Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

rgo Horaulus Caetertim prima causa efficies Ethicae est Deus,

qui Ethicam, cum aliis scientiis pximo parenti largitus est. Quaeritur autem author & reparator Ethices: apud Hebraeos, Graecos, imo & apud Barbaros fuere praecepta saltem generalia honeste vivendi a quia tamen propter flagitia hominum, quasi sepulta iacebat Ethice, illius reparatores creduntur praecipuὶ Socrates, Plato ,& Aristoteles sui colligitur ex capite s. lib. i Metaph & de Socrate quidem scribit Tullius, illum e coelo euo- easse Philosophiam moralem. Plato vero de virtuistis natura optime diiseruit, melliis tamen Aristoteles declarauit naturam.& p roprietates virtutum, que etiam Albertus m=gnus arbitratur Aristotelis nomen propterea sortitum, quod G ν πιλος, id est, optimum finem, siue quis optimus esset finis aperuerit, vel saltem quae de optimo fine , & beatitudine praecepta traduntur, in ordinem ,& artem redegerit. Unde praecipuus author Ethicae habetur Mistoteles.

Haec area moralis appellatur, quia in eam mittimus semina virtutum, quibus utriusque appetitus persectio continetur: deinde quia tradit praecepta circa mores, ipsosque mores informat.

INTERVALL vM I. Omnia lonum appetunt. Duplex intes item se appetitus.

T Oeget Aristoteles lib. I. Ethic. cap. I. Omnes humanas actiones, quae, scilicet, homini, ut

192쪽

Philosophictu. I 8 I

homo est , conueniunt , ad bonum aliquod referri, seu bonum aliquod appetete , sue illud sit reue ii bonum, siue apparens tantum i quare, inquit, probe veteres definierunt ipsum bonum esse ad quod unaquaeque res refertur et ratio huiuS generalis propositionis est, quia bonum idem est ac perfectum,& ideo unaquaeque res estbona, quatenus est ens,& pei secta , cum igitur appetitus unicuique rei creatae datus sit, ut appetat tuam Lotalem, & integram persectionem, quam initio productionis suae non habet, id censetur uniuscuiusque particulare bonum, quod ab unaquaque re particulari appetitur : quemadmodum generale ac summum bonum illud est, quod omnia appetunt, tanquam suam supremam perfectionem. Aristoteles illam probat alia propositione uniuersali, quae sic habet: omnis ars, OmnIs doctrina, atque actus, itemque electio bonum quoddam appetunt, quam , ut intelligas, obseruabis omnium operationum humanarum

duo esse principia, intellectiam & appetitum : est autem intellecius duplex , speculatiuus & practicus, seu activus: appetitus item duplex, electivus,& exequutiuus ; intellectus activus continet artem omnem, non sol tim proprie dictam, sed omnem scientiam activam : speculatiuus vero continet lubia scientiam & doctrinam, quae est via ad scientiam. sub appetitu electivo ponitur electio ; stibappetitu exequutiuo ponitur actus: ex quibus patet Aristotelem assumpsisse praecipuas hominis actiones , ut probaret omnia bonum aptetere, Minde concluderet, in rebus humanis este aliquem finem ; quoniam finis dc bonum conuertuntur. Porro, ut liquidius constet omnia bonum appeto

, - .

193쪽

181 Hortulus

re; notandum est, appetitum quadrifariam sumi pollet est enim appetitus naturalis, quo inanimata dicuntur appetere loca sua naturalia; ut ignis sui. sum, lapis deorsum, tanquam quoddam bonum fi

bi proprium; est & vegetativus, qualis visitur in

plantis, quo inclinantur ad ea,quae suae naturae sunt consentanea. Tertius dicitur animalis, siue senstiuus, quia cuniunctus est cum sensu & imaginatione , ideoque sensationem obiecti praeiupponit, qualis cernitur in brutii. Quartus appellatur intellectivus siue rationalis, qui compecit, tantum ratione utentibus, & agentibus liboris, puta homini, bus, dicitiisque voluntas. Vnde consequens est omnia quae sunt, siue animata. siue inanim a, appetere aliquod bonum, & sicut inter appetitus sunt gradus quidam; sic inter bona, & Iines: nam illa appetuntur, & ad illa dirigitur appetitus.

A R E o L A F OE O X, Beatitudo in quo sitasse, nomina, proprietates, causis, Pati bonum.

Hic loquemur solum cum Aristotele de huius

vitae beatitudine, quae in actione virtutis moralis posita est, & cum ipso homine desinit; non autem de beatitudine animae separatae, de qua alias ex profesta disputationem instituemus. Clim igitur ori esset inter veteres Philosophos grauis de ardua defcelicitate controuersia, voluit Aristoteles illam di rimere , palamque profiteri quid de ea sentiret: quare lib. I. Ethic. & lib. io. statuit scelicitatem in praestantissima hominis operatione esse sitam. Bonum enim est triplex, animi; ut actio honesta,&virtus: corporis; ut robur, & pulchritudo: fortu-

194쪽

Phi osophicus. 383

nae ut opes: atqui beatitudo est summum bonum; non rago debet collocari in corporis aut fortunae bonis, ctvn animus sit illis excellentior, ted in bonis animi perfecte operantis,id est, virtute utentis. Deinde, ut scribit Aristoteles lib. I. Et hi cap. s. tria sunt vitae genera, quae maxime excellunt. Primum dicitur , quod totum cst in capiendis voluptatibus, ut in ultimo fine, & summo bono, quare eos qui hoc vitae genus sectantur, appellat Aristoteles s rimis πις , stultissimos,ineptu-simos, & pecudum simillimos, VL qui pecudum Vi- , tam caeteris anteponant, est enim haec vita ἡ - λ , id est,plena perturbatione. Secundum dicitur/ω- , id est, civile, eorum, scilicet, hominum , qui non sunt plane otiosi dc delicati , sicut iuperiores, sed occupati in agendo, & capescendis honoribus, estque haec vita ιατρο - Ar , id est , medio cliter obnoxia perturbationibus. Tertium denique θεορε id est, contemplatiuum, & penitus a corpore liberum. Dieitui autem haec vita se, id est. vacua omnibus perturbationibus , constituatque beatitudinem iis praestantissima hominis actionet. quae est contemplatio. Sunt autem duo nominum genera, quibus sculicitas compellatur, alia rerum in quibus collocatur scelieitas; ut virtus, honos, voluptas: alia ipsius beatitatis; ut Delicitas, summum bonum , beatitudo, summa perfectio , finis ultimus: dicitur scel: citas, & beatitudo, quia beat, & explet cupiditata n , summum bonum, quia nihil eo melius inter humana I vltimus finis, quia eo tendunt ac roses un

tur omnia omnium Vota.

Aristoteles explicans ex propria sententia natu

M iiii

195쪽

ram silmmi boni, siue beatitudinis, c. 7. l. I. Et hic. teceni et tres illius proprietates, quarum prima est, ut sit ultimus finis, & summum bonum, licet enim Variarum artium, & actionum varii sint fi- 'nes, necesse tamen est omnes illas ad unum aliquem finem vitimum referri, in quo positum est summum bonum. Clura autem dicitur beatitudo ultimus fiuis actionum humanarum , intelligitur de bonis, non de vitiosis I quia vitiosae actiones potius conducunt ad amittedam beatitudinem, quam ad eandem comparandam. quamuis etiam aliquomodo nulla sit actio tam praua, quae ad aliquod bonum non reseratur, licet per accidens. Secunda

proprietas est , ut beatitudo sit persectissima, &omnibus 1 uis numeris absoluta; cum enim id quod propter se expetitur sempςr sit perfectius eo quod expetitur propter aliud, sequitur id quod propter se tantum expetitur persectissimum esse,huiusmodi aute est beatituilo. Tertia, ut seipsa contenta sit, quia beatitudo est persectissima: at rei perfectissimae nihil deesse potest, cui autem nihil deest seipso. Contentum est. Deinde subiungit beatitudinem ita seipsa esse contentam , ut detractis caeteris adhuc ipra expetatur: ait tamen accessione alicuius boni, quantumuis exigui fieri quodammodo magis expetibilem, non tamen essentialiter persectiorem. ex quibus seelicitatis proprietatibus hanc descriptionem colligit. Foelicitas est ultimus finis, periacti is mus , ac per se suffciens. Verum ut tradat accuratiorem fodilicitatis definitionem, ex genere& differentia constantem, docet eodςm cap.rn quo

eonsistat ipsa scelicitas, nimirum, in hominis action , quia, inquit, eoium omnium, quae propIiam

196쪽

actionem habent, scelicitas consistit in actione: led proprium hominis officium est agere, cum enim singulis rebus , singula munera & officia natura praescripserit,repugnat illam solum hominem omni opere solutum , & suo carentem munere reli

qui ilia r igitur scelicitas hominis consistit in eius actione. Adde quod, vltima rei persectio, est actio prima euim perfectio est forma quam sequitur

actio seu operatio, tanquam ultima perfectio, ut docet Aristoteles lib. 8. Physic. cap. 4 & lib. a. de anima cap. I. Sed summum bonum, seu vitiamus finis consistit in ultima iei persectione; igitur: quia verb variae sunt hominis actionest, non est

ponenda faelicitas in quibuscumqυe , sed in his dumtaxat, quae sunt illi propriae, & qti bus a brutis& caeteris rebus separatur, nempe, in actione ani mae rationalis r cumque duae sint illius ficultates, una rationalis per se; nempe, intellectus: altera per obsequium tantum, nempe, voluntas ; & appeti' ius: sic duplex existit beatitudo, una contemplati- , in actionibus intellectus consistens; altera acti ua, in actionibus voluntatis. Deinde coIligit duplicem differentiam foeticitatis, quarum una est, ut sit actio virtute perfecta, in hoc enim sollim disset tactio hominis probi, ab actione hominis, scilicet, persectione, non autem specie, quod nimirum, hominis sit uti sollim ratione, probi vetd hominis, uti ratione perfecta: altera est in vita undique perfecta, id est, in tota vita, quemadmodum enim anumantes, inquit diuus Thom. quia sensu percipiunt, bonum esse nuncaesse ,& viuere, appetunt etiam esse nunc, & vivere : sic homo, quia vi rationis inrevisit, bonum esse, semper esse, & vivere: sic

197쪽

Hortulus suapte natura, semper cupit esse ,& viuere cumque oporteat beatitudinem explere naturale desiderium , sequitur beatitudinem debere esse tota vita: imo si vera est beatitudo , aeterna esse debet.

una hirundo non facit ver, nec unus dies: sic nec dies unus neque exiguum rempus emcit se licem ac beatum ; sed neque una animi actio secund sim virtutem persectam, certissimum est stat citatis signum , nisi protrahatur ad longum tempus ista actio. Ex quibus omnibus colligi potest haec elieitatis definitio: scelicitas est actio animi rationalis secunditra virtutem perfectam, in vita pei secta. In qua definitione, virtus non debet sumi secundum

habitum; elim is qui habet habitum.virtutis, possit

aliquando male operari, si, nimirum, non Opere . tur secundum habitum virtutis; sed debet sumi secundiim actum, quomodo necessarib recte operabitur: ctim autem addit voluptatem coniunctam eiIecum scelicitate, non intelligit belluinam illam.& in sensu positam ; sed veram quae in solo animo reperitur, quaeque semper cum virtute coniuncta est: unde concludit cap. si lib. I. Et hic. isticitatemelle quoddam optimum, pulcherrimum, &iucu dissimum. Causa essiciens beatitudinis secundlim Aristotelec. 9. lib. I. Et hic. est, partim Deus, partim nos ipsi; Deus quidem, quia eius auxilio, de fauore omnia consequimur, atque adeo sollicitatem , quae est

summum bonum ; nos vero necessario sumus causa, quoniam est actio nostra, quae 1 nobis fit; unde colligit fortunam non posse ilici causam eiusdem beatitudinis ; quia quae a fortuna fiunt sunt vana α

198쪽

Philosophicus. III

inccrta , tum quia homines sustra laborarent in acquirenda beatitudine. Deinde docet subiectum beatitudinis , este lotum hominem moribus, &aetate perfectum : nam cum bruta animantia ratione careant, non possunt esse beata 1, nec item pueri, clim propter aetatem minus idonei sint, ut virtuti.& rationi congruenter vivant,idque ex mente Aristotelis, qui talicitatem in praestantissima hominis

actione constituit. Dubium est apud Aristotelem , num beatitudo sit bonum laudabile, an vero bonum honorabile ; ubi aduertendum est bonum morale in com muni trifariam diuidi. Primo comparatione siubie isti in quo est, vel ad quod refertur; sicque distribuitur in bonum animi, eorporis, & fortunae. Secundo comparatione obiecti, seu finis, in honestum , utile, & iucundum. Tertio comparatione proprietatum quae bonum consequuntur, in Iaudabile ,& honorabile. Cu' igitur ostendistet Ait

stoteles beatitudinem este bonum animi dumta. xat, ε praeterea honestum solum, non utile, aut iucundum, cap. g. lib. i. Ethic. ostendit esse bonum honorabile, non laudabile tantum. Rursus obseruandum est, tria esse bonorum gener/ I alia nim simi diuina, quibus ob praetantiam debetur honor; quaedam humana,& natura sua semper bona; ut virtutes, quibus laus tantiim debetur; quaedam postremo nec bona, nec mala natura sua, sed tant m v su, vel bona, vel mala fiunt; ut instrumenta, diuitiae, dc caetera, quae nec honore, nec laude sunt digna : beatitudinem ergo non esse ex postrem agenere manifestum esse ait Aristoteles; Ron else autem in secundo probat, quia bonum

199쪽

188 Hortulus laudabile dicitur quod aliqua bona qualitate

praeditum est,& ad aliud refertur, ut esse iustum, vel esse temperantem; at beatitudo non refertur alio. Deinde quia optimae rei debetur id quod est melius; at beatitudo est res optima, & honor me. lior est laude: igitur honor debetur beatitudini, non lau* tantam. Praeterea beatitudo ea bonum praecipuum, & terminus omnium bonorum Ogithr digna est honore. Vnde laudat Aristoteles responsum quoddam Eudoxi, qui ctim audiret sibi obiici voluptatem non esse beatitudinem, propterea quod 1 nullo sapiente laudaretur, acute respondit; ideo potius voluptatem esse beatitudinem, quia praestantissima ; ut Deus,& elicitas, non tam sunt laudanda, quam honorandas itaque concludit beatitudini non deberi tant sim laudem, sed aliquid maius, nempe, honorem; sicque illam esse in bonis honorabilibus, non in laudandis. Quae Vt

facilius intelligantur , notandum est totam qua stion em positam e sse in proprietate linguae Graecaernam Graeci , ut nstat ex I. Et hic. cap. 12. & ex cap. I. libri 1. ad Eudemum , distinguunt tria laudum genera. Primum dicitur ab μαιμονισχυιον, id est, rerum diuinarum praedicatio, quod

quidem soli Deo, hominibusque diuinis seu beatis tribuunt. Secundum ἰὼωμον, id est, commendatio rectὸ factis. Tertium denique Lisum, id est, laus habitibus bonis, qui alio referuntur. Aristoteles ergo hanc loquendi consuetudinem sequutus dixit εα ω non deberi rebus diuinis, & beati, tudini, sed μιωυ ιν vel ista.μεν.

200쪽

INTERVALLUM II.

ΑCτio humana ea dicitur, quae libere fit, ct

ex electione; duplex est : actio humana, elicita, quae proprie & immediate fit a voluntate, Min ipsa manet , ut volitio ,& nolitio ; δc imperata. quae a voluntate quidem imperatur , sed fit ab alia

facultate, puta motricri ut ambulatio.

Omnis actio humana vel bona est, vel mala, pro ratione obiecti, ii est rei , circa quam versatur: nam bonitas, de malitia actionis humanae sumitur ab obiecto, siue a relatione ad ipsam, quaten cum recta ratione conuenit, veI ab ea, dissidet. Principia, I causae esticientes actionis humanae, sunt libera voluntas, & intellectus ; nihil enim est volitu, quod non fuerit primo cognitum. Finis,&obiectum idem sunt, nempe, bonum apparens, vel verum ; subiectum est facultas agens, quae habitibus acquisitis, qui sunt virtutes, aut vitia, benὶ, vel male asticitur ad agendum. Vnde virtutes, dc

vitia sunt etiam principia actionum humanarum. Cum autem actionibus humanis, ex eo, quod sunt voluntariae, conueniad, ut sint laude, vel vituperio dignae , & contra, ex eo quod inuit E fiant. misericordia, & vema; idcirco Aristoteles lib. e. Et hic. dilber,ide principiis actionum humanarum, Icilicet, de voluntario, inuoluntario electione, deliberatione, seu confit , dc voluntate.

SEARCH

MENU NAVIGATION