Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

a 3o Hortulineollo gruis, ut tactu ciborum & potus maiorem

caperet voluptatem, ex quibus infert Aristoteles intemperantiam esse turpissimam, quia Versatur circa turpissimas voluptates, quae nobis insunt, non quatenus homines sumus, sed quatenus animalia: non versatur tamen temperantia circa omnes voluptates tactus, sunt enim quaeda liberales& honestae, sed in iis tantum quae certa corporis parte percipiuntur. Vt autem facilias exponamus munus temperantiae & extremorum, distinguendae sunt voluptates gustus& tactus in communes, seu natura-Ies, cui usta odi sunt eae quae in appetitu naturali

ipsius cibi consistunt, ut fames & sitis, & in proprias quae variae sunt, & frequenter oriuntur ex varia corporis constitutione: temperantia ergo non Versatur proprie circa communes, quia in his tantum contingit peccatum uno modo, scilicet ratione excessus cum quis se plus aequo cibo ct potu farcit, sed circa proprias sollim quae variis modis contingunt, & plures in eis peccant,nem peratione modi , loci, temporis,& caeterarum circum stantiarum di versatur etiam temperantia circa dolorem , sicut de fortitudo, sed diuersa ratione sortis enim moderate fert magnos dolores circa pericula mortis, temperans autem cum aequo animo perfert absentiam Voluptatum.

Xenophon fentiebat in homine nullum malum inesse posse qui temperantiae squam iustitiae ac equitatis vocabat administram in operam daret:

tandem idcirco extremum temperantiae in desectu nomine caret, quia pauci peccant contra tem -Pςrantiam ratione desectu. : denique Aristoteles

242쪽

phi Sphicus. a r

6. Ethicorum capite quinto docet temperantiam appellari 1 Graecis φροι-lis,utpote prudentiam conseruantem: intemperantia vero dicitur κωλακα, id est, castigationis vacuitas, intemperans vero dicitur αυλα ς, id est, non castigatus,quod nomen ex Aristotele ad puerorum delicta ab intemperantia traductum est, ut videlicet intelligamus cupiditates quae nos intemeerantes reddunt recta ratione ita reprimendas et se, quemadmodum puerorum mores praeceptorum monitis &obiurgationibus. De Liberalitate.

Liberalitas est virtus animae honestorum sum. ptuum ministra, ut docet Aristoteles in libello de virtutibus ; versatur liberalitas cirea pecunias, tunc enim laudatur liberalis , cum in pecuniis moderationem seruat , pecuniae autem

nomine intelligendae sitiat res quae pretio aestimantur. Duo sunt liberalitatis munera , dare scilicet pecunias quibus dandae sunt, dc accipere ab aliis : prius tamen est nobilius , tum

quiλ pecuniarum usus praestantior est earum pollessione , tum quia dare est magis virtuti conueniens quam accipere , tum quia honestius est , S: maiorem laudem meretur , tum quia dissicilius : virtus enim versatur in arduo:

tum quia aliquis magis denominatur liberalis dando , quam accipiendo: proprium liberalis est, ut libenter sumptus faciat seruato decoro et deinde in accipiendo cauendum , ne accipiat ὶ quibus, & quando non oportet, nec ostendat se propensum esse ad accipiendum. unde colligi

possunt hae liberalis proprietates : prima est eum

P iiii

243쪽

- ὼ Hortulus procliuem esse ad dandum, ita ut pauciora, & deteriora sibi reseruet; Secunda, ponderandam esse liberalitatem ex facultatibus ι Terti liberaliores sunt, qui diuitias ab aliis acceperunt, quam qui suo sibi labore compararunt, quia non sunt ex-I erxi, qu m graue sit malum egestatis ι Quarta,

1berdes raro sunt diuites, quia largiuntur multum , & parum accipiunt ; Quinta, liberalis est parcus in indignos: quod si contigerit aliquando

eum profudisse pecunias, profusionem istam moderate feret, molestius seret se sumptus non se clite, quos debuit, quam dole t se in eas res quas non decuit pecunias effudisse. Liberalitatis extrema sunt auaritia, & prodigalitas s utraque excessum & defectum simul includit, sed dispari ratione : prodigus enim in dando exuperat, & in capiendo deficit , auarus Contra , accipiendo excedit, & dando deficit: deterior est auaritia . prodigalitate ἱ Primo , quia prodigus facilias reuocatur ad mediocriatatem , vel per aetatem . vel per egestatem, quam auarus , Secundb, quia prodigus magis ..imitatur liberalem in dando , quam auarum ἡTertio, quia prodigus multis prodest, auarus

autem ne sibi quidem ipsi ; Vnde Aristoteles capite primo libri quarti Ethicorum, docet auaritiam essς malum insanabili, quia qub magis

ad senectutem accedit, auarum; eb deterior enicitur : deinde auaritia est origo omnium ma

lorum.

De e Magniscentia. Magnificentia est virtus , quae magnitudinem in sumptibus adhibet , authore Aristotc-

244쪽

le libro primo Rhetoricorum : versatur circa pecunias, & circa res omnes , quae pretio aestimantur ; Differt tamen a liberalitate : Primo, quia licet utraque versetur circa pecunias , magnificentia tamen versatur solem largiendo, lis beralitas etiam accipiendo; secundo, quia illa tanthm in magnis sumptibus consistit, haec in paruis, dc mediocribus ; Tertio, quia liberalitarquodammodo continetur in magnificentia non contra; non enim concessium est omnibus exercere magnificentiam.quibus liberalitatem. Extrema magnificentiae sunt luxus , seu inepta profusio in excessis,& sordida parcimonia in desectu. Proprietates magnifici sunt; Prima, quod scutseruare decorum in sumptibus faciendis , & an illis respondeant facultates ; Secunda, facillum plus honestatis causa; Tertia, libenter; Quarta, amplE; Quinta iplendide : magnificus enim aequali sumptu opus faciet splendidius , quam liberalis. Tria sunt rerum genera, in quibus ap parere solent sumptus magnifici; sunt enim res quaedam ad religionem pertinentes, ut templa, quaedam publieae , ut quae in Rempublicam cosseruntur; aliae denique priuatae ut sumptus, qui fiunt in domibus construendis, in nuptiis, in legationibus obeundis.

De e Vagnanimitate.

Magnanimitas est virtus animae , per quam ferre potiunt homines utramque fortunam , honorem & ignominiam , ut unit Aristoteles libro de virtutibus, vel est mediocritas cirea honorem & ignominiam , ut idem docet capi.te septimo libri secundi Ethicorum , versatur in

245쪽

34 Hortulus

magnis honoribus, in quibus appetendis mediocritatem constituit i circa quos ita se gerere debet magnanimus , Ut eos magnifaciat & acceptet, qui virtuti tribui solent; eos autem negligat, & reiiciat qui exhiberi solent a plebeis diuitiarum, aut rerum externarum causa. Hae autem sunt magnanimi proprietates praecipuae Prima , promptior e sse debet , ut beneficium conferat, quam Vt accipiat; Secunda, commemorare solet beneficia a se in alios collata, non autem accepta, quod tamen fieri debet sine vitio exprobrationis; Tertia , non admiratur alia tanquam magna; Quarta, cunctator omnino est si, aut magnus honor offeratur, aut magna res agatur; Quinta, apertὶ amat, aut oditi Sexta, veritatem non mendacium sectatur; Septima, non est memor i liatae iniuriae; Octava, raro de se& aliis loquitur, rarb etiam laudat, & vituperat. Nona, non est anxius de rebus minimis,& resptaeclaras , licet sine commodo utilibus anteis ponit; Decima, magnanimi motus tardus est, vox grauis, & loquutio tarda. Extrema vitiosa magnitudinis sunt , elatio animi in excessu, &pusillanimitas in desectu ; pusillanimitas magis repugnat magnanimitati, quam glatio , ambo tamen sunt magis coniuncta cum errore, quam cum maIo, quandoquidem neutrum alteri proximo nocet.

De e Moostia. Modestia est virtus , quae paruis honoribus modum adhibet, unde distinguitur a magnanimitate, quae inclinat voluntatem, adseruandam mediocritatem in magnis honoribus i deinde mode-

246쪽

philosophicus. 23

stia habet diuersa extrema, nempe ambitionem in excessu, & honoris vacuitatem in desectu.

Mansuetudo, seu clementia est virtus, quae versatur in ira domanda; mansueti est irasci quando , & ubi oportet, extrema illias sunt iracundia excedens, & vacuitas irae, deficiens, quae uicerone dicitur lentitudo. Differt autem meundia ab ira, quod haec sit affectio seu paruo, illa

habitus inclinans ad nimis irascendum; caeterum vacuitas irae vituperanda est, quoniam, qui nunquam irascitur, videtur carere sensu, quod abhorret a natura animalis , iracundiae vero munuSest irasci, quando, & ubi non oportet; Sunt autem iracundiae tres species : nam reperiuntur

quidam, qui cito irascuntur,& cito placantur; cuius rei causa est, quia in illis abundat flaua bilis, quae clim sit subtilis, & ealida, cith concipit iram,& cito dilsoluitur: alij sunt qui non cith Irascuntur; sed diu retinent iram, difficulterque placantur , quia exterius non prodit, & progressu tem poris tantiim dissoluitur , praesertim si sumpta fuerit vitio ; cuius rei causa est, quia in illis mixta est flaua bilis atrae bili, quae cum sit crassa , postquam ira semel accensa tuit, non cito dissoluitur;

uenique sunt ali j, qui postquam semel irati sunt,

nunquam placantur, nisi poenas sumpserint; quae postrema species est omnium deterrima; Vocantur autem hae species simplicibus nominibus excandescentia, acerbitas , & amaritudo; porro ex Aristotele libro de Virtutibus,mansuetudinis est, posse ferre moderate obiecta crimina, & contemptus , nec celeriter rapi in vitio nes , nec

247쪽

Ηortulus esse de se facile mobilis ad iram, esse vero mori bus mitem & ingenio quieto ac stabili M A fabilitate. Affabilitas seu comitas, est virtus quae versiaintur in moderatione quarumdam actionum extet.

narum; ctim autem homo sit animal politicum,& ciuile ad societates nimirum obeundas, a natura accepit sermonem, cui moderando necessaria fuit aliqua virtus, ne nimirum aliis placere, aut blandiri studeret, vel omnino aliis repugnaret squi igitur affabilis est. id propositum habet tam

in verbis, quam in factis, ut nemini molestiam exhibeat, prout dictat recta ratio: versatur autem circa cupiditatem, qua expetimus aliis placere in actionibus externis, puta in ser mone, & actione corporis ; In sermone duo spectantur. secia,&iocosa: in seriis cauendum est, ne aliis molest1 s-mus, neue quenquam fallamus ; primum , affabilitate ; secundum , veracitate consequimur, in iocis vero egemus alia virtute, nem pe festiuitate, de quibus infra, extrema affabilitatis sunt in excellu quidem assentatio, indefectu vero contentio , seu morostas, cum enim affabilis seruet mediocritatem , licet praeci pae in id incumbat, ut Omnibus gratus sit, cam tamen ratio postulabit, non dubitabit afferre molestia, vela eprehendedo,

vel puniendo 1, igitur qui omnibus in rebus aliis placere studet, ut nec loquatur, nec quicquam faciat, nisi, quae putat aliis fore voluptati , is modum excedit , quod si id faciat lucri causia dicetur assentator, sin autem ut delectet parasitus: at qui omnibus in rebus aliis est molestus deficit a medio, & contentiosus, seu morosus aξpellatur.

248쪽

Philosophicus. 23

Da Veritate.

Veritas seu veracitas est virtus, quae adhibet modum motibus , 6c gestibus corporis , siue verba sint, siue facta ; verax enim seu veridi cus est, qui nec plus, nec miniis sibi attribuit, ruam quae insunt. Eius extrema vitiosa sentuo arrogantia seu iactantia , & dissimulatior arrogans dicitur qui falsis verbis se extollit, seu qui sibi attribuit quae non habet: dissimulator , vero qui pauciora de se dicit, quam quae insunt. 'Obberua tamen duplicem esse dissimulationem; unam cum tacemus res praeclaras, quaei

sunt in nobis & proferimus viIes , quarum conscij sumus, quae virtuti non repugnat, 'uia nullum est ibi mendacium , M ponos ad humilitatem spectat , solet enim verax , & humilis , modestiae causa id facere : alteram ei mnegamus res bonas, quae sunt in nobis, & at tribuimus nobis res malas , quae in nobis non sunt, & haec virtuti repugnat , quia includit

mendacium , unde Vtrumque extremum con

tinetur sub mendacio quod directe veritati opponitur : est autem mentiri falsum dioere cuma nitrio fallendi ; duo enim habet mendacium unum loco materiae , nempe quod dicitur siue id sit verum siue falsum, alterum loco formae nempe dici animo fallendi seu contra animi sensum : itaque si quis proferat falsum.& putet esse verum , nec velit decipere, non mentietur. Caeteram mendacium aliud est onficiosum, quod profertur ad utilitatem , aliud iocolum iocandi scilicet causa ἱ aliud perniciosum, quod ad damnum alterius resertur, quae dia

249쪽

nortulus

uisio petitur ex fine mendacii: ex natura autem diuiditur in arrogantiam & dissimulationem. De Festiuitate. Festiuitas, seu urbanitas est virtus moralis,quae modum adhibet ludo,& iocis; locus autem & ludus sic differunt, quod ille in verbis spectetur,

hie in factis; iocamur enim verbis,ludimus autem pila,troco,& caeteris, quibus duobus teste Tullio tanquam quiete uti debemus : Est enim iocus ex cap. 7. Iib. 7. Ethicor. animi quies, & relaxatio; quiete vero utimur non per se, sed propter actionem vi reerrato animo &resiumptis viribus maiori postea studio agamus; festiuitas ergo modum illis adhibet,cuius extrema vitiosa sunt qu*dam, sicut & reliquarum virtutum. Excessus duo bus modis accidere potest, vel ut nulla habita ratione temporis,& loci facetiis aliquis utatur, vel si iocandi gratia proferat verba obscoena & conis tumeliofri: ad defectum spectat nolle unquam ludere: cum enim vires nostrae sint finitar, nec perpetua animi contentione possimus in seria opera semper incumbere, ratio postulat, ut interdum au lepidis verbis, aut aliquo honesto ludo

nos recreemus, ut postea maiori studio ad eadem feria negotia redeamus. Porro in iocis tria cauenda sunt; Primum, ne admisceantur verba

obscoena, quod praecipit Cicero libro primo de officiis. U num, inquit, iocandi genus est periculosum , si rerum turpitudini addatur verborum obscoenitas ; Secundum, ne prorsus grauitas amittatur : unde Tullius ibidem, Vt, inquit, pueris, non damus omnem ludendi licentiam, sed eam,

quae ab honestate non recedat; sic in ipso ludo

250쪽

Philos hicus'. 235 semper aliquod probi ingenii lumen eluceat;

Tettium, est ut ioci sint accommodati, loco,tempori , & personae, quod pendet ex recta ratione, quae praeeipit ut nihil fiat euius probabilis & h nesta ratio reddi non possit. Dis Iustitia. Iustitia est habiyas animi quo sumus apti ad iustas actiones exercendas, volumusque iusta agere , & agimus. Iniustitia contra qua iniu-iuriam faeimus . & ad res iniustas iniquasque impellimur : est autem duplex iustitia legalis

quae omnia continet, quae cum legibus consentiunt; unde legalis, seu lesitima dicta est rclim vero leges praecipiant officia omnium virtutum, consequitur iustitiam legalem seu uniuersialem virtutes omnes suo ambitu chmplecti: specialis vero diuiditur in distributivam & commutatiuam ; distributiva versatur in honoribus vel pecuniis distribuendis ; commutatiua vero in transsatione dominij rerum,quae quidem transi Iatio duobus modis fieri potest; Primo voluntarie consentientibus scilicet dante, & accipiente, cuius generis varie sunt species, ut emptio, venditio, sponsio, locatio, depositio, conductio; Secundo inuolunratiὸ , consentiente nimirum tantum altero, qui posterior modus etiam subdiuiditur ; veΙ enim sit ita ut ista domini j trans latio fiat clam ut furtum, vel palam , ut rapinae, verbera, & caetera id genus. Iustitia distria butiva versatur in medio, nempe aequitate cuius extrema sunt plus & minus. Hoc autem medium positum est in proportione, quia aequum est aliquid respectivum , ac proinde in

SEARCH

MENU NAVIGATION