Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

ries est constructus ex calce & lapidibus ς ergo bonus. Secundum,quorum es licientia sunt mala, ipsa quoque sunt mala; vi vemefici sunt perniciosi ergo& veneficia: hic paries e i constructus ex luto; ergo nihil valet. Tertium., quorum interimentia sunt bona, ipsa sunt mala; Vc Reges qui non patiuntur vivere haereticos sunt. boni ; ergo haeretici mali. Quartum , quorum interimentia sunt mala, ipsa

quoque sunt bona; ut Tyranni qui Christianos trucidant sunt Deci odibiles; igitur Christiani sunt Deo amabiles: impium fuit Christum occidisse ;ergo Christus imiocens fuit. Vbi notabis, bonum& malum debaede sumi per se, alioqui non valet; ut bonum seu v ile nobis fuit Christum mori; ergo Christus inutilis fuit; non sequitur, quia non sumitur id quod est bonum seu utile per se; mors

enim, ut mors, non est utilis, nec qua parte homines Christum occiderunt, bonum fuit, unde grauissime peccarunt, sed ex ipsius beneplacito, qui

nos morte sua redemit. Similes sunt sequentes maximae, quorum causiae sunt honestae, ipsa quo - .

que sunt hooesta; quorum utiles, & ipsa sunt utilia; quorum iucundae, & ips eundas quorum in pretio habitae, & ipsa in pretio habentur; quorum magni constant eausae , & ipsa magni constant: cuius conditionis est causa, eiusdem suo modo est effectus: ex quibus infinita propemodlim argumenta crui possunt.

Quod attinet ad causam finalem, definitur causa, cuius gratia fit aliquid; ut sanitas est finis medici secunddm artem suam. Huius loci maximae sunt

hae praeeipuae. Prima, cuius finis bonus est,& id

152쪽

Philo phiem. I P

bonum est ; ut bonum est frui Deo; ergo mandata eius obseruare : intellige autem, modb sit finis per se, id est, ad quem res ex sic ordinetur, alioqui non valet : nam si quis furetur ut faciat eleemosynam furati malum est tamen finis bonus. Secunda cuius linis est malus id etiam malum est ; ut occidere maIum est; ergo parare insidias, ut occidas. malum est. Tertia, cuius finis melior est, id melius;& cuius finis optimus, id etiam optimum; ut melius est recte vivere, quam multa cognoscere ergo virtus est melior scientia. Sic optima rerum naturalium cognitio, est cognitio primae stubstantiae h

ergo Metaphysica est prima es optima scienti

rum naturalium. Sic contra, id peius est, cuius finis peior est; & id pessimum, cuius finis pessimus. Quarta , qualis est finis rei, tales debent esse aliae causae eiusdem rei; vd sinis domus est, ut habitari possit, conseruando nos a ventis, & aliis tempestatibus, ergo debet constare ex parietibus, tecto &caeteris. finis gladii est secare; ergo debet esse acuta acie. Quinta, qualis est finis, talia esse debene media ad finem; ut vis fieri doctus, studiis gnauiter 1ncumbe ; & si vis ad vitam ingredi, serua mandata

Dei. exta,i sine remouenda sunt media extranea ut aspiras ad talicitatem; ergo non debes v uptatibus carnis teipsium mancipare. De effectis nihil restat dicendum , eorum enim tot sunt genera, quot causarum; hinc huius locivlus idem est ac superioris, ordine solum maximarum Inuerso, ut patet ex loci praecedentis explic

tione, ubi etiam traditae sunt. 'Seciuuntur antecedentia & consi uentis

antecedens enim , hoc loco, significat id quod

153쪽

aliud necessarib antecedit, sicut consequens, id quod necetiarib sequitur: hoc autem bifariam fieri potest. Primo, res illa dicitur antecedens, ex qua

necessario aliud sequitur. siue ordine attributionis, quomodo omnia inseriora dicuntur antecedentia,&superiora Vocantur consequentia; ut homo est antecedens, & animal consequens et quia posito homine in antecedente, consequitur animal; ut hoc est homo; ergo animat: sue ordine temporis,

quomodo vulnus in corde, est antecedens mortis; quia mors breui necessario consequitur e altero modo antecedens dicitur res quae nece flari ci concedenda est, si aliud concedendum est quomodo

adolescentia est antecedens iuuentutis, & fundamenta aedifici j; prius enim est esse adolescentem, quam iuuenem; & sundamenta, quam domum; eodemque modo consequens. Huius loci quatuor sunt maximae, quarum duae pertinent ad antecedentia, & consequentia prioris generis, aliae duae posterioris. Prima, posito antecedente , necesse est poni consequens. Secunda, sublato consequente, necesse est ut tollatur antecedens. Tertia, sublato antecedente, neceste est tolli consequens. Quarta, posto consequente, necesse est poni antecedens. Addamus his praecurrentia, comitantia, &sequentia. Praecurrentia dicuntur, quae rem antecedunt I ut portenta, nobilitas maiorum, dies natalis, educario, consuetudo, prouocatio. Comitantia Vero, quae rem comitantur; ut locus, tempus, occasio, socii, dignitas, officium. Subsequentia, quaerem subsequuntur; ut laus, diuitiae partae, infamia

reprehensio,& caetera , quae ad oratorem magis.

154쪽

horum locorum nullo certo numero comprehen

duntur, sed huc spectant multa prouerbia, quale est illud Dauidicum, Cum sancto sanestas eris, ct cum

viro innocente, innocenseris&c. omnia tamen in

hac genetali maxima comprehendi possunt ; qualia

sunt circumstantia, talem verisimile est esse rem quam circumstant. Appellantur alio nomine adiuncta.& complectuntur non solum communiter accidentia, de quibus iam diximus, verumetiam accidentia, tam separabilia, quam inseparabilia, quae continentur in nouem categoriis acciden

tium

Locus similium complectitur ea, quae vel habent eandem qualitatem s ve duo candida : vel eandem quantitatem i viduo eo ora aequalia: vel Communem essentiam I ut duo animalia eiusdem speciei : vel quae habent aliquam proportionem inter se ; ut mens in anima, & oculi in corpore, celeritas in aere, & tranquillitas in mari. Huius lociduae sunt maximae ; quod in uno similium valet, valet in caeteris: quod non valet in uno, nec in caeteris ; ut corpus regitur oculis; ergo animus mente gubernandus est. Tantani notabis, valere hunc Iocum, si conferantur qua parte similia sunt, non aliter. Locus maiorum valet solam negando, estque illius loci una maxima: si quod verisimilius vide-tiar non est verum, nec id quod minus videtur, verisimile erit. Locus minorum valet assimando, euius haec est

maxima et si id quod minus verisimile est verum ea, & id etiam erit, quod magis verisimiIe vi-

155쪽

Locus parium continet has maximas. si data pro . positio vera est, ea etiam quae videtur aeque probabilis, vera erit: & si incrementum praedicati sequitur incrementum subiecti, praedicatum sequitur subiectum: quod si incrementum non sequitur incrementum, nec praedicatum sequetur subiectum; ut si maior virtus est melior, aut maxima est optima, virtus utique est bona: sic illa, simi se habet simplieiter ad simpliciter; ita magis ad magis, Sc maximum ad maximum ; ut si facere iniuriam est malum, maiorem facere peius erit,& maximam pessimum. hoc tamen pronunciatum vaI et selum in iis quae praedicantur per se, alioqui non sequitur, maior vini usus est peior, & maximus pessimus; ergo usus vini est malus: sie nee valet, exercitatio corporis est bona , igitur maior est me lior, & maxima optima. Loeus dissimilium continet ea, quibus quatenus talia sunt, nec unum aliquid commune est, nec plura quae inter se proportionem habeant ; ut 4ustus&iniustus, homo & brutum. qui locus valet ad resistendum alteri, & duas habet maximas :prim dissimilibus dissimilia conueniunt: secunda, quod uni dissimilium qua parte dissimile est, conuenit, non conuenit alteri.

Locus repugnantium seu oppositorum continet ea, quae ita dissident,ut probabiliter, aut neceLsarib sese mutubnec antecedant, nec consequantur, nec ipsa sibi, nec alteri rei eidemque simul in

fiat, nec attribuantur eadem ratione, eodem modo , eodem tempore. Repugnantia sunt duplicia. probabilia, ut heri vesperi coelum rubuit, & hodie nubilum est: matrem esse, & occidere filium : filium

156쪽

philosophicus.

Iium esse, & occidere patrem : & necessaria vePetrum este, & non esse hominem: Solem este, Mnon esse diem: repugnantia, quae nec sibi, nec alte ri insunt, aut attribuuntur eadem ratione dicuntur

inhaesionis. εc attributionis: suntque duplicia; nam quaedam sunt differentia, quae a Boetio disparata, a Rodolpho agricola diuersia vocantur: quaedam vero simi opposita. Differentia sunt repugnantia plura , quorum Vnum repugnat pluribus eadem ratione , ut homo repugnat equo , plantae, lapidi,&c. propterea quod sit rationis particeps. Oppo

sita sunt duo repugnantia, quorum unum ita inpugnat alteri, ut neque alterum de altero, neque am-ho de una eademque re vere dici, aut assii mari possint. inatuor sunt oppositorum genera, relata, priuantia, contraria, & contradicentia. relata sene

opposita, quae inter se mutub conseruntur, dc de se ipsis dicuntur mediante alaro in genitivo, vel, in alio quopiam casu , ut pater est silii pater; simi , te est simili simile. Priuantia sunt opposita, quorum alterum inest subiecto capaci utriusque, tempore a natura determinato ; sic a priuatione non fieregre lius ad habitum , ut visus & caecitas: catulo auiatem insunt in tempore a natura determinato, non enim dicitur caecus ante nonum diem, quia non est ei visus ante novendium. Contraria, quae Ciceroni aduersa dicuntur, sunt opposita, quae sub eo , dem genere posita plurimam naturis distant, See idem stabiecto capaci utriusque vicissim insunt, a quo se mutu. ex pel Iurit, nisi alterum insit a naturita ; ut nigredo & albedo , sub colore ponuntur, Sedistant plurimam natura sua ; Vel quia comparan tur H medios coisres, pallorem-ruborem, qui

157쪽

I 6 Hortulus aliquid de nigrore dc albore participant; vel quia

eidem subiecto inesse minime pollunt, vel attribui, quando videlicet alterum inesta natura; ut albedo, in cygno, nigredo in coruo: tunc enim in lo eum eius cui a natura determinatum est, & quasi praescriptum ut insit, non potest alterum succedere. Contraria autem sunt duplicia, immediata quorum alterum necelsario semper inest subiecto capaci utriusque; ut fanus & aeger; par dc impar; mediata , quorum alterum non temper inest subiecto capaci utriusque; ut album dc nigrum, inter quae potest este pallor dc rubor. Contradicetia sunt ea, quorum alterum assirmat, alterum negat eandem rem omnino, sic ut nulla res sit media, nec fingi possit, cui alterum contradicentium non conueniat;ut doctus, non doctus; sedet, non sedet. Axio ma generale omnium repugnantium, tam opposi-όorum quam differentium hoc est. De quocumque assirmatur unum repugnantium, de eodem negatur alterum. Exemplum de differentibus; hie homo est animal; ergo non est arbor. De relatis, sianctiis Ioannes Baptista fuit filius Zachariae; ergo non fuit pater Zachaciae. De quocumque vero subiecto capaci utriusque negatur unum contrariorum immediatorum,Vel priuantium,vel contradicentium de eodem affirmatur alterum; ut non est fanus; igitur est aeger: non est doctus; igitur indoctus. De quocumque autem negatur unum differentium, aut relatorum, aut contrariorum mediatorum , non sequitur de eodem affirmari alterum;

ut non sequitur si lignum non est homo, est brutum ; si non est albus est niger, potest enim esse

pallidus aut rusus. . -

158쪽

Authoritas duplex est humana, & diuina; & haee quidem sium ma est, quia Deus Opt. Max. est sumina sapientia, aut lumma veritas, cui falli, aut fallere repugnat. Tribuitur autem diuina aut horitas in primis sacris litteris , deinde traditionibus Apostolicis, post institutis uniuersalis Ecclesiae, cui assistit Spiritus sanctus, ac denique decretis Conciliorum uniuersalium, quae totam Ecclesiam reprae, sentant. Authoritas humana eo maiorem vim harbet, quo pei sectior in ea reperitur cognitio rei pro potitae, & virtus seu probitas in dicente. Cuius loci duae sunt maximae. Prima in usu verborum sequenda est vulgi consuetudo. Secunda in sententia de rebus ferenda, sequendum est iudicium sapientum. Quae aliis verbis vulgo sic exprimuntur; loquendum ut multi, sapiendum ut pauci. Sic quae valent ad efficiendam sanitatem vocanda sunt salubria ut vulgo appellantur. An Vzro proposita res, apta sit ad efficiendam sanitatem, non ex vuIgi sententia, sed ex Medicorum iudicio aestimandum est; sc cognitio rerum naturalium a physico potenda est, Sc animae seu conscientiae cura, piorum & doctorum consiliis regenda ; tandem cuilibet in sua arte perito credendum est. Atque hi omnes loci praesertim valent ad confirmandam , & euertendam probabiIiter quamlibet quaestionem simplicem dc absolutam , sin autem quaestio proposita sie Per comtarationem unius cum altera; ut sitne hoc magis tale quam istud, vel illud, aliae maximae tradi solentin locis singulis explicatis, qualis est illa a definitione; quod magis suscipit rei propositae definitionem, id est magis tale; ut si candor definitur. cojor qui aspectum disgregat, is color qui aspe-

159쪽

r 8 Hortulus ctum magis disgregabit erit albior; quae ab Aristotele sese explicantur lib. 2.& . Topicorum.

I N T E R v A L L vM VIII. De metis seu nisus Sophictarum. OV ON i A M Sophista respondentem fallere

contendunt suis argutiis, operae pretium erit, notate id ex duplici capite poste contingere, nimirum , ex parte formae & ex parte materiae, fallaciae tamen quae ex parte Armae contingunt, facile vitari possunt per regulas allatas de unaquaque figura , quae autem ex parte materiae, eruuntur ex locis

sophisticis, de quibus agemus in areola sequenti. Sed obseruandum est imprimis, quae sint metae seu fines Sophistarum , in quibus desinunt di quiescunt, quasi iam parta victoria, si in aliquem eorum adegerint respondentem vi argumentationis.

Quinque adseruntur ab Aristotele i. Eleia c. cap. I. Primus est redargutionis, seu replehensionis, ctim is qui respondet, eo adducitur, ut neget quod in eadem disp utatione concessit ut si neges te iam ambulare, sic Sophista contendet; quidquid eras heri iam etiam nunc es; sed heri eras deambulans ;ego etiam nunc deambulas. Secundus falsum, quando qui respondet,cogitur admittere quod est apertὸfilsum; ut quidquid non repugnat, fieri non repugnat ut sitiat album non repugnat fieri nigrum; ergo non repugnat album elle nigrum.

Tertius eis paradoxum, seu inopinabile, chm

160쪽

. Philosephicus. 149

respondens cogitur fateri, quod licet per se non sit

saltum, tamen apud authores non pro natur; ut bonum non parit malum ;veritas bona est, odium malum; ergo veritas non parit odium.

Quartus est soloecisimus , quando respondens cogitur concedere quaestionem in qua est soloecismus , vel cogitur ipse committere soloecismum; ut tu nosti hunc hominem; hic homo est Plato; ergo tu nosti Plato.QGintus nugatio . est eiusdem verbi inutilis repetitio ἱ ut Petrus est homo. homo; ex quibus omnibus patet Sophismata quae ratione solius materiae peccant, negatione earum sumptionum quae probabiles videntur, nec sunt, dillo luenda elle, vel si dubiae aut ambiguae sunt, explicandas dc distinguendas esse , vel interdum concessis duabus praemissis neganda est consequentia, ut clarius patebit ex areola sequenti.

A REOLA SOPHISTICA.

Sophismata seu captiosas argumentationes de promunt Sophistae ex duplici genere locorum; alij enim sunt in dictione , alij extra dictionem, id est, in rebus ipsis; in dustione sunt, homonymia , am phibologia, accentus, figura dictionis, compositio, diuisio: et tradictionem. & in rebus ipsis stini 7.

Primus est fallacia accidentis. Secundus a dicto secundum quid, ad dictum simpliciter. TertiuS Ignorantia Elenchi. Quartus fallacia consequenti S. Quintus petitio princini j. Sextus non causia , Ut causa. Septimus est multiplex interrogatio.

Primus ab homonymia fit, quando ex ambigua alicuius vocabuli signitiatione, captios aliqua ra-Κ v, -

SEARCH

MENU NAVIGATION