, historiam typographic literariam inde ab anno x 47o, seriem annorum iecutus, Cl. Saxius texit, primum triennium, delatae ad Mediolanenses artis typographicae infantiam vocans. Coli quidem ea ars armo istius Seculi sex gesimo quinto jam suevit; cum autem temporum edacitas,

di negligentia majorum, editos primo illo quinquennio li-hros abstulerit, de historiae typographicae kriptores vix unum aut aherum Codicem his annis Mediolani pressum commemorent, latius duxit Cl. Saxius, histoclam suam a si ptuagesimo demum Seculi istius anno exordiri, quamvis, te num quoque in hisce primordiis librorum, typis Mediol. .

nensibus excusorum, supellectilem occurrere, non diffite rur. ' Primos Mediolanenses typographos natione Germanos

fuisse,& ab his Scriptores Historiae Augustae, de quibus supra dictum est, typis expretas, ex Ioannis Andreae, Episcopi

Aurienses, set M ad Sixtum IV comprobat. Amtonium Zare tum vero nomen suum exemplaribus Mediolani editis priamum inscripssse, ac Terentii Comoedias primo loco evulgasse, a 36. contendit. Horatium eodem septuagesimo anno Mediolani pressum fuisse, dubitanter tamen, amrmat. Festi vero is proprietate verborum libros , Pomponium meum in stu arbitinee non Ponti Libνos facetiarum, hisce annis prela Mediol nensia nobilitasse, Observat. Cum opus illud Poraianum flammis dignum iudicaverit Gerar a Joannes minus; notamcongruunt existimavit Saxius, de Ponto illo Firentin a a g. eiusque script , & praecipue discetiarum libris, paulo fusius cli

serere, doctorumque hominum de eo iudicia apponere. A. I 473 unicum indiciani librum, Dantis nempe Comae ias, excusium esse, mittiarius cum aliis somniavit. Hos autem Iongissime a veritate aberrasse, ea, quae Saxius affert, abundae

loquuntur. Disputat is modo de illis libris, quorum inspiaciendorum

270쪽

Eendorum ipsi copia facta est,i quique ad eruditionem faciunt. Affert adeo Epiuoias Pii II, quas Pontifex ille conscripsit, cum

iupremum illum P sulatum teneret. De vita istius Pontificis, qui antea AEneas bivius dictus fuerat, de munera sacra Mediolani administraverat, multa notatu digna affert. Disputat etiam de libro, qui inscribitur, isnouma Mericinae Simonis Genuensis, hoc anno vulgato. Simonem illum eundem este, qui Vanderisndeu ab aliis cognominatur, eumque vitae instituto medicum quidem fuisse, sacra tamen munera adminia strasse, docet. Editionem operum Ambrosii, A. I 474 ad- Pag. Iso. Ornatam, affert, quam Oudinus & Fabricius ignorarunt; ei tamen varia scripta fuisse addita, quae a recentissimis Operum Ambrosi editoribus inter spuria relata sunt, dolet. Eodem r4ς. anno Georgii Trapezantii Compendium Prisciani ae portibus orationis, ante biennium iam editum, typis repetitum est. opus hoc Autorem ad preces cuiusdam Cria Montani composuisse,

epistola, ad illum scripta, & operi adjecta, declarat in reis hus, ad Georgium hunc spectantibus, in Additamentis ad Vosis quae in Epiremeridibus Venetis exstant, dictum est, ubi inter

cetera eius opera invectiva in Deo rum Gazam refertur. Nunquam illud opus lucem adspexisse, Cl. Saxius testatur, Ambrosanam vero Bibliothecam nonnullos Codices manustria Ptos, hunc titulum praeserentes: Georgis Dapezuntii in pe versionem Problematum Aristotelis, a quoaeam Theodoro Gaza edia tam , Problematum Aristitetis Philosophia protectio, se vare, dictitat, eumque librum eundem esse, qui Iniectiva nomen habet, conjicit. Demetrium Cretensem, qui primus 1 s. Codicum Graecorum impressionem Mediolani cives docuit, e Creta quidem oriundum fuisse, concedit Cl. Saxius, ob di turnam tamen apud Mediolanenses moram & contu hernium, Mediotinensis cognomen accepisse, eumque in libris, per ea tempora editis, hoc cognomine insigniri, docet. Grammati-Cam Grecam is, Mediolani excusam. evulgavit, Florentiam Postea evocatus, ut ibi manum parandae Homeri editioni a moveret, quo etiam labore summa cum laude perfunctus est.

Affert a Saxius Epigramma elegantissimum, ab A eis P Ii s litiano

SEARCH

MENU NAVIGATION