장음표시 사용
631쪽
MmsIs OCTOBRIS A. MDCCXLVIII. cor
rum ab hac resistentia, qua tua sit, cognoscatur; sequentis Pra- blematis solutionem hic exhibet: Invenire molum corpo iis. vi centripeta in ratione reciproca duplicata distantiari in attracti, ct resistentiam, quadratis celeritatum proportionalem, patientis. Quod quidem jam in Mechantea tractavit; at, ob aequationes valde perplexas, non absolvit. Εκ hae se lutione, non Inae multis artificiis analyticis ad finem perducti. fluunt sequentia: l 'erihelia a resistentia aulieris non mutari, adeoque motuin altadum exinde haud recte derivari; idem valere de nodis; aphelia vero periheliis non directe opponi, sed ob netam paulo prius ad apti elimia, quam ad locum perihelio oppositum. pervenire; revolutione qualibet, tam perihelii, quam aphelo, dist uuiam, adeoque & axem Crbitae transve sum, & eeeentricitatem. minui; tandem tempus periodicum quoque decrescere. Applicat Cel. Autor haec inventa speciatim ad motum terrae. Si quidem aequatio maxima, quam iu-ter oc eccentricitatem mutua est relatio, secundum observatioties omnis aevi Astronomorum examinetur; maximum di Lerit1Pen deprehenditur, ita tamexi, ut plerumque a veteribus inulto major habeatur. quam a recentioribus. Ita Ptolemaeis
eam a9 23 , Tacho a' I I Ne plomu i' s6 2o', statuit. Si iam duae postremae, reliquis veriores habendae, comparentur; aequatio Ioo annis sere 7 decrevisse censenda esset, unde tempus period. sexta parte diminueretur; quod cum sit absurdum, diminutio haec, si qusdem tanta sit, alii causae adscribenda esset. Si ergo potius tempus periodicum consideretur;
equidem hoc ni iam supra diximus.' dissiculter pro varii aevis cognoscitur; attamen, cum jam illud statuatur 36si ς ΑΚ ss , ab antiquissimis 3634 6' , ieculis proxime elapsis autem major, quam 3654 st' 49 ; vero proxime sumi potest. id singulis seculis minui s Exinde vero res stentia prodit fore
tanta, quanta supra assiunta est; unde liquet, eam non esse majorem, quam ut cum Observationibus conciliati queat. Denique hine decrementum eccentricitatis & aequa iovis maximae non nisi inultis seculis foret sensibile; id quod etiaui de angulo aphelii cuna oppositione perihelii locum habet.
632쪽
a r. quintum Schediasma inscribitur: Enodatio quaestionis:
Utrum materia facinas cogitandi tribui polis, nec ne, ex principiis mechanicis petita. Principio ostendit, ad decide dam hanc causain, eam solum esse relictam, ut videatur, an facultas cogitandi uni notarum materiae proprietatum contradicat. Missis duabus, extensione, di impenetrabilitate, e te tia, non minus late patente, vi inertiae, id derivare conatur. Naturam hujus vis primo distincte explicat. Totum dein ratiocinium eo redit: vim inertiae esse vim corporis, natum tauri perpetuo conservandi; cogitationem autem in per-- petua status mutatione consistere; hanct ergo facultatem
illi e diametro opponi, adeoque in eodem ente inesse non posse. 3T. Agmen claudunt 6 Disqvi times phae fiea de nassuma min
marum materiapartium Gallico idiomate.Harum argumentum
id est: varietatem quidem in mundo esse infinitam ; attamen e dubitari posse, an non minimae corporum partes sint inter se similes, imo rationes id suadere. Demonstratum esse, pondera corporum esse massis proportionalia; idemque adeo in minimis eorum moleculis locum habere. Gravitatem autem non, nisi a pressione fluidi subtilissimi in moleeulas oriundam, posse concipi. Hanc pressionem, ex Hydrostaticis, volumini esse proportionalem. Pondus ergo molecularum, ideoque& earum massam, esse ut volumen; eas igitur omnes esse gravitatis specificae & densitatis. Cum natura eandem legem gravitatis procul dubio ubique sequatur; densitatem hanc eandem ubique in mundo logum habere. Porro moleculas istas verosimiliter esse persecte solidas, porisque omnimode destitntas. Ceterum hactenus dicta nullo modo competere ipsi materiae, gravitatem corporum producenti. Optime igitur statui, duas materiae in universo esse species: alteram, mr- . pora sensibus obvia componentem, cujus moleculae densitate aequali, eaque maxima, gaudeant; alteram alius longe indolis, longe subtilissimam, aetherem, caulam gravitatis, & abs que dubio aliam luminis. Diuiti octby Goral
633쪽
MENfIs OCTOBRIS A. MDCCXLm. sesyO. GEORGII SCII EL HORNII EPISTOLA de Consitio de emendanda uel a jussu PAULI III
P. R. eon 'to, sed ab eodem neglecto, atque executioni non mandato, ad Emin. O Rev. AΝG. MAR. Card.
QUIRIΝIUM. Accesserun/ praeter ipsum de emendanda ecclesia Consilium mutuae de illo FAC Card
Laudabile suum Celeberrimus Autor prosequitire institutum,&, non vano litigandi pruritu, sed ut Em. Cardinalis obtestationibus morem gereret, fidem a se datam exsoluturus, nune evincere annititur, Consilium de emendanda ecclesia auspiciis Pauli III susceptum, seu tentatum potius, in spongiam incubuisse, ac praeclaras, in illo comprehensas, monitiones execu- Pag. tioni datas non esse. In universum veritatem hujus rei comprobant Triumviri fide dignissimi, Antonius Florebellas, Ludovicus Beerantellus, ct Julius Clemens Aratus. Prior horum in Commentario de vita Desii Sodoleti disertis verbis commemorat, Sadoletum Romam per literas fuisse evocatum, ut in
communionem rerum gerendarum veniret, sed, cum tota ea
res de consilio emendandae ecclesiae ob multas ct magnas difficultates & impedimenta, quae obitet videbantur, vel refrixisset, vel in aliud tempus dilata fuisset, eundem virum gravissimulta, non amplius sibi tempus Romae terendum existimam tem, de reditu cogitasse. Idem testantur reliqui duo testes, alter in Vita Reginatii Poli, ah Andrea Dudithio Latine reddita, alter vero in opusculo de Autoribus generatim seligendis, quod cum alio libro ante centum fere annos Patavii prodiit. His praemissis, Cel. Autor lugubres illustrium quorundatra Romani coetus virorum querelas profert, quas veritas ipsis extorsit, de gravissimis abusibus, curiam ocecelesiam Romanam deturpantibus, e quibus elucet, Consilium
634쪽
Pag. s. istud satis decantatum successu carui Te, dc Paulum III emendatioui, in illo praescriptae, nuntium remisisse, nullamque inde . in ipsini gloriam redundare. Produeitur hic in scenam pri-
. mus Guille res Lin anus, Episcopus Ruremon densis, dc 'cerrimus edesesiae Romanae promachus, cujus verba, hic o citata, eo majorem fidem merentur, quo major fuit hujus viri inter Ponti fiet os autoritas. Excipit hunc Francisur Duareuus, JCtus sui temporis immortali cruditiove atque eloquentiae laude florentiis mus, qui hine inde hac super reinultum in opere suo de ecclesiae miniuris queritur, dc maxime de assiduitate beneficiariorum neglecta, eorumque vitiis turpissimis, atque pessunis moribus, lamentationes profert justissimas ct molestiisimas. Non quidem ignorat No- iter, libriim Luae egregium Duarent in Indicem librorum ex-io. purgandorum a Card. quiroga esse relatum ; ea tamen non impediunt, quo minus, vere omnia a Duarem dicta esse, existimetur. Hac data occasione Autor reseri, se hujus libri pollidere exemplum, diros inquisitorum ungues pastain. α
hoc nomi ue multo omo ino carius centenis aliis, licet ita fit dilaceratum, atque deturpatum, ut sine cominis eratione vix Ia. mauu teri atque adspici possit. Minatur tamen Noster, .. cur Inquisitores non integrum librum in indicem atrum retulerint, cum testimoniis veritatis, ecesesiae Romanas invisis, abundare recte videatur. Non pauca etiam, iu- ter abulus tollendos in novemvirali consilio relata, ipsum
Paulum III A. is 3 ab Episcopis Provinciae dc Britanniae Gallicae postulasse, apparet ex communi eorum Meloduni congregatorum sententia de jure, quod ille sibi Pontifex iata. eos praetules asserere voluit, quam Stephanus Balaesus, vir. praestautissimus, Miscellaueis suis inseruit. De auri sacra fame false admodum dixit quondam Majorasus, eloquentiae fama celeberrimu , α Paulo III aequaevus, tu oratione, quae inscribitur G laudibus auri. dudt in quidem suppressa, at studio I 4. Gudii oc MOHMi luci publicae restituta. Praecipuos etiam abusus, quos, Paulo III curante, sublatos tam ardenter cupiebant desecti Noveviviri, adlluc visuilse, cum Pii IV auspiciis
635쪽
MENSIS OCTOBRIS A. MDCCXLVIIL 6u
8ynodus Tridentina celebraretur, atque adeo illos surdo nam - rasse fabulam, solis luce clarius enitescit ex consul latione, gloriosis limi Imperatoris Ferdinandi I jussu instituta, de papitibus reformationis, in Synodo illa propositis ac proponendis. sane hoc testimonimn omni exceptione majus videtur, nisi Pag. I9. statuere, quod nefas, velimus, Hispanos aeque atque Gallos omnium rerum stille ignarissimios, vel frivolorum menda-eiorum architectos. Inde vero liquet, consilium de eme
danda ecclesia a Paulo III ct successoribus fuisse neglectum, di plane repudiatum. Sed S, colophone jam Synodo Tridentinae imposito, praecipuos abusus, tu laudato consilio reis prehensos, nondum in curia ct ecclesia Romana fuisse abolitos, apparet ex Georgii Nicetis,lai,Christophoro Brower'Jesulta, judice, ecclesiae Pontificiae propugnator aeerrimus fuit, elencho m. abusuum, cormptelarum, deformitatum, vitiorum, & deliquiorum praecipuorum in ecclesia Romana, Ferdinandi I & Μ ximiliani II, gloriosistinorum dinperatorum, jussit conscripto, :& Viae regiae subjuncto. Ne quis vero putet, Germanos tantum adeo graves'. atque simulare nescios, curiae Romanae fuisse censores, doctrina aeque atque pietate insignis Gallus, Claudius Cpencaeur, idem aestatur in operibus suis Latinis, Pari-i. 24. sis A 16 is in fol. excusis, ae hodie rarissimis, plurima tamen ῖa. veritatis testimonia in se contincialibuta ex quibus quam plurima satis copiose huc asseruntur. Ne qtiis vero existimet, Le- s. gatis sol iura Pontifieiis. iii Galliam missis, talitu iri potellatis fuisse concessu in; de Germania Noster idem comprohatum dat. monumentum huc asserens, eujus exemplum comuum bonis ominibus in manus ipsius inciderat. Consistit ve- 36. .ro illud monuineimina ex Diplomate, a Papa Clemente VIII illus risiunci Cardinali Madmu0, ad comitia imperii, Ratisbonae A. Is9 celebrata, Legato de Latere, dato, quod Apostoli eas f cultates, ipsi concessas, atque αιπιοκερδίαν deplorandam, a cu- 38.ria Romana agitatam, docet, α vanitatem consilii, de emendanda ecclesia a Paulo III, ejusque successoribus, sui epti, sole meridiano clarius demonstrat. Eandem auri sacram famem comprobat liber hodie minus obvius, Taxa nempe Cancellaria 39.
636쪽
Romanae, notis illustrata, ac publicae luci superiori Seculo Frmne erae a Laurentio Bania exposita. Praeter hoc lucrosum flagitium inter abutus, a curia Romana tollendos, laudati comsultores foedissima scortorum Romanorum referebant flagitis, Pag. 4o, de quibus urina commemorat, scorta illa in singulas heia domadas Iulium pendere Pontifici, eumque censum annuum nonnunquam viginti ducatorum millia excedere. Idem fatetur Stephanus Infessura, in Diario urbis Romanae, cujus editionem Beardus integram, Muratorius castratam, dedit. Ethaee ad recentiora Sixti W tempora pertinent. Quae ergo fuerit anteacta emendatio, non videmus. Nee postea lubregimine Innuentii VIII, Pont. Max. haec res in aliam inui
ta faciem videtur, usque dum, Pio V claves imperii Romani moderante, severissime foeda illa libido coerceretur, q ita indicio est, nee Paulum III, nec proximos ejus successores, de tollendis hisce flagitiis serio cogitasse, quod sine du- 44. bitatione ulla rauari tinimonium de Pio V planum
facit. Ceterum Clarii, Tapperi, & Undani, testimonia confirmant , ne micam quidem sanctitatis in Catholicorum, tune temporis in quaesius turpissimos incumbentium, coetu as
46 fume. Iam diligenter disquirit -ster, an ille ipse, cujus intestis expressam optimi sipientissimique Pontificis imaginem
eprehendisse sibi Cardinalis suirimus videbatur, iis in rebus, quas per eum probe curatas delecti novemviri ardentibus vo 47. tis cupiere, aliis exemplo suo praeluxerit. Ex variis hinet speciminibus probatum Noster dat, ea peragere sibi religioni non duxisse illum, qaee novemvirali consilio e diametro OP-losita erant. Monuerant delecti Cardinales, in Lemin Epicoporum ordinem adolescentes non esse recipiendos; at
48. nihili haec habens Paulus III, non solum in hunc, sed in
Cardinalium etiam, ordinem adscivit adolescentes, puerosque, non publicae sane utilitatis, sed sanguinis, causa tantia honoribus ornatos, quod praeter novemvirata consilium Prisci Canones detestantur. Confutantiir hino omnia, quae eo nomine in laudem & gloriam Pavili dixerat serrinius, recte moneote Nostro, aliorum Pontificum exempla hio monzQος Diuiligod by Cooste
637쪽
MENSIT OCTOBRIS A. MDCCXLVIII.
Darei te recenseri, qu4a partituri studiiun illius rei voritatem &laudem tollat. Delecti novemviri in suo consilio atro quoque calculo notarunt varios turpes abusus. in collatione beneficiorum, pensionibus constituendis, reservationibus, ct gra- Pag. utiis, quas nominant, exspectativis, aliisque in rebus quamplurimis. Sed hos abusus ouines exercuit Paulus III in suis nepotibus, ac praeserturi in maximopere sibi deamato Alexandro Cardinali Farneso, de quo unicum, sed valde memorabilem. buc amri locum Noster ex dat. Mar. Gratiani, Episcopi tandem Ameriensis, Commentariis de vita sc gestis P. Frid. x endoni Lib. IV Cap. ιε ιχ ι , sed & in altero nepo- te, Guidum Ascanso Card. Porgia, osteudit Paulus III. monita Novemvirorum sibi curae cordique non esse. Praeter ea Cel. Autor documento, ocimi luce clariori, demonstrat, ipsos Con- filii Autores. illi eoasilio ex diametro adversantia committere, religioni sbi non duxisse. Λbu sunt, dicunt, invaluisse satis gravem, ut Reverendissimis Cardinalibus Episcopatus confe- Tantlir, sive commendentur, non unus tantum, sed plures. Et ipse tantare s suit Episcopus Belliinensis, Sadoletus Carpem teraetensis, Cara Arctiiepiscopus Theatinus, Fregosius, cui purpuram obtrusit Paulus Poutifex, Salernitanus, Mander Brim lusinus, ac Polus tandem Cantuariensis, istique omnes fi- nul purpurati ecclesiae Romanae patres erant, inter quos Polus postea contrarium illi sententiae asseruit. quod ipse Eminentissisutriniar docet in egregia epistola ad Benedratam Papam, die IX Febr. stiperioris anni publice data. Ceterum, qui Roma , in illa nobilissima religionis arce, obtinuerint mores tempore Iulii III, qui Pauli nostri luccessor fuit.& aetate ejus Pontiscatum antegressa. luculenter nos docet testis minime suspe- Ἐ sed euriae Romanae addicti illinus, Omnique adeo exce- ptione major, δει. Mari Gratianus, qui in Co mentariis de etita Jo. Franc. Commendoni Lib. I Cap. s copiose omnia enarrat. Palliare quidem inulta eorum conatur Pallavicinus, sed jam dudiun Sechendor 1, & Theologus magni noraninis Budius, effugia ipsus sub ineudem revocarunt, cla veritatem luci suae restituerunt. Provocaverat pro causa sua sendenda quirinius ad testimonium Contarent quoddam.
638쪽
sed, nihil hoc causam juvare ipsius, praeclare Noster docet, dc deinde ad reliqua excutienda progreditur, quae de consilio il-
'lo Novemvirali commemoraverat Cardinalis Eminentissimus. Summa dicendorum eo forte redit, decreta saluberrima in negotio emendanda: .ecclesiae executioni data non fuisse, & nodum Tri tintinam decretis praeclare sonantibus, at nihil va-
, lituris, orbem ludificari voluisse, quod lociipletissimi testes affirmant, diligenter ab Autore excitati. De Gallia rem eandem deplorat laudatissimus Eooeaeus, his quidem verbis: Nam' continuo pastores etiam Tridento reduces, ta canonum reformatoriorum, s residentia ac praedicationis praeceptoriorum conditores, post Synodum etiam a Pontifice confirmatam, vel plus δε- lito in pascuis absidui, vel minus in cathedris inauditi' -- gna, ut antea, absentia, N aeqvale propemodum lentium. Deflcere malunt, quam desinere. Praestantissimos quosdam viros a Paulo III in purpuratorum patrum adscitos suilla senatum, nemo quidem negat, sed, nomen reformationis eccle-
sae hoc facinus mereri, contra Emin. siuirinium recte Noe ser negat. Quin imo cum Bilibatio Hreueimero & Erasmo Roterodamo non sine causa amrmari potest, Lutherum pereximios illos viros creasse Cardinales. In dies enim novas ubres capiente Evangelii doctrina varissima, dc majestate speciosa Pontificis valde nutante, atque minas multis in locis gravissimas minante, indigebat Papa strenuis propugnatoribus ac ingenio doctrinaque valentibus administris, quorum consilio ae solertia autoritas ipsius vacillans sit stentaretur atque confirmaretur. Hoc quidem prudentiae Pauli III est tribuendum, quod variis honorum incitamentis summa ingenia ad tuas partes propius vocaret, ct ad arma capienda excitaret, quibus
tamen, si dicendum, quod res est, viam LMtherus, suis ad .ersus Pontificiam doctrinam moliminibus, ad summas in ecclesia Romana dignitates paravit. Sub finem Epistolae, diligentissime perscriptae, assert ex Thuano Noster aliquid de Pio IV, sub quo coimsilium ad exiluin perductum est. Ille, gravi Romae in Cardinalium consessu habita oratione,Synodi acta confirmat, quae,mores ecclesiasti eorum jam esse mutandos, pronuntiavit, ct, quod sinis Disiligod by Gorale
639쪽
MEMSIS OCTOBRIS Λ. MDCCXLVIII. 6is
nis Concilio esset impositus, Deo gratias agendas. Sed, vix eonfirmatis Concilii Tridentini decretis, eodem Thuano testodiligentissimo, gratiam multarum rerum, quae Concilio Tridentit o prohibitae fuerant, palam ct in occulto accepta pecunia, ille fecit. Ex quo apparet, quam egregiam emendationem praestiterit, quamque praeclarum aliis exemplum praebuerit Pius IV, Ponti sex Maximus. Aliis in posterum, si vita viresque suppetant, Celeberrimus Autor Epistolis, ped tentim lectituris, varia de Paulo III, Card. Polo, di M. A. Flaminio, se excussurii na, liberaliter promisit; quod promissiuia uti optimis quibusque gratissinum est, se & hoe laudandum inprimis ducimus, quod ipsum illud de emendanda ecclesia Con- illium, Sturmisque ac Sadoleti de eo Epistolas mutuas, publica donare luce voluit.
inario Patavino Studiorum Praefecti. Patavii, typis Seminarii, apud Joannem Maiaste, l746, 3.
Plag. 18.Ν,κ solum antiquitatum studiosos, pictores, ae Poetas, sed αOratores, fert Italia. Id non pauci adhuc docuerunt. atque hic insigni specimine probat Rinaldus. Continentur hoc volumine specimina XV, eademque sic comparata, ut Phil logum ac philosophum, non solum oratorem, agnos u us. Ipsa id statim argumenta demonstrant. Praebent ista lingua Latina, ars oratoria, eloquentia scholastica. vaniloquentia seliolastica, semet Philosophoruin, Theologia Scholastica. Theologia dogmatica, encyclopaedia, iligenti moderatio, phi- lautia, verus literaruita finis, suique imus cognitio. Quibus caecedunt ad Damnem Minotto- Ortobonum, primari antistitem Patavinum, inque funere illius Orationes, una cina
Epistola, prioris gratulatoriae editioni priori praeitia. Itaque. chorum quae ducit, Latine scire & per se magnum esse, di, si
negligatur, magnis rebus non concedere locum, ostendit. Commendatur hic lingua Latina tanquain Italicae parens, tanto ab I i i i a Ommis
640쪽
omnibus ardentius ediscenda. Attamen notabiliora sunt
verba, quitas & a Theologis, Iurisperitis, Philosophis. Diale. meis, puritas ct canitas stili postulatur, dc barbaries illa Scho.
pag. r. lasticortuo penitus excludenda proponitur. Dolendum sane g. est, homines, alioqui non inficetos, malle tamen Romae plenos ruris esse, quam optimum quemque scriptorem aemulari. . Neque hoc solum exagitant puritatis amantiores, marignisque recentiorum nominibus te sti; quasi tutelam praebeat
multitudo peccantium, lasciviunt. Legant isti, odio, quod
non didicerunt, prosecuti, quos orator ille noster commendat, di, unguento ab oculis absterso, cernant acutiores. Sed comulemur ipsum, qui Oratione secunda, ad oratoriam artem idonea non esse, nisi ingenia suapte natura foecunda, confirmat. Docet
illud exemplo Sta est Cicero de Orat. Cap. ar, item in Bruto Cap. Π, atque ipsius Ciceronis, cujus inprimis ex Oratione pro Roscio Amerino de parricidarum supplicio notabilis locus laudatur: quo tempore redundantes in juvenili aestu oratores m. omnibus votis desiderat Autor. Hic enim futurum confidit. 24. ut ubertas, quantamcunque tales asserant, mutetur frugibus, tumor succo, acerbitas lenitate. Adducit deinceps quintilia-as. ni testimonium II, 4: Facile remedium est ubertatis; sernia miti labore vincuntur. Eadem data occasione de naturae ipsus ad varios fines hominum destinationibus disputat egre-3o. gie. Oratio rentia ex instituto proban, in gravioribus artibus& disciplinis elocutionis curam non esse negligendam. Ibiat. de Philosophis loquens, iisdemque sili commendans castit tem, de hac ipsa scribit: Numerat inter primos Platonem illum, 34 seq. ciceronis judicio sin Orat. Cap. omnium, quicunque scripserimi, aut locuti sunt, ct copia dicendi,& gravitate, principem. 37. quem suo ipsa artificio tanquam optimi Philosophi exemplar effinxit, iuulto prose stob industrior, quam illae apes, quas eb .dem in cunis parvulo dormienti in labellis copiadisse alunt, dc s. dulcissima alimenta instillasse Gie. de Divisa. Lib. I Cap. DI Max. I ib. I cap. s. Jam, a Platone ad ejus discipulos
gradu faeto, sibi praecipue plaudit in Amiso ele, quem ingeniorraestantem, α ad philosophica apprime factum, ita suis arti-