Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

INTERVALLVM IV. In quid viram, quot eius genera, quod os'

cium,mediocrita l

physic. virtus est persectio quaedam,ex eodem lib. I. magnorum moralium cap. s. virtus est habitus optimus, & lib. . p. I 8. est organum intellectus: ex c. vero I 3.7. Ethicor. est habitus cum recta ratione, quae prudentia est ,& lib. i. Rhetor. cap. 3 . est facultas paratrix & generatrix, & conservatrix bonorum, & facultas benefica multarum rerum & magnarum, & omnium in omnibus: ex diuo Thom. lueti a. lib. io. Ethicor. virtus est persectio naturae. & ex teist. 6. lib. io. Metaphysic. virtus est quae facit bonum habentem. Sunt autem duo virtutum genera ex Aristotelex. Ethic. cap. I. quaedam enim sunt virtutes mentis, ut sapientia, intelligentia, scientia, &c. quaedam vero Morales, ut fortitudo, liberalitas, prudentia, & caeterae. Inter quas constituit hoc discrimen, quod virtutes mentis partim doctrina, partim experientia comparentur: Morales vero exercitatione, & consuetudine: deinde, omissis virtutibus mentis seu intellectualibus, ostendit moralescol arari exercitatione δc consuetudine, & non esse nobis a natura insitas primum a notatione nominis, quia dictae sunt μή o is mutato a in is, id est morales a more, deinde quia quae sunt a natura non mutantur assuefactione, ut lapis num-

232쪽

quam in sublime ferri assuescit, ne si millies in eum

finem sursum proiiciatur: at fit mutatio ex virtutibus ad vitia, & contra: non negat tamen Aristoteles in hominum animis insita esse veluti quaedam semina, & elementa virtutum, id est homines sua natura aptos esse ad virtutem, sed consuetudine petfici: deinde virtus ab eodem oritur a quo coris rumpitur : atqui ex contrariis actionibus corrumpitur: igitur per similes actiones producitur. Adde quod, quae sunt a natura doctore non opus est vesciantur quemadmodum docet experientia; igitur,

si virtutes mentis essent a natura non esset opus praeceptore, contra experientiam. Sequeretur etiatam eodem modo in Virtutibus moralibus consiletudinem esse frustrI, quod item repugnat experientiae. Virtutes ibitur morales nona natura, sed ex actionibus similibus ortum habent, proinde magni resert educatio ab ineunte aetate natura, si ab

adolescentia quis fuerit honestis actionibus assue factus, virtutes sibi facillhs comparabit.

Porro actiones virtutum conservatrices, ut his viri probi essiciamur debent esse rectae rationi consentaneae : deinde debent consisterc in mediocritate : nam si actiones illae, quae mediocritatem excedunt, aut ab ea deficiunt adferunt interitum virtutibus de vitia producunt, moderatae actiones virtutem essicient: actiones autem immoderatas virtutieme contrarias patet a simili, quemadmodum enim sanitas nimio cibo obruitur, dc nimia etiam abst, nentia debilitatur,ita excessius,& desectus virtutem Corrumpunt, moderatae autem perficiunt.

Quaeres fortὶ quo signo cognoscere possimus quando aliquis consequutus sit habitum virtutis.

233쪽

Horaulus Respondeo cum Aristotele r. Ethic. cap. 3. quando cum delectatione exercet illius actiones, vel saltem sine dolore, & molestia. Quoniam, inquit,

virtutes Morales versantur circa voluptatem, dc

dolore. QDd patet primo quia homines plerumque blandulis ad vitia impelluntur ,& dolore 1 recte suctis auocantur: deinde virtus vertatur in eo quδd vitio tanquam medicina morbo adhibetur: cox raria enim contrariis curantur,sed vitio adhibetur dolor poenae tanqua medicina, ergo Virtus versatur in dc lore,p oindeq; etiarn in voluptate,quoniam idem est habitus & facultas contrariorum. Tertio, voluptas nobiscum nascitur,& est maxime

naturalis deoque ei difficile resistitur;ergo virtute opus est ad tollendam istam difficultatem: praeterea dirigimus actiones nostras voluptate, & dolore, nam iiςdediti sumus qnae nos delectant, & ab iis abhorremus, quae molesta sunt, sed virtus Moralis in his versatur, quibus actiones nostras dirigimus,

igitur. Denique omnis ars. N virtus versatur circa

dissicilia: sed ex sentetia Heracliti difficilius est resistere voluptati quam irae ; igitur virtuS circa Voluptatem versari debet: maior huius rationis debet intelligi de eo sol tim quod in arte, & virtute perfectissimum est,quia intemperans potest etiam abG tinein a quibusdam voluptatibus, sed abstinere amaximis lotus temperans potest , assumptio eius dem rationis posset videri falsa, quia ira est similis serori, & ab Aristotele 7. Ethicor. comparat ut

iracundus cum canibus , qui ante latrant, quam aduerterint sitne amicus, an non. Vt igitur intelligatur : obseruabis nos quatuor de causis difficultet

hosti resistere,vel quia potens est, ves quia cautui,

234쪽

philosephi m.

vel quia nactus opportunitatem, vel quia in impugnando assiduus; si primam ei go causam spectes dissicilius est iesistere ii ae quam voluptati: sin verbcaeteras contra iudiearidum est ; nam voluptas nos caute adoritur, summimque habet opportunitatem , cum nulla sit actio humana, cum qua non sit

comuncta & in omni vita nos exercet.

Caeterii in ut actio studiosa peFacte fiat, non sussicit, ut fiat secunddm ea quae Moralis Philoso-

hia praecipit, sed necesse est , primo, ut qui agit

clens agat non casu, aut ignoranter. Secundo , ut

volens, & non inuitus, aut aliquo cogente , ita tamen ut honestum habeat propositum , verbi gratia, non agat propter lucrum, aut vanam gloriam Tertio, ut constanter,qui enim iam modeste vivit, modo turpiter non centetur probus. Genus virtutis est habitus , ut docet Aristoteles cap. s. lib. I. Ethicor. differentiam vero inquirit cap. 6. & r. statuit virtutis ossicium esse perficere habentem, & illius opus ; dicitur autem opus hominis perfectum quando ad mediocritatem reuocatum fuerit, unde sequitur propriam virtutis dis serentiam et levi in mediocritate consistat: est autem duplex medium, unum rei, alterum quo ad nos: medium rei est quod aequaliter distat ab utroque extremo, estque idem apud omnes, & vocatur medium Arithmetieum, seu secundum proportionem Arithmeticam, qualis est senarius inter denarium , & binarium: nam sicut quaternario superat binarium, sic quaternario su peratur a denario. Medium quoad nos, seu Geometricum diei tur quod non aeque distat ab utroque. sed quod eadem proportione cum ut O que extremo compa-

235쪽

ratur habita ratione circumstantiarum veluti senarius est medius inter quaternarium, & nouennarium, nam licet utrinque non sit idem excellus,est tamen utrinque eadem proportio sesquialcera, nimirum quemadmodum senarius continet totum quaternarium & mediam eius partem,sic nouenarius continet totum senarium & mediam ipsius partem. Unde concludit Aristoteles virtutem ver

iari in medio quoad nos, tum quia omnis ars cum opus absoluit illud redigit ad medium Micere enim solemus operi absoluto nihil addi ,& detrahi ponsi. Virtus autem est praestantior, & certior arte, nam virtus est altera natura : quoniam oritur enconsuetudine, quae in natura dicitur mutari, natura

autem praestantior est arte cui proposita est ad imitandum e certior item quia natura definita est ad unum, ideoque suum nnem plerumque assequitur; ars vero indefinita , quoniam sequitur rationem ideoque cepe suo fine phiuatur. Thm quia quod difficillimum est virtuti conuenit, sed tenere medium est difficillimum, & recedere a medio facillimum: quia ex Pythagoreorum sentetia bonum fit uno tantum modo, malum autem prope infinitis modis; quemadmodum linea uno tant tun mOdo recta esse potest, obliqua autem multis, ergo virtus in mediocritate consistit. Ex quibus colligit Aristoteles virtutis definitionem , ut sit habitus electivus consistens in ea mediocritate quae est ad nos ratione definita, ut prudens praescripserit: licet autem mediocritas consistat in actionibus& affectionibus humanis . non debes tamen existimare hoc in omnibus habere locum: doeet enim Aristoteles multas esse actiones in quibus nulla medio-

236쪽

tritas cerni potest, cuiusmodi sunt adulterium .homicidium , furtum oec. multas item affectiones ut sunt inuidia, & impudentia, quia natura sua annexam secum habent prauitatem. Tres sunt hominis affectiones, quarum duae sunt vitiola excessus nimirum, & defectus, tertia vero studiosa nempe virtus, . quae sic inter se

opponuntur, ut virtus Comparata cum alterutro extremo vitioso habeat rationem alterius extremi : maior autem est repugnantia inter duo extrema, quam inter unum extremum,& virtutem; Prim ὁ,quia maior est distantia extremorum inter se quam a virtute media. Secundo, quia extrema

nullam habent inter se similitudinem, at virtus

cum extremis habet aliquam ; virtus tamen magis opponitur uni extremorum quam alteri, in terdum excessui, ut temperantiae magis contratia est intemperantia quam stupiditas: interdum verbcontra magis desectui, ut sortitudini magi opponitur ignauia, quam audacia; idque patet

primo ex rei natura, quod scilicet contrarietas nascatur ex dissimilitudine,&semper unum ex- . tremum vitiosiam est virtuti similius ; secundo ex nobis, quod ut plurimum simus natura propensiores ad alterum vitiorum, quod magis repugnat mediae virtuti, quia ad illud extirpandum maior labor est adhibendus. Porro magna cum difficultate reperiri potest mediocritas, in qua virtus consistit, sicut difficile

est inuenire medium cuiusque rei puta centrum in circulos ut enim non est cuiusque inuenire

centrum circuli, sed solius periti, & instructi Geometricis praeceptis: sic mediocritas rationis

237쪽

,16 Hortulus 'facile inueniri non potest, nisi ab eo qui moralibus praeceptis fuerit informatus. Nascitur autem haec difficultas, tam ex multitudine eircunstantiarum, quae simul co ncurrunt,tum ex affectuum deprauatione qua menti diffunduntur tenebrae tam densae, ut vix ac ne vix quidem quod rectum sit cognoscat. Aristoteles tres praeceptiones tradit ad facilisis indagandam mediocritatem accommodatas; Prima est,ut discedamus ab eo extremo quod virtuti magis repugnat, sic enim vel mediocritatem inueniemus, vel certὸ minus malum amplectemur, si forte in alterum malum incidamus. Secunda, Ut cognito eo extremo vitioso, ad quod se quisque natura propensiorem aduertit, abducat se in comtrariam partem: sic enim tandem mediocritatem Consequetur; quemadmodum virga contorta in rectum dirigetur,si in contrariam partem omnino inflectatur.Tertia est,ut fugiamus in rebus omnibus voluptate, quae oculos quasi excaecat,essicit que,ut non recte de rebus ipsis iudiciumferamus. Α R E o L A S T V D I O S A.

Te fortitudine, quid, qua species. Fortitudo ex Aristotele lib. I. Rhetor. est virtus per quam res honestas homines in periculis suscipiunt, & ut lex praecipit gerunt; cui non est absimilis illa Chrysippi Tuscul. . Fortitudo est scientia perserendarum rerum, vel animi affectio in perserendo semmae legi parens,appello autem summam legem, lucem a natura singulis concessam , quae monstrat quid in quaque re vitiosum

sit, aut laudabile, de qua Psaltes, Signatum est

238쪽

super nos lumen vultus tui, vel possumus intelligere legem, iudicium naturale in rebus arduis pefrendis, quo omnes mentis errores curantur; Fortitudo craecis dicitur etymologia ab homine ducta, ut habent Cicero de Aristoteles, quia prae caeteris virtutibus, quae homi ni ornamento esse solent, naturam decet & il Iu strat humanam; debet esse summae legi coniun-'eta, quia iustitia sequi decet in omnibus, ducem, ex quo fit, ut qui pro suis commodis pugnat, si Iustitia vacet ut in vitio; quemadmodum & qui in serenda , non autem propulsanda iniuria strenue dimicat, ut habet idem Cicero; eam ob rem, inquit, praeclare definitur a Stoicis, clim virtutem eam esse dicunt propugnantem pro aequi

tate.

Est autem fortitudo mediocritas inter igna uiam 8c audaciam , versaturque maxime circa pericula mortis , quae ab Aristotele dicitur terribilium omnium maxime terribilis: non versatur tamen circa omnem mortem, sed tantum circa eam, quae est in bello , non circa eam, quae ex morbo , paupertate , aut maris tempestatibus

consequitur, quia huic non sunt proposita praemia, sed illi tant sim utpote quae pro Reipublicae

defensione , aut alia causa honesta suscipiatur. Munus viri fortis est fortiter se gerere circa terribilia,quorum duo sunt genera: alia enim superae vires humanas. & vitari no pollunt, ut terrae mO tus , incendia, inundationes : alia Vero. quae viribus humanis superari possunt, & vir fortis debet utraque formidare, sed moderat Θ, quando' oportet, & quoniam deced, qui autem non om

239쪽

nes cireues antias seruat, incidit in vitia sortitudini contraria, ut qui per excessum nihil timent dicuntur insani, quod si aliquid formident non

tamen satis vocantur audaces, qui vero per desectum pecc/nt nimium timentes,timidi & ignaui nominantur ; non est viri fortis violentas sibi manus afferre, ut paupertatem, vel aliquam aliam

molestiam fugiat, cum id sit potias hominis pusilli Se ignaui. Sunt quinque species apparentis & impropriὶ

dictae fortitudinis, quae cum Mera sortitudine aliquam habent similitudinem. Prima dicitur ciuilis eorum scilicet, qui excitantur ad subeunda pericula, ut poenas vel ignominias fugiant, aut honores consequantur. Secunda militaris, quando aliqui propter longam experientiam pericula minus pertimescunt , eaque adoriuntur, ut Vetera

ni milites in bello, vel etiam nautae in mari. Tertia iracundiae, quando aliqui ira incitati pericula adeunt , eaque negligunt modb illatam iniuriam ulciscantur. Quarta propter spem , quando aliqui sipe victoriae videnxut fortes, sed illa ubi deficit sunt timidi. Quinta ignorantiae eorum scilicet , qui cum pericula experti non sunt , ea negligunt, ac facile adeunt initio quidem intrepide, sed eis perspectis statim desperant , in quos Qua drat illud ; dulce bellum inexpertis. Tres sunt verae fotritudinis proprietates.Prima vi magis versetur in metu , quam audacia,

quoniam dissicilius est illi adhibere modum ,

quam huic: at virtus versatur in difficilioribus. Secunda ut magis versetur in cohibendo dolore

cc malo praesenti, quam absenti propter eand

240쪽

eausam. Tertia est, fortitudini annexam esse aliquam molestiam, neque tamen propterea Vituperandus est fortis, quia illam perfert propter honestitem ; adde quod adiuncta est iucunditas, quae semper virtutem consequitur. T e Temperantia. Τemperantia est virtus, cuius opera homines ita Voluptates corporis moderantur , ut lex iubet cuius sic definitae partes recensentur, abstinentia, sobrietas, pudicitia , castitas, virginitas propter operam , & laborem in moderandis cupiditatibus

circa usum earum rerum, quae Ventri, gutturi, Meiusmodi gratae eme solent; versatur enim temperantia circa Voluptates, non quidem animi, sed corporis, nec adhuc circa omnes, chm enim quaedam propria delectatio comitetur, & sequatur actiones singuloru sensuum externoru,temperantia tantum per se versatur circa voIuptates gustus & tactus, per accidens autem circa alias, quatenus scilicet his homines prouocantur ad turpes voluptates , ut aspecta ad libidinem; Vnde Pericles Sophoclem castigauit, qui praetereuntis cuiusdam pueri formam demirabatur: & Cicero in Maniliana dixit, Senatoris manus non tant sim a pecunia,sed oculos quoque a libidinoso aspectu abesse opportere: sic nidore carnium ad gulam prouocantur ; quod si roges in quibus potissimum voluptatibus temperantia versetur , respondet Aristoteles 3. Ethicor. cap Io. Versari praecipue in voluptatibus tactus, quoniam sunt vehementiores, & magis delectant ; unde Phialoxenus quidam Elixius clim epularum voluptate duceretur , optabat sibi dati guttur longius

P iii

SEARCH

MENU NAVIGATION