장음표시 사용
181쪽
17 Hortulus nere suum formale significatum, supra formala si- gnificatum subiecti; ut tres homines sunt iusti, significantur tria supposita habentia tres humanitates : secus autem accidit, quando attributa haec numeralia coniunguntur Irubiecto adicctiuo , tunc
enim multiplicant tantlim materiale significatum; ut tres albi, tu est, tres habentes albedinem, siue illa albedo sit una tantum, Sc per miraculum abso Iuta Dei potestate posita sit in tribus subiectis siue sint tres albedines: quae regula plurimum valet ita Theologia. Quarto addunt nonnulli verba significantia actum animae nostiae appellare formaliter,& applicare suum formale significatum , supra formale significatum subiecti; ut cognosco venientem , sensus enim est, cognosco eum qui venit, &cognosco eum quatenus venit, sed non est nec elle undecunque veras esse, ut patet ex ista enunciatio- ne, amo principem, qua non significatur me am re principem, quatenus princeps est: quare in huiusmodi propositionibus consulendus est communis loquendi usus, ut secundi.m subiectam materiam sens is propositionis colligatur.
apuae argumentantas , quaeve resondentis
partes. ΡR i v s explicabimus argumentantis partes;d inde respondentis. qui ergo argumentaturus est, ubi selegerit ex propositis thesibus, quae minas certae videbuntur, & quas facilisis validiusque
182쪽
impugnare se posse iudicat ; aduertere debet, quo
potissim tim fundamento nitantur, ut eb omnes argumentationis machinas dirigat ; deinde expendat , an Aristoteli consentiant, vel repugnent an inter se cohaereant, an consonent experientiae, dcrebus sensatis ; quibus perspectis sic totam argumentationem , & argumentorum locos apud se contexat, ut primum Aristotelis authoritatem op ponat, allato illius aliquo testimonio, quod ex antecedentibus , & consequentibus probe intelligat; deinde rationem, ac demtim experientiam, si materia proposita permittat: cauere autem debet, ut monet Aristsiba. posteriorum c. 18. ne a se sicepto proposito digrediatur, neue respondens alio eum traducat; quare, id solum confirmet, quod.negam tum fuerit; quamuis sic instructus esse debet, ut quiduis respondeatur, siue concedendo, siue ne-. gando, etiam quod negandum non esset, progredi possit in eadem dissicultate, quod si ratio non suppetat, qua probet quod negatum est, petat ab
aduersario caulam cur noc, vel illud negauerit,ubi autem explicata suerit dissicultas, finem facere debet, ne tempus in vanum teratur , factis inutilibus repetitionibus , ad haec dum argumenta proponet, seruet accurate syllogismorum leges, adhibita quantum fieri poterit breuitate,& perspicuitate: ubi autem argumentationem proposuerit, respondentem ne interpellat, quamuis si minus recte repeteret iuuare eu posset,aliquid suggerendo. Re spondentis munus est diligenter attendere ad ea, quae ab aduersario proponuntur, ut eius argu
mentum fideliter, etiam ad verbum , si possit, repetat , quae est respondentis laus maxima, sed cἡm
183쪽
172 Hortulus iterum repetit, debet satisfacere singulis propositionibus, utendo sollim his quatuor terminis. Concedo , ua veris , Nego. in filii, istinguo,in dubiis; iRespondeo, ubi aliquid quaeritur, vel toti dissicultati satisfaciendum est ; si totum argumentum est impertinens ad id impugnandum quod defenditur , dicet, esto, sit ita, concedo totum , Ut totum verum sit, quid inde, vel ut vulgo barbar , transeat. idem iudicium erit de antecedenti, si ex eo,ne apparenter quidem, insertur conclusio, siue concedatur, siue negetur. Meminerit autem, conceΩss duabus praemissis syllogi simi, qui non peccat informa necessario admittedam conclusionem; idem statuendum est: de consequente, vel conclusione
Enthymematis. quod si syllogismus peccet in sorma, & in Enthymemate, ex tali antecedente Vero non sequatur consequens, tum concessis duabus praeminis; vel concelso antecedente, negabit con-1equentiam : ubi notabis allud elle negare conse quens , aliud negare consequentiam ἱ negat enim consequens, qui negat conclusionem elle veram; negat vero consequentiam, qui siue consequens stverum, siue falsum negat recte inferri ex antecede isti; quando dubius est de antecedente distinguat,&quidem breuissime duobus contradictoriis dicendo vel est hoc, vel non: si hoc, concedo, vel nego.&c. Consequetiam autem distinguere maxime caueat, quoniam consequentia non est dubia nisi quatenus propositio illata quae est consequens est dubia,vnde non ducitur vera, vel falsa coniequentia, sed bona, vel mala; denique rogatus, poterit aliquid ex plicando docere & rationem reddere. Vtrique communis esse debet modestia, mo-
184쪽
rum honestas, veritatis studium, perspicacitas, ut sine ullis conuitiis, scommatibus, aut dicteriis integra disputatio transigatur ε, Fae omnia crebra disputandi exercitatione melita intelligentur.
De usu quarundam distinctionum. Non sine magna prudentia, Aristotelis interpretes, ut lucem aliquam, iis quae ab ipso dicta sunt Obscurius, afferrent , quosdam loquendi modos.&distinctionis formulas excogitarunt, si quidem liberum est, teste ipsemet Aristotele cap. de relatis, in Philosophia nouas voces confingere, vivis &natura rei de qua agitur, magis appareat, ubi piaesertim urget nece uitas, Vel magna aliqua commoditas i nuitat ; qui loquendi modi approbandi & r tinendi sunt, sim sitque addiscendi, quamuis sortasse nonnihil abhorreant a communi elegantia, &consuetudine loquendi, praecipue qui frequentius
in ore Dialecticorum versantur, trademus.
Ptima distinctio est, distingui realiter, & r- maliter, & ratione; illa dicuntur distingui realiter, quae saltem separari a se inuicem possunt virtute diuina, & seorsim existere , vel laltem quorum unum est principium, aut causa alterius, quomodo distinguuntur Petrus & Paulus, p ries'& color, candor oc dulcedo, homo & aptitudo ad ridendum. distingui formali ter dicimus ea , quae praeter Omnem intellectus nostri actionem , sunt diuersa, quod alij dicunt distingui a parte rei; ut quantitas& figura, actio & passio. tandem ratione distinguuntur quae per solam mentis nostiae actionem
185쪽
374 Hortulus differunt, id est, quae a parte rei, & ex se non dif
ferunt , sed ex eo solum , quod aliter atque aliter a nostro intellectu considetentur , ut Adamus , dc Antichristus, quorum neuter est nisi per actione nostri intellectus,& homo in propositione, quatenus est subiectum , vel attributum. Secunda materialiter;&formaliter,ut verbi caulaalbu materialiter est corpus de res quae sgnificatur eo nomine tanquam materia dc subiectu albcdinis; album autem formaliter, est ipsum accidens, & albedo quae est forma quaedam accidentaria, unde iliala propositio vera erit materialiter, cuius praedicatum conuenit subiecto ratione matelialis significati tantum, non formalis: qualis est haec candidum est substatia ; formaliter autem censetur vera propositio,cuius praedicatum conuenit sublecto ratione formalis significati, ut candidum est accidens. Tertia per se & per accidens, per se aliquid dicitur tale, quando praedicatum illi conuenit ratione sui; per accidens autem , quando praedicatum illi solum conuenit propter aliquid aliud adiunctum; ut medicus per se medetur,per accidens autem qdificat ; quia non facit illud, ut medicus, sed quatenus calet artem aedifieandi.
Quarta, subiective &obiective; id dicitur esse subiective in aliquo, quod est in illo tanquam in subiecto; ut calor in igne: id autem dicitur esse ob -s iective in aliquo, cui, scilicet, obiicitur; ut res ominnes quae cognoscuntur, sunt obiective in facultate
cognoscente; sic quidquid intelligitur est obiecti-ue in intellectu, dc quidquid videtur,est obiectiuE
Quinta, primo intentionaliter de secundo in-
186쪽
tentionaliter: primo intentionaliter aliquid diciturelia tale, quando praedicatum illi aduenit, secun-dhm suum esse reale, quod habet a parte rei, sine actione intellectus ; ut animal conuenit homini: id aute dicitur secundo intentionaliter sumi, quando praedicatum conuenit rei secundum aliquam proprietatem rationis , quae illi aduenit tantam petactionem intellectus; quomodo homo dicitur secundo intentionaliter reserri ad indiuidua, quatenus est species, unde nomen primae intentionis seu unpositionis, est, quod imponitur ad significandam rem ut est in se, ut homo , nomen vero se cundae intentionis seu impositionis, est illud quod imposeum est ad significandas aliquas affectiones, quae conueniunt rebus quatenus, hoe, vel iIIo mo do ab intellectu considerantur . ut esse genus esset speciem. Sexta, formaliter & virtualuer, seu virtute, seu eminenter; id est , formaliter tale, quod per se &reuera est tale in se; ut ignis est formaliter calidus, quia in se reuera habet calorem ρ, id vero est tale virtualiter, quod reuera non est tale in se, sed tantam potest illud efficere; quomodo sol & vinum dicuntur virtualiter calida, quia possent producere calorem. Hinc Philosophi, de Medici dicunt, in
rebus alias esse qualitates formales, alias virtuales. Se Ptima, actu vel potentia: eme actu, est is reuera esse tale; esse vero potentia, est nondum qui-Aem teipsa esse tale, sed posse esse ; ut res quae habet in se calorem dicitur actu calida, quae vero no
dum habet, & habere potest, dicitur in potentia
Octava, in acta signato vel in actu exercito,qu
187쪽
r76 Hortulus . duo idem significant ac implicite & explicitὸ ; il
lud est quali in confuso, & generatim, Vel tanquain signo ; hoc vero idem est ac clare, in particulari , & reipse 1, sic confuse dicitur cognosci totum,
quando non cognoscuntur clare omnes eius partes ; distincte vero, quando clare cognoscuntur singulae eius bartes. . Nona, secundlim nos & secundum naturami illa secundum nos sunt priora,¬iora, quae facilius incurrunt in nostros sensus,& quae facilius cognoscimus; ut accidentia sunt nobis notiora, quam
substantia; & effectus quam causa: secundis vero naturam prius & notius est , quod quia persectiuν est suapte natura melius cognosci potest , quamuis propter limbecillitatem nostri intellectus non ita facile a nobis dignoscatur. Decima, ut quo, & ut quod: id dicimus esse tale ut quo , per quod respondemus ad quaestionem, qua quaeritur per quid aliquid agat, & patiatur ; id vero dicitur tale ut quod, per quod respodemus ad quaestionem factam, quid sit quod agit, vel patitur ; sic dicimus ignem calefacere ut quod, calorem autem calefacere ut quo ἔ& totum compositum esse subiectum quod accidentium. quantit tem vero esse subiectum quo accidentium.
Vndecima, subiectu inhaesionis, & subiectu denominationis:illud est in quo recipi ut ut & inhaeret
accidentia ,ut totum respectu accidentiu corporeorum , & anima rationalis spiritalium; Hoc vero est totum compositum ex ma eria & forma cui tributis
tur tota actio&passio ι sic homo dicitur quantus& intelligens, licet quantitas in solo corpore, dc intellectus in sola anima subiective recipiatur.
188쪽
Duodecima , MetaphysicE & moraliter ; Ω- mi Metaphysich, ehi simi in toto rigore, quod alii dicunt Mathematicς , moraliter, quod non ita stricte, nec in toto rigore, sed secunddm homj-
Decima- tertia, simpliciter, & secundum quid; simpliciter, idem est atque ex toto ι dc secundum quid. idcira ac ex parte; ut AEthiops est albus, non
simpliciter, dc ponit lis, sed secundum quid , id est,
aliqua ex partes simpliciter autem est niger. Decima- quarta , adaequat e dc inadaequate, id est, adaequale tale, quod alteri comparatum penitus illi aequatur, secundum rationem penes quam
fit inter illa comparatio; sic aequantur principia conclusioni , sic aequatur definitum definitioni es.sentrali , diuisum diuisioni perfectae I Inadaequat Aautem id dicitur esse tale, quod alteri comparatum ipsum no aequat secundum rationem, penes quam tuter illa fit comparatio; ut linea pedalis , & linea bipedalis; calor ut tria&calor ut sex, diuisio imperfecta & diuisum.
AMBULA CRvM II. Moralis Philosophiae nomina , Anis , causa efficiens.
X c y L τ A,qua potuimus cura & diligentia,prima area nostri hortuli, ad secundam grestum deflectimus, ducto prias ambulacro, quod nos recta ad illam deducat: com enim statuerimus in ea deponere omnia Philosophia
189쪽
moralis semina, oportet imprimis vim, significationem, & usum nominum quibus appellari solet cognoscere. Interdum enim moralis disciplina dicitur ab lute Philosophia, ut quando apud Ciceronem Philosephia describitur dux vitae, morum magistra, Virtutum indagatrix, vitiorum expultrix; illic enim Philosophiae nomine intelligenda videtur Ethica, cui maxime conueniunt illae proprietates, quae a Cicerone describuntur. Secundb, appellatui politica, & scientia ciuilis,quia omnia praecepta eo dirigit, ut homo in societate ciuili rectissim vivat, & florens, scelixque sit rei p.& nota ciuitas, cuius membra sunt singuli homines, & ex his constitutae familiae. Tertio,dicitui coelestis sapiemtia apud Horatium epistola tertia.
Frigida mearum fomenta relinquere posses, uo te raelestis sapientia duceret, ires. Hitu, dicitur Ethica, o Φθουε , id est, amore de consuetudine, ut obseruat ipse Aristoteles, cap. i. lib. 2. Ethic. unde apud Latinos, nominatur moralis: hoc autem nomen Ethicae tribuitur, Nubd tota sit occupata in moribus hominum recte componendis & informandis. Itaque moralis Philosophia, a more dicitur, quemadmodum mos Imora, authore eodem Aristotele cap. 6. lib. r. magnorum moralium : mos enim momento temporis
absolui dc comparari non potest, sed requirit aliis
quam temporis moram quandoquidem consuetudine aliqua comparatur mos; vel quia vitia & virtutes de quibus agitur in hac scientia, morales vocantur, nec sunt nobi s a natura insitae, sed consuetudine, labore, dc humana industrii comparantur.
190쪽
Accipitur autem nomen Ethicae duobus modis.
Primo quidem , ita ut significet genus, quod sub se
complectitur tres vulgatas species , personalem, seu monasticam, oeconomicam. & politicam: quo sensu Ethica complectitur omnes sermones morales. Secundo, ita ut Ethica unificet solam personalem, situ e monasticam, iatrem quatenus personalis Ethica continet generalia praecepta de moribus, quo sensu usurpatur ab Aristotele in l. lib. Ethicor. quos scriput ad Nicomachum filium. Ethicae finis triplex est, proximus , remotus, 3cvltimus. Proximus, est notitia praeceptorum , de conclusionum, quae de Virtute, de voluntate bene regenda, & rationi congruenter vivendo traduntur : etenim in scientia practica, cognitio rationis
efficiendi obiectum est linis proximus: Ethica verb, est scientia practica, cuius obiectum est actio humana, Zc actio voluntatis, quatenus est hone star itaque finis proximus Ethicae est cognoscere rationem honeste vivendi. Remotus autem finis Ethicae , est exercere actiones honestas. quia inscientia practica finis remotus est exequi praecepta, quae traduntur: unde Aristoteles ii . I. Ethicor: cap. 9. aiv Ethicae finem tussicientem, non esse virtutem cognoscere , sed illam obtinere, & illa uti. Ultimus autem finis Ethicae, est beatitudo, praecI- pu Epractica, quia, scilicet, ipsa actio virtutis, vel est beatitudo, vel saltem resertur ad beatitudinemiquia vero virtus', dc actio eius maxime perficiunt, dc iuuant naturam, ac voluntatem humanam, quidam volunt Ethicae finem elle naturam humatismuitio primi parentis laesam, dc debilitatam perficere,& sanare ,sali e inspectu persectionu naturalium.