Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

roo Hor uti sinatiua; vel, ut alii volunt, ab imaginatione. Concupiscibilis quidem appetitus in tale bonum sirri pliciter; irascibilis autem in bonum, vel malum arduum : ubi etiam notandum est appetitum sentientem ferri dumtaxat in bonum utile, vel iucundum , quod iudicatur elle tale ab aestimatiua, siue reuera tale sit, siue apparens tantum: Voluntas autem fertur etiam in bonum honestum, quod cognoscitur ab intellectu , cuius iudicium sequitur ipsa voluntas : quod autem illud bonum honestum non possit ab appetitu sentietnte appeti , hinc probatur, quia tale bonum non potest cognosci ab vllo sensu, cum illud dicatur esse, quod est conforme

rectar rationi.

Tametsi vari j varias esse passiones dixerint, ut

Cardanus, qui lib. i . de subtilitate enumerat viginti, ea men communis scrventia diui Thom. I. a. quaeri. 2 . articulo ψ.& aliorum est, undecim tantum elle praecipuas passiones ad quas caeterae reseruntur: sex quidem in appetitu concupiscibili,nempe amorem , desiderium, gaudium, odium. fugam,

tristitiam; δ: quinque in irascibili, icilicet, i pem, audaciam, desperationem , timorem dc iram. Causa. eificiens passionum totalis est animal ipsum , partialis est anima, in strumentaria facultas appetendi : conditionalis apprehensio obiecti a sensibus exterioribus & boni, vel mali iudicati a facultate aesti mandi, vel ab imagmatione. Subiectum passionum est animal per intermedium utrumque appetitum sentientem, concupi-icibilem n: mii um &irascibilern . sunt autem ambo illi appetitus in corde ut in subiecto; quod ar- sumento elle potest neutrum aspetitum eΣercere

212쪽

philosophicus. ΣΟΙ

polia suas actiones, quin fiat aliqua commotio in corde , ut in ira sanguis circa cor ebullit, in .laetitia

dilatatur.

Finis est conseruatio & persectio animalis; aliae enim sunt institutae ad declinandum malum , aliae ad prosequendum bonum sibi conueniens, aliae ad superandas difficultates, quibus impeditur animal,

ne bonum commodam consequatur, ec malum fugiat. A R E o L A sENSITIVA. De passionibus homanis, amore , odio, ctc. De amore quid sit, cause , effectus , conditiones.

Amor est complacentia, & inclinatio in bono apprehenso, vel est passio facta ab appetibili, veplacet appetenti. Duplex autem est altior, unus qui dicitur beneuolentiae, seu amicitiae: alter concupiscentiae: prior dicitur, quando complacemus nobis de bono, quod amato cupiebamus, oc procu ramus propter Ipsum amatum, non propter nos,

qualis est amor Dei erga nos ,& parentum erga filios,& qualis noster erga illos esse debet: posterior est quando complacemus nobis de bono , quod alteri cupiebamus propter nostrum commodum, Mutilitatem; atque horum amorum prior nobilior est. Cause amoris sex numerantur. Prima &adaequata est bonum , tam verum, quam apparens. Secunda, pulchrum,& formosum; tendit enim

animus noster in pulchritudincm tanquam in similem, vel tanquam in florem quendam bonitatis: est autem duplex pulchritudo ; una interior , quae consistit in perfectione animae; altera exter Ioia

213쪽

ro B Hortulus quam gefinit Cicero Tuscul. Tertia, partium congruentiam eum quadam coloris suauitate illa voeatur bonitas; haec autem communiter pulchritudo. Tertia, est similitudo in qua amatum conuenit cum amante; unde amans amat siti similitudinem .

quasi seipsum in alio: sic Deus amat homines propter similitudinem sin ipsius, quae est in homine; sic patentes amant filios. Quarta, est certa quaedam proportio dc complexio nobis incognita, quam Graeci rati-θωπι normnant:experimur enim quosdam vix visos & cognitos a nobis mirum in modum amari. Quinta , consuetudo, & exercitatio communis , qua ratione condiscipuli, & in eodem contubernio habitantes se diligunt. Sexta, est ipse amor, quam causam tradit Seneca his verbis, Si vis amari, ama. Effectus amotis siun quinque. Primus, est uniorei amatae cum amante; quia amor mouet amantem ad quaerendam amati praes entiam, connitens

simul copulare utrumque , scilicet, amantem, Mamatum: quare amicus dicitur quasi alter ego, de D. August. Iib. φ. Consessionum cap. 6. de suo amico dixit, Dimidium animae meae, & lib. s. de Trinitate cap. vltimo ait, amorem esse iuncturam quandam duo copulare intendens. Secundus, inhaesio mutua, id est, quod amans sit in amato, de oontra propter amoris reciprocationem. TertiuS, ectasis, quae est suspensio quaedam animi in virtute apprehensiua , quae fit extra se amans: similiter in appetitu aliquis nonnunquam ita rapitur, ut omniaptopter amatum vilescant. Quartus, infirmitas,per accidens tamen: nam amor per se perficit. Quintus, amor est causa omnium passionum, praesertur

214쪽

Philosophicus. 2P 3

vero amor concupiscentiae, ex quo nascitur zelus,& zelotypia. Ioannes Picus Mirandulanus colligit duodecim conditiones veri amoris. Prima, hoc amore uni eum amare, & prae illo cuncta contemnere: nam amor diffusus in plures non est tantae persectionis,chm illis non nisi per partes communicari possit. Secunda, miserum putare qui tanto priuetur amato. Tettia, omnia pati, etiam mostem , ut cum amato possit esse ; hinc a nonnullis dicitur - γ. εηυμαι , Valens sum , quia amor super omnia constans est: hinc etiam dici solet, amanti nihil essc dissicile. Quarta, se ornare,ut illi placeat. Quinta, saltem cogitatione, si non potest fieri re- ipsa,cum eo semper esse. Sexta, omnia praeter ipium quae ad ipsum attinent amare, Vt eius amicos, loca insignia, scripta, nomina, imagines. Septima, nihil tam appetere, quam eius laudes dc honorem. Octava, de eo omnia summa credere, & ut omnes idem credant,vehementer affectare. Nona,

optare pro eo pati aliquod incommodum, & quidem cum delectatione. Decima, flere saepe pro eo, vel si praesens sit ex laetitia uberiore, vel si absens ex dolore. Undecima, semper languere illius desiderio. Duodecima , illi diligenter seruire, non cogitando de praemio aut mercede. M odio. Odium repugnat amori, ideo facile est ex supra dictis intelligere quid sit, quas causas habeat, quae

effecta,& proprietates, nam contrariorum contraria est natura, contrari- causae, & contraria

proprietates : itaque odium est displicentia mali iudicati simpliciter, unde illius causae sunt praeci -

215쪽

satis patent.

De msiderio quid sit, essecta , μη

Desiderium est inclinatio appetitus concupiscibilis ad prosequendum bonum amatum. Differt ab amore,& gaudio,quod haec versantu circa bonum apprehensum sirnpliciter, vel ut prae sens , illud autem ut adsens: duplex est desiderium, naturale quo

tendit homo in bonum, suae naturae conueniens, ut in somnum,cibum, refrigerium; & non natura Ie , quo tendit in bonum a ratione dependens, cuiusmodi sunt honores, diuitiae,&c. Differunt in eo praecipue, quod naturale commune sit omnibus animalibus , non naturale vero sit homini proprium : deinde quod illud sit finitum, quia non expetimus,uerbi gratia, cibum , ni si ad certam usque mensuram, id est, quo ad famem ademerimus; sed quia posterius rationem sequitur & ratio appre' hendens bona non naturalia ulteritis semper progreditur, nec ad aliquid certum est definita; hinc fit ut hoc desiderium sit aliquo modo infinitum. Effecta desiderij sunt fermὸ eadem, quae amoris; nam qui inordinate desiderant, innumeris pene laboribus , & angustiis se cruciant, ut rem concupi- tam consequantur; hinc suspiria, exclamationes, nisi rationis dictamen & regula adhibeatur. Nascitur desiderium ex iisdem causis, ex quibus amor maxime vero ex bono futuro apprehense, augeturque si claritis cognoscatur, praesertim Vero ap prehensa huius boni pulchritudine, & necessita-tC; non tamen omnes aequaliter d siderant, sed calidiores feruentius, frigidiores minias seruenter; hi tamen constantiores esse solent in desiderandis Sc

216쪽

prosequendis rebus: nam qui multam caloris habent , ii statim non fiant voti compotes, ad aliud bonum sese conuertunt, nisi sortE a ratione coerceantur. Notabis,quod sicut amor abus est appetiis

tus sentientis, alius voluntatis, sic desiderium aliud est appetitus concupiscibilis, diciturque concupistentia, de cupiditas, & versatur solum circa bonum utile, dc iucundum: aliud voluntatis, quod propriὸ dicitur desiderium , versaturque circa triplex bonum , scilicet , utile iucundum ,& honestum, sed

maxime circa honestum. De Fuga.

Fuga, quae desiderio opponitur, ex supradictis facile potest intelligi, est enim veluti detestatio quaedam mali absentis; cuius effecta sunt superioribus opposita. De delectatione seu gaudio, quid , cause, effecta. Delectatio seu voluptas, vel gaudium est actus quo appetitus concupiscibilis, quasi conquiescit in

bono sensibili iam obtento,& praesenti: sunt autem aliae delectationes animae aliae corporis, seu sensus; aliae item naturales, quae scilicet naturam sequim-tur, benὶ dispositam, qualis est ea quae percipitur ex potu post longam deambulationcm, vel in magna siti , aliae vero praeter naturam , 'quae scilicet non sequuntur naturam bene dispositam ; vicam nascitur sitis ex mala habitudine , vel aegritudine

corporis: sunt autem mentis delectationes nobiliores S maiores absolute voluptatibus corporis, quia actiones mentis quas consequuntur sunt nobiliores , dc magis abstractat a sensibus, delectationes tamen sensus sunt se eunddm quid vehementiores ; quia eorum obiecta sunt nobis familiatiora,

217쪽

1os Hortulus & habent secum annexam corporis transmutationem Cauta delectationum sinat: Prima, praesens bo, num, conueniens , totumque simul apprehensum. Secunda, est operatio, vel quatenus per eam assequimur aliquod bonum , vel quatenus ipsam et operatio est cognita, ut aliquod bonum, vel quatenus per eam inducimus in aliquam cognitionem, dc aestimationem, quomodo delectant adulatores. Tertia, transmutatio, & varietas, quia natura dele -ctatur varietati. Quarta, Ordo propter conuenientiam , quae in eo reperitur. Quinta , similitudo propter eandem rationem, licet tamen per accidens possit esse causa tristitiae , sic figulus figulo inuidere dicitur. Sexta, memoria, & spes: quia delectatio oritur ex praesentia boni, maior tamen est delectatio quando est actu praesens, &a sensu percipitur. Septima, tristitia per accidens potest esse causia delectationis. Octaua, benefacere alteri. Nona, admiratio quae habet annexam spem obtinendae cognitionis eius quod desideratur. Effocta delectationis: Primum, dilatatio cordis, quia scilicet extenditur sanguis ad partes exteriores, ut quodammodo illae participes fiant illius boni, de delectationis praesentis: sic enim membra se mutuo iuuant. Secundum sanitas corporis, si delectatio sit moderata, tunc enim releuamur & recreamur a molestiis δί curis, Sc moderata dilatatione sanguinis spiritus sunt puriores, ex quibus nascuntur perfectiores animalis delectationes : quod si

immoderata foret, non mediocriter noceret , imo posset esse tanta, ut mortem repentinam afferret:

ratio est, quia sicut nimia tristitia suffocatur cor,sic

218쪽

nimia dilatatione sanguine destitutum potest labe factari. Tertium, est risus qui definitur motus oris,Z: pectoris factus a diastagmate per mutatos viaque ad buccam. hinc fit,ut qui tanguntur sub axillis,& titillantur, facile rideant; quia per illum contactum mouentur partes , quae cum supradictis ma- qnam habent connexionem: deinde illud est in-1uetum ; ut autem aliquod effectum risum mo. ueat, debet esse nouum, iucundum , insuetum &repentinum, & quidem praecedente admiratione. quae clim in solo homine reperiatur, solus etiam homo potest esse risus capax: haec intellige derisu naturali, non de affectato, cuiusmodi est subsannatio. Quartum, moderata delectatio est causa finalis

OperationiSi nam operationes cum quibus est coniuncta delectatio facilitis exercentur; per accidens tamen fit, ut immoderata delectasio obsiΘpeculationi, quia distrahit animum,ne si attentus. Quintum, desiderium interdum, & nonnunquam etiam molcstia, per accidens tamen, vel quia ipsa delectatio annexam habet aliquam defatigationem, vel saltem apprehensionem priuationis illius.

Tristitia quid, eause, essem, remedia. Trist ilia delectationi opponitur. est autem actus appetitus concupiscibilis, quo idem appetitus conis quiescit in malo praesenti apprehenso: tristitiae sp ciscies sui quatuor, misericordia, inuidia, anxietas,seu angustia & acedia. Misericordia ex Arist. 1. Rhet. c. 8. est dolor de malo alterius, quod nobis videtur immerito illi accidere , ut sunt infortunia, morbi; fit autem misericcsidia seu dolor ille internus. quando ex apprehenso alterius malo contrahitur calor,

qvi si fuerit moderatus calefacie cerebrum. unde si

219쪽

io 8 Hortulus

cerebrum sit humidioris naturae humor aqueus distillatur, excutiunt ui que L chlymae. hinc fit ut seu minae & infantes sint ad fleium propentiores: si

vero siccae non effunduntur lachrymae, sed nascitur dolor capitis: in otat autem Uiues datas elia lachrymas , ut indicent miseriam nostram & alij nostri misereamur. I nuidia est dolor seu tristitia de bono alterius apprehenso, ut malo , quasi offendat vel minuat nostrum bonum, contingit multis modis: primo, odm bonum alterius minuit nostrum: secundo, quando dissemus de bono alicuius, quia illud cupimus, S tunc in re bona dicitur aemulatio: tcrtio, cum dolemus de bono, & desideramus ne habeat; quia nobis officit, & quidem bifariam , vel quia nollemus habere,& haec est diabolica, vel quia vellamus nobis, & haec proprie dicitur inuidia: est autem inuidia proprie utier tinares, S rejectu eiusdem rei illius obiectum contistit in honoribus , pecuniis, & similibus: conuenit primo inuidia superbis cupientibus caeteris praecise : oritur enim illa ex cupiditate excellendi: secundo, pusillanimis , qui cum abiectiori sint animo iudicant

bona aliorum potiora, ac maiora quam sila, vel certe me inunt ne id contingat. Anxiei as est aggravatio quaedam ex tristitia. Acedia est ea agg auatio quae reddit hominem immobilem , ut in repentinis accidit. Cauta tristitiae sunt : Prima, malum coniunctum praesens,& apprehensum, siue ex rei veritate ita sit,sive ex imaginatione tallim. Secunda, aliae passiones de bono fiunt etiam ciuiae tristitiae , licet per accidens,ut amor & desideri urru si enim offeratur aliquid contra amatum, & bonum abiens quod deside

Diuitiaco by Cooste

220쪽

desideratur propter nimiam moram causatur tristitia. Tertia,constitauio corporis, unde melancholici maximὸ tristantur, similiter studia, vigiliae, la . bores,& alia eiusmodi generant per accidens tristitiam, quatenus sunt causa crassi sanguinis: impediunt enim digestionem, quae est causa humoris melancholici . Quarta , cibi apti ad generandam melancholiam sunt causa tristitiae, cuiusmodi sunt cibi frigidi & sicci, ut carnes bubulae, leporinae, salim moderate sumptum : tandem ipse tristitia est causa tristitiae, quatenus est causa melancholiae, Ahaec rursum tristitiae. Quod spectat ad essed iis tristitiae notat Diuus

Thomas prima secundae quaest. 37. arti c. . tristitiam prae caeteris passionibus maxime nocere corpori; quia inter passiones illae magis nocent, quae faciunt motus contra naturam, cum autem huiuia modi sint omnes passiones in malum, quoniamessiciunt contractionem sanguinis, quae est contra naturam; quia sanguis, ut pote calidus natura sua dilatatur ; inter eas tamen pessima est tristitia, tum quia timor versatur tantum circa malum absens, at tristitia circa prae sens: igitur caeteris paribus magis nocet tristitia, tum quia impedit operationes ammae, ut facultatem addiscendi , intelligendi; climenim anima est intenta vehementi illi passioni, aliis intenta esse non potcst, tum quia impedit spiritus animales necessarios ad perfectam operationem, ne scilicet puri fiant, tum quia si vehementior sue rit aggravat animam, estque veluti pondus, quo anima quasi stupida Δἴ corpus tanquam immobilo remanet , tum quia inducit somnum refrigerato

cerebro, iuxta illud Psalmistae: Domἰratiis anima

SEARCH

MENU NAVIGATION