Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

De principiis actionum humanarum. Aristoteles c. i. l. 3. Ethicor. distinguit has tres

tarium, seu sponte, inuoluntatium,seu inuite, & novoluntarium, seu non sponte , aitque voluntarium,

esse id quod fit ex intrinseco principio, & propensione naturae: quomodo ignis dicitur serium moia ueri sponte, S aqua deorsum, licet ad unum sint determinata. Sic bruta ex propensione naturae, non no sollim, sed pluribus modis agere possiant; ita tamen, ut nec contra i iis modis agere possint, nec ab agendo se cohibere; sic homines voluntarie agunt, cliuerso tamen modo ab illis,quia, cum percipiant , non tanthm praesentia, verum etiam praeterita, & sutura, omnes item circumstantias, varie pollunt de rebus iudicate, & modo probare unum contrarium, modo alterum. Inuoluntarium dicitur, quod fit vel per violentia, vel per ignorantiam. Inuoluntarium per violentiam dicitur , quando principium est externum, & id, quod agit, aut patiturinullum adiumentum adfert ut crem lapis, aliquo extrinsecus impellente, fertur sursum. Inuoluntarium autem per ignorantiam dicitur, quando ignorantur circumstantiae, ita tamen, ut qui laesit,

statim atque cognouit, peccati poeniteat, quod si facti eogniti non poeniteat, sed potius laetetur i Vt, si quis nescius in sylva hominem interfecerit, quem ubi cognoscit fuisse sium inimicum, gaudet id factum esse, id non Ah --πιον, id est, inuoluntarium , sed ob χ-id est, non voluntarium ; sic actiones, quae vi fiunt, praecedente tamen deliberatione . & consensu , ut, cum quis mercator Orta

202쪽

dempestate proiicit merces in mare, non dicuntur inuoluntariae, nec voluntariae simpliciter , sed non voluntariae, vel mixtae, ut docet Aristoteles, sunt

enim voluntariae , & sponte fiunt habita ratione loci, & temporis , inuoluntariae autem simpliciter. quia nullus est qui tuas merces in mare abiicere velit. Probat tamen esse magis voluntarias, quia clim geruntur fiunt deliberatione praecedente, re iudicio, & ab interno principio proficiscuntur. Se .cundo notandum est, voluntarium distingui a libero, tanquam univer sale a particulari ; illud enim tantum significat, quod fit propensione naturali.& procedit ab interno principio. Vnde Aristoteles admittit in bestiis, pueris, & amentibus voluntarium, in quibus tamen negat liberum ; item

primi motus, qui deliberationem anteuertunt, dicuntur voluntarii, quoniam procedunt ab interno principio, & tamen non sunt liberi, ut omnes concedunt,nec sunt in nostra potestate,similiter actus. quo Deus seipsum amat, aut quo beatus amat ipsium Deum, est voluntarius, non tamen liber i quia non est situm in potestate beati eum actum amoris

non exercere, aut exercere contrarium ; at liberum

dicitur de eo quod est indefinitum ad opposita, siue contradictorie , Vt . ad agendum, vel non agen dum ; siue contrariE, ut ad hoc agendum, vel ad agendum illius contrarium, quod in solo homine

locum habet, non in brutis, aut aliis rebus naturalibus. Tertio aduertendum est , in homine voluntarium magi, impediri per ignorantiam, quam per vim ; quia ner ignoranstim ratio, quae in homina est radix voluntarii, impeditur ; at per vim impeditur tamum facultas externa, in qua voluntariam

203쪽

192 Hortulus solum est participatione quadam, & velut in ramis: deinde quia ignorantia aufert libertatem interioris actus, qua sublata, exterioi actus liber esse nequit ; vis autem non aufert propriὸ libertatem, quia tantum impedit, ne libertas, quae intus in animo residet, foras prodeat, ad externas actiones exercendas. Quarto sciendum est ex Diuo Thom. I. 2. quaest. 6. articul. 3. triplicem esse ignorantiam ,

antecedentem, consequentem , concomitantem ; antecedens ignorantia Vocatur, quando aliquis ignorat quae tenetur scire ad recte vivendum,

ut si quis ignoret, non esse furandum , moechan. dum, & caetera, quae sint iuris naturalis. Vnde a Iurisperitis vocatur ignorantia iuris, ad distinctionem illius, quam appellant facti, cum aiunt, ignorantiam facti excusare, non autem ignorantiam iuris : distinguitur etiam ignorantia facti ab ignorantia iuris; quod illa sit sirgularium circumstantiarum, quibus Unumquodque factum circumscribitur, qua3 non tenemur scire propter multitudinem , & varios modos, quibus mutantur, nisi forte

directe subiiciantur communibus principiis ; quia

sicut tenemur uniuerse scire non esse surandum, ita etiam non esse hic, & nunc surandum. Ignorantia vero iuris sit uniuersorum principiorum, quae merito hoc iuris nomine appellatur; quia ius dicitur quod lege sancitum est, at leges non seruntur nisi uniuerse ,vgeneraliter, ut docet Aristoteles 2. POIit. cap. 6. Ignorantia consequens illa est,qux consequitur actionem voluntatis; & est du- Plex, una imperata, altera crassa; prior dicitur effe- ctys voluntatis iubentis rationi,ne discat aliquid.

quod scire debet ad recte vivendum, ut, scilicet, . liberius

204쪽

Philosephicus. I9 3

liberius peccet, alioque nomine vocatur, ignorantia affectata, vel optata, de qua loquitur David Psalino 33. noluit antelligere ut bene ageret, quae ignorantia, numquam excusat, sed potitis auget peccatum. Posterior appellatur crassa a Theologis &a Iuris peritis supina, quae tribuitur voluntati propter totam negligentiam, quando, scilicet, homo ignorat id quod tenetur scire , cum tamen possit, qualis est in Nauclero, clim ipso dormiente. eo tempore quo vigilare debuit, fit naufragium; qualis etiam eth in eo, qui ignorat ea, quae t pectant ad Proprium statum, atque ista ignorantia non ex eulat a peccato, quamuis ipium diminuat. Concomitans denique dicitur, quae rinc est caula actionis voluntatis, nec eius effectus, sed tantlim casia cum ea coniungitur . qualis est in eo, qui venando hominem latentem interficit, clim putaret se interficere seram. Antecedens ergo ignorantia non facie inuoluntarium , nec excusat a culpa, similiter nec

utraque consequens: concomitanS vero culpa va

cat, si cognito facto sequatur dolor: & poenitentia; si autem laetitia, & voluptas , non facit inuoluntarium, nee culpa vacat; cuiuς ratio est, quia non de

lectamur, ni ii iis, quae sponte facimus, nec dolemus , nisi rebus, quas inuiti facimus : itaque, qui

postquam errauit laetatur, censetur voluntaria errasse, qui vero dolet, cantra. Secundum principium humanarum actionum est electio, cuius naturam inuestigans Aristoteles cap. 2. lib. 3. Ethicor. docet, genus illius non e flecupiditatem, seu desiderium, quia nobis communi; est cum brutis, & pueris, electio non item: deinde , quia incontinenteβ agunc ex cupiditate, nou.

205쪽

1'4 Hortulus

tamen ex electione. 3. quia cupiditas potius impedit electionem: denique, quia cupiditas versatur circa iucundum , electio autem circa honestum, &turpe: deinde ostendit, non elle iram , quia climmotus irae sint valde repentini, minus videntur fieri ex deliberatione ,& lectione. Docet 3. non esse voluntatem, id est,uolitionem, licet cum ea similitudinem habeat, ctim utraque sit actio animi intelligentis. Primdm enim electio est eorum tantam, quae fierr possunt, voluntas autem eorum etiam quae fieri nequeunt, ut si homo appetat immortalitatem: hoc tamen intelligi debet, de voluntate imperfecta,quae velleitas dici solet. 2. voluntas est eorum etiam, quae ab aliis fiunt et electio vero eo rum tantum, quae a nobis facienda sunt: tandem voluntas potitumum est finis, electio autem me- .diorum, quae ad finem referuntur. . probat non elle opinionem, quia opinio versatur in rebus omnibus, diciturq; vera, aut salsa: electio aute tantii mversatur in iis,quae sunt in nostrap testate,diciturque bona, aut mala: de voluntario autem constat

latius quidem patere ipsa electione, qu* licet proinde voluntaria sit, non tamen est omnino idem cum voluntario: nihilominus ex his infert Aristo. teles electionis genus esse ε ούπιον, id est, volunt rium ; diiserentiam vero αροσζεcι--αον, id est, praeconsultatum : unde coli gitur haec definitio; electio est voluntarium p: ae comultatu d est,quod antegrelsa deliberatione melius apparet . quod autem clectio requirat praecedentem deliberationem. colligit ex nomini, notatione; dicitur enim

--εω, id est , eligibile, quasi ἐπtωνιυρνον, id est, prae caeteris eligibile.

206쪽

Philo sphicus. I9 s

Tertium principium actionum humanarum dicitur consultatio, seu deliberatio, quae duobus modis fieri potest , vel ab uno tantam , ut cum unusquisque consultat, & deliberat de iis, quae sene

in sua potestate,&ad illum spectant; vel a pluribus.

ut in rebus magni ponderis, solemus aduocare in consilium viros prudeles gnaros,& familiares quibuscum maturius deliberemus, quid faciendum, quid ve fugiendu . Non est autem consultatio de iis quae insipiens quaerit: nec de rebus aeternis, ut de mundo, eorporibus coelestibus ; nec de rebus quae necessario, aut natura, aut casu fiunt ; nee denique

de iis, quae humana quide siunt,sed ad nos nihil spectant ; est igitur consultatio solum de iis, quae sunt

in nostra potestate, nec tamen de omnibus: non

enim consultamus, quo pacto sint effingendae litterae , nec de finibus, sed de mediis necessariis ad consequendum finem : imprimis ergo , in omni consulcatione praesupponendus est aliquis finis: deinde duo inquireda sunt, nempe, media, per quae ipsum finem assequi possimus di modus, quo ipsis mediis uti debeamus: praeterea in consultatione, illud est vitimum, quod est primum in executione: & contra ; incipimus enim consultationem a fine, qui tamen est ultimus in executione, & peruenimus usque ad medium, quod primo exequi

debemus. Electio,& consultatio versantur in eadem materia; sed consultatio praecedit,quia quando consultamus, nondum statutum est, ac definitum quod medium debeamus tenere, vel quo modo eo uti: quando vero eligimus, tunc statutum

est. Ex quibus colligi potest haec definitio electionis, ut sit appetitio earum rerum, quae sunt in nom

207쪽

r96 Hortulus

stra potestate, climantcgressa est deliberatio. Pota test autem & deliberatio, seu consultatio sic describi : inquisitio rationis, in iis quae a nobis fiunt, dc ad finem referuntur. Vel inquisitio rationis, qua de rebus agendis, dubiis, atque incertis aliquid in .

uenitur certum, & determinatum.

Quartum humanarum actionum principium est voluntas, aut volitio, quo nomine Aristoteles non intelligit illam animae rationalis facultatem; sed primam eiusdem actionem quam Graeci ζουλ. σ1ν, Latini voluntatem, aut volitionem appellant, ut enim primorum principiorum cognitio dicitur intelligentia: sic prima voluntatis actio voluntas nuncupat. r. Statuit autem Philosophus obiectum voluntatis absolute consideratae esse bonum : obiectum vero voluntatis huius vel illius hominis ense bonum apparens, nam probis viris id videtur bonum, quod reuera tale est: improbis autem etiam mala videntur bona. Tandem concludit cap. s.

lib. 3. Ethic. actiones humanas ita pendere ab illis quatuor principiis; ut siue sint bonae, siue malae, dicantur voluntariae: docet enim in hominis voluntate situ melle, ut aliquis bonus, vel malus fiat, ratio est, quia illud est in nostra potestate, cuius principia sunt in nostra potestate ; sed principia omnium actionum humanarum, scilicet, electio, deis liberatio, & caetera sunt in nostra potestate , veconstat ex praecedentibus; igitur &actiones humanae. Denique respondet rationibus, quibus veteres docebant, vitia non esse in nostra potestate. Primam petebant ex naturali constitutione corporis: constat enim Regmaticos esse tardos, quia abundant humore illo viscoso, ideoque vitia illa ess

208쪽

philosophicus. . 19

naturalia, non Voluntaria: cui respondet Aristoteles, id prouenire ex mala consuetudine,& similibus actionibus saepe repetitis, quae sunt in nostra potestate. Secunda est, si vitia ellent voluntaria pollemus ab illis desistere quando volumus, hoc autem repugnat experientiae, quia multi sunt quibus sua vitia displicent, a quibus tamen abstinere non possunt. Respondet Aristoteles absurdum eia se eum qui vitiose vivit nolle esse vitiosum, quoniam quicunque vult causam, unde nouit nasci talem effectum, vult etiam talem effectum, vel certe mauult effectu quam causa carere. Quemadmodum qui tempore ς stus iter conficit perspicuum est illum velle stadare , vel saltem malle sudare, quam ab itinere abstinere , clim igitur qui prauas

actiones exercet, sciat inde nascitura vitia, &tamen vult exercere huiusmodi prauas acinones, contrahit sponte vitium : quantumuis ubi vitia fuerint inueterata iam ab illis vix possit abstineri, sicut is qui neglectis medicorum praeceptis dissoluth vivendo incidit in infirmitatem, a qua vix potest liberari , & qui lapidem emisit ipsum reuocare non potest: qua de re praeclare diuus Augustinus lib 8.. Consessionum cap. s. ex peruersia, inquit, Voluntate fit libido, cum autem seruitur libidini facta est consuetudo, 3c dum consuetudini non resisti lux facta est neccssitas quibus quasi ausis sibimet anne

Tis texitur catena, qua vinctus animus ad insero trahitur. Porro ad clariorem eorum, quae hactenus de

principiis actionum humanarum dicta sunt cognitionem; silendum est in quovis ncgotio tres facultates conc*rrere, nempe intellectum, voluntatem,

209쪽

Is 8 Hortulus 'Ec facultatem exequendi: ad intcllectum seu rationem tria hoc loco pertinent apprehendere, de liberare ,& imperare: voluntatis autem sex sunt actiones; tres circa finem, volitio, intentio & frutitio : totidem circa media, consensus, electio, de usus: ad facultatem exequendi, tandem referuntur omnes vires, quae imperio talionis, & voluntati mouenti parent: sic ergo hae tres facultates in agendo concurrunt, ut prima actiost apprehensio finis. Secunda volitio eiusdem , quando scilicet finis nobis placet. Tertia est fruitio imperfecta, id est, voluptas quae percipitur ex spe conte quendi fi . nem. Quarta est intentio finis id est voluntatis proinsositum acquirendi finem Quinta usus, quo vo-untas applicat intellectum ad deliberandum. Sexta deliberatio. Septima consensius. quo voluntas adlueret conclusioni collectae a ratione deliberante, quando scilicet, delectatur in eo, quod ratio ad inuenit. Octaua electio, qua unum alter i anteponit. Nona imperium rationis , quae praecipit exequenda ea, quae percepta sunt, & hucusque durat analysis, seu resolutio finis in ea quibus acquiritur. Decima est usus, quo voluntas applicat facultates mequentes ad opus conficiendum,hic incipit ordo executionis, quo a mediis ad finem progredimur. Vndecima est executio, qua absoluitur opus.

Duodecima est perfecta fruitio . id est delectatio, quae percipitur ex persecta possessione finis.

210쪽

INTERVALLVM III.

Suid pasio, quotvlex, causa ef'sciens,,ubiectum sino.

QV AE ab Aristotele dicuntur Φα,, Latinc

passiones, perturbationes . & affectus animi dici iolent: definitur autem affectiis , actio appetitus sentientis, qua fertur in bonum vel malum iudicatum ab aestimatiua, vel imaginatione. In hac definitione ponitur actio loco generis, caetera loco differentiar. dicitur autem actio, quia licet ab Aristotele vocetur c, id est, passio, proprie tamen est actio, & appetitio elicita ab appetitu sentiente, sicut volitio est actio elicita i voluntate. Dicitur autem passio, quia semper coniuncta est cum aliqua corporis motione, & passione, ut clim in timore partes extremae destituuntur, sanguine confugiente ad cor, & sic de caeteris: sicut etiam dicitur perturbatio, tum quia iudicium rationis perturbat, si fuerit vehemens , thm quia peruertit ordino inter appetitum sentientem, & rationalem, quoniam ille huic imperanti parete debet. Additur 2. appetitus sentientis,ut distinguatur ab appetitu rationali, In quo tametsi reperiantur eiusmodi actus, i amor, odium, spes. quia tamen non fiunt cum aliqua corporis motione de passione, sicuti nec in Λngelis. Hinc fit ut non dicamur proprie esse passiones, sed operationes, vel affectiones. a. sublungitur, qua sertur in bonum ,&c. quia sicut voluntas sertur in bonum iudicatum a ratione, sic appetitus sentiens in bonum iudicatum a facultate aesti-

SEARCH

MENU NAVIGATION