장음표시 사용
251쪽
duobus ad minimum reperitur: quia verb illud tribuitur quibusdam fit ut illa proportio in quatuor terminis ad minimum consistat, scilicet duabus rebus, de duabus personis, licet fieri possit interdum, ut unus terminorum pro duobus usurpetur , sed illud per accidens eueniet : ita ergo ius distributivum seruabitur, si persenarum
de meritorum habeatur ratio, ut nimirum viatis cuique tantum tribuatur, quantum eius dignitas postulat , hanc autem dignitatis aestimationem distinguit Aristoteles ex diuerso Reipublicae statu Democratico, Oligarchico, & Aristocratico: in primo enim dignitas libertate aestimatur; in secundo diuitiis, & nobilitate ε, in
tertio virtute: deinde ut ostendat talem pi oportionem esse Geometricam,definit proportionem esse similitudinem ratiocinationum, id est, proportionum, quae in quatuor terminis reperitur: ita ut hoc loco proportio idem significet atque apud alios proportionalitas, nimirum similitudinem rationum,porro diuidit proportionalitatem
bipartito, una siquidem dicitur disiuncta, in qua
sunt expressi quatuor termini separatim, ita ut nullus repetatur,verbi gratia,sicut se habent duodecim ad sex, ita g. ad 4. altera coniuncta, in qua unus terminus bis repetitur, ut sicut se habentri. ad sex , ita sex ad tria ' est enim utrobique dupla proportio , ubi notabis hane ditauitionem elle solius proportionis Geometricae, quae consistit in simili ratione quantitatum, non autem Arithmeticae, quae consistit in aequali excellii earundem . clim itaque iustitia distribuens versetui in distribuendis rebus
252쪽
tro dignitate personarum,& meritorum: personae vero aliae aliis sint digniores Sc merita alia aliis maiora , sequitur eius proportionem esse Geometricam,non Arithmeticam ; cumque fieri non possit, ut persona cum re , quae distriabuitur coincidat, fit ut illa proportio non sit coniuncta,sed disiuncta, in qua sint duae res, Aduae personae; ita ut debita inter eas seruetur prooportio; exempli gratia, sint duae personae dux ut duodecim, gregarius miles, ut sex, duae item
res vel praemia unum Vt octo , alterum ut quae
tuor, seruabitur ius si prius duci, posterius militi tribuatur ; utrobique enim est dupla proportio. Violatur autem ius distributivum,quanindo non seruatur illa proportio, ut si quis velit tantum tribuere gregario militi, quantum duci: nam sicuti una persona aliam superat dignitate, ita res quae personae digniori tribuitur , debet superare, rem quae indigniori confertur; si vero pares sint personae, paria etiam praemia esse debent. Distinguitur autem commutativa Iustiatia a distribuente, qu o d in hae personarum ratio habeatur, & rerum, quae personis distribuendae sunt, ita ut debeat esse par ratio praemii, & meriti, poenae & delicti, in commutatiua autem res praecipue,& per se spectentur,personae verδ per accidens: sicque licet utriusque Iuli ae sit idem
medium nempe aequitas, illud tamen alio modo in commutativa, alio in distributiva cernitur: in hac videlicet secudum proportionem Geometrie in illa vero secudum Arithmetica. Id declarat Aristoteles exemplo Iudicis ad quem tanquam ad Ius animatum, dc legem loquentem consa
253쪽
giunt litigantes, quem rogant, Vt personarum rationem non habeat; hoc enim in Iudice maxima reprehensione dignum est: rogant etiam eundem , ut damnum, & lucrum ad aequitatem reducat, & quod male diuisum erat commutet. Ideo Iudex a nonnullis Graece appellatur αε- , quasi mediator. Iustitia vero seu ius Io,ελσἰάς aviae, id est, ab eo quod est bipartito diuisium. Aliquis autem dicetur iustus, vel iniustus cum aget sua sponte; tunc enim laudatur vel vituperatur ; quod si nolens agat , fieri quidem poterit, ut agat rem iustam, vel iniustam, Iustus tamen vel iniustus non erit; velut si quis reddat depositum non sponte, sed metu, vel coacte non aget iuste vel iniuste nisi per accidens, quia scilicet accidit id, quod agitur esse iustum, vel iniustum. Quoniam autem pluribus modis agere possumus nempe consulto quando praecessit consultatio , aut non consulto, quando non praecessit: dubium est viro modo agendum sit, ut aliquis dieatur iustus, vel iniustus: Cum
autem tribus modis contingat nocumentum alteri inferri; Primo,non scienter, Secundo,sicien ter quidem, sed sine deliberatione; Tertio, scienter, dc cum deliberatione; si quis inscienter alium laeserit non erit iniustus, quamquam si multum laeserit cum putaret se parum laesurum, non erit sine culpa; licet enim percusserit sine dolo, poteraritamen eum non percutere; sed si laesio accidat omnino praeter deliberatione dicetur infortunium vel casus; sin vero scienter quidem Iaedat, sed absque deliberatione iniuriam quidem ille iacit,non tamen ob id iniustus no nabitur,
254쪽
quia sine dolo fecit, quo in genere sunt omnes
actiones,quae ab iis comittuntur, qui aliqua perturbatione turbati sunt. Denique si scienter, Acum deliberatione nocuerit, iniustus iudicabiatur. Eorum vero quae iniuste fiunt quaedam veniam merentur,ut quae fiunt per imprudentiam, vel ignorantiam,quae sunt causia cur fiant; ita ut si abessent illa non fierent; alia vero non merentur, ut quae fiunt ab iis, qui voluptate aut ebrietate detinentur. Est igitur iniustus qui certo animi iudicio, &consilio, non autem ex ignoratione, aut aliqua animi perturbatione alteri intulit iniuriam,velut docet Aristoteles c. I. lib. s. Ethic. is
iniustus dicitur;Primo, qui leges violat; Secudo, qui sibi plus tribuit bonorum intelligefortunae quam malorum, quem Aristoteles appellat cupidum plus habendi. Porro iustitia non est posita in mediocritate sicut caeterae virtutes mora-Ies, quarum duo sunt extrema vitiosa re ipsa distincta, & ex diuersis, ac contrariis actionibus nata; Iustitiς enim unicum duntaxat vitium nempe iniustitia aduersatur, ratione tamen duo scilicet plus,& minus,quam aequitas patiatur.
Obiectum Iustitiae est ius, quod est triplex, nempe politicum, seu ciuile, despericum, seu
dominicum, aut herile,& oeconomicum & paternum. Ius ciuile est quod consistit inter si, clos aequales natura,vel instituto id est, inter homines eiusdem ciuitatis,quorum unus non subiicitur alteri, neque iure naturali, ut filius patri, neque iure dominico, Ut seruus domino: ratio est, quia inter eos duntaxat ius ciuile esse potest inter quos est legis communitas, at commvnuas
255쪽
legis est tantum inter eos inter quos iniustitia esse potest, nempe inter quos potest esse iniuria , sed non est iniustitia inter dominum seruum, cum hic illi subiiciatur, & ab eodem coerceatur, neque inter patrem & filium, quia hic, quandiu non est emancipatus , subiicitur patri. Caeterum ius dominicum paternum distinguutur a ciuili, quia iustitia est erga alium, non erga seipsum: igitur de ius, quod est illius obiectum , sed seruus non est alius a domino cum sit illius possessio, nec item filius est alius a parentibus, cum sit pars quaedam illorum antequam excedat Iegitimam aetatem , sitque sui iuris: Deinde cum ius ciuile lege constet necesse est inter eos cernatur quibus inest aequa parendi, & imperandi potestas; sed dominus, dc seruus, parentes & liberi non sunt huius modi: quare licet inter eos sit ius d'minicum,& paternum, non est tamen ius ciuiIe, quod absolute ius dicitur. Ius oeconomicum , quod est inter virum & uxorem, habet maiorem communionem, Jc similitudinem cum iure ciuili, quam dominicum, dc paternum, quia uxor habet imperium in ancillas, eiusque est conseruare ea bona,qim viro acquiruntur: non est tamen propria iustitia inter virum,& uxorem,quia non est inter eos parendi & imperandi vicissitudo: semper enim uxor parere,& nunquam imperare debet. Ius ciuile duplex est naturale , & legale seu legitimum. Naturale dicitur illud cuius vis est eadem apud omnes,&non quod sic videatur, aut secus legale appellatur,quod initio nihil interfuit uno modo, aut altero fieri, cum aute latu
256쪽
positumque est iam multum interest. Ius iniustum & iustum sunt de rebus uniuersis etiam antequam homines operentur, quia scilicet natura ipsa, vel institutione humana prohibitum est, vel imperatum, ut iustum est legatos dimittere,iniustum vero eosdem retinere: iniuria, siue
iniuste factum, ἐκ iustὸ factum sunt de rebus singulis , ut cum actiones sunt actu, aut postquam sunt factae: ita dicimue legato fieri iniuriam, si videtineatur, iuste ver is agi,si actu dimittatur.
EmMκεia seu aequitas , vel summi Iuris moderatio distinguitur a iustitia, quia magis laudatur aequitas, quam iustitia; deinde quia aequitas est iuris legitimi emendatio ad mente legissatoris, qui si adesset ita decerneret, de eoque si praesciuisset legem tulisset, aut si praesciuit nec tulit, is consulto suis posteris, prudentibus, ac bonis , suam legem interpretandam reliquit: leges enim omnes sunt generales, S de uniuer-ss, non autem de singulis quae sunt innumerae: ubi ergo deficit lex, usus est aequitatis, ita ut vir bonus & aequus dicatur qui aequitatem sequens de suo iure decedit, etiam si legis habeat praesidium: Nam si tum legem sequeretur veluti iudex durior exhauriretur summum ius in quo plerumque est summa iniuria, & ReipubL interdum maxime perniciosa. De Frudentia
Prudentia quam Aristoteles appellat Ue Κ,ocuIum animae,plato rectorem virtutum, quod una in omnybus ad bene agendum viam monstret. item Aristoteles c. Ethic.c.3. libellam
257쪽
ac directricem operum nostrorum. Cieero Itb.i de ossic. boni indagatrice,& s. de finib. artem vivendi, Hipparchus, moderatricem actionum: est habitus vera ratione ad ea agenda idoneus, quae vitae hominum conducunt, vel obsunt. Tres sunt praecipuae partes seu affectiones prudentiae; Prima, tacουλIa, id est, bona consultatio, quae de bonis mediis ad consequendum finem necessariis recte consultat; Secundamu ηπι, id est, perspicacia, quae est bonum Iudiciu , secundu legem comis mune de reb. agedis; Tertia, id est, sententia, quae est bonu iudiciu, secudum rationem naturale de iis quae praeter legem sunt ex aequo, &bono aestimanda. Nemo potest esse prudens nisi etiam sit vir bonus, nec potest aliquis esse vir bonus, nisi quoque suerit prudentia praeditus : quae igitur videtur prudentia sine aliis virtutibu s non est prudentia, sed calliditas potius,& astutia. me Vitio. Vitium potest esse in triplici statu; Primo, ut
reperitur communiter inter homines, & retinet nomen viiij,eique opponitur virtus, ut est in comuni statu inter homines; Secundo, vitium imperfectum in ratione viiij dicitur in continentia et q. opposita resipondet, cotinentia quae est virtus in statu imperfecto; Tertio, in supremo gradu, secundu que raro reperitur inter homines,& v catur feritas seu inhumanitas,quando aliquis ex malitia, vel ex vivendi inter barbaros cosuetudine, vel ex morbo a naturali corporis constitutione exercet nequissimas actiones, secudu aliquod vitiu cui opponitur virtus in persectissimo statu,
quae heroica seu diuina appullatur propter di-
258쪽
gnitatem, quaeque ab aliis virtutibus non differt nisi quada excellentia. Incontinentia duplex est, una propria circa libidinem, altera impropria circa cupiditatem irae; haec minus turpis est mi-nsi sique reprehensione digna. In continentiasm-pliciter versatur in voluptate humana, id est, quae humano generi c5munis est : Incontinentia verb secundu quid in ea voluptate quae humanae
naturae cancellos transgreditur. Continens dicitur, qui gustus & tactus vOIuptates superat, quibus plerique superantur. Incontinens vero qui a voluptate gustus vel tactus superatur, quae
plerique superant. Constans dicitur, qui gustus, vel tactus tristitias superat, a quibus plerique superantur. Mollis tandem qui a gustus tactus ve doloribus superatur, quos plerique supe
Amicitia est mutua quaedam beneuoIentia alicuius boni gratia, quod eos qui se mutuo amore complectuntur non latet ; amici enim dicuntur qui habentes mutuam beneuolentiam ob aliquod bonum illud sibi mutuo aperte volunt. Amicitia versatur circa amabile cuiusmodi est solum bonum, & quidem vel honestum, vel iucundum, vel utile, ita tamen ut illa duo amentur, ut fines, hoc autem postremum, ut medium hine
oriuntur tres amicitiae species, nempe honesta, Vtilis & iucunda ; duae postremae sunt tantum ami- Citiae per accidens, proindeque factu dissoluuntur: & secunda quide maxime conuenit senibus: Tertia,autem Iuvenibus ; Prima vero, sola pro-
pr se est amicitia, quae probitatis similitudini nititur , quaeque est constans, ac permanens, liceῖ
259쪽
rarior; quia pauci sent boni & studiosi : unde veipsi probentur tepore,& consuetudine opus est, atq. ex prouerbio multi modij salis edendi sunt,
ut se mutuo cognoscant. Perfecta amicitia,qua vehementer amamus aliquem non potest habere multos amicos, quia talis amicitia comparata cum reliquis est veluti excessiis qui ad unum
pertinere solet : deinde quia dissicile est multis
vehementer placere, quod tamen in amicitia perfecta est necessarium; magis proprium est amicis amare & honorare, qua amari & honorari: porro consistit omnis amicitia in societate , t m quia iustitia in societate versatur, at amicitia versatur in iisdem in quibus iustitia , tum quia Omnes consueuerunt amicos appellare socios L contra: unde natum est illud prouetbium amicorum Omnia communia; cumque variae sint societates, omnes ad ciuilem reuoeantur,& cum ea habent similitudinem; non solum autem est amicitia inister pares,sed etiam inter impares,ut inter patrem 8c filium, dominu & seruum, regem & subditos, virum & uxorem; S rcgis quidem amicitia consistit in conferendis magnis beneficiis erga subditos; cum enim bonus sit debet gerere pastoralem eorum curam ; unde recte Homerus vocavit Agamemnonem .Hι ζα λαών, similis est ratio paternae amicitiae : quavis maior si,quia patet filiis dedit esse, quod maximum censetur beneficium, illos etia si, & institui curat, quae inter maxima beneficia numeratur,®ia beneficia magnitudine superat. Duplex est amicitia, c5sanguinea,& sed alitia; illa est veluti naturalis,hςc vero non item; quia reperitur inter tribulos,& hospites.
260쪽
/ Est & alia diuisio cuius supra meminimus, nam
amieitia vel honestate vel iucunditate, vel uti litate nititur : docetque Aristoteles in duabus prioribus nullas reperiri querimonias , aut si quae reperiantur facilὸ sedantur, & compens m-tur, at in postrema saepe reperiuntur: unde statuit sicut duplex est, iustum unum quod sine scripto, alterum quod scripto continetur: sic duplicem esse amicitiam in utilitate fundatam,una dicitur moralis, altera legitima, illa oritur ex consuetudine , haec ex pacto : unde oriuntur querelae inter amicos, quando unus sequitur amicitiam legitimam , alter moralem , id est . quando unus dat quod putat esse conueniens Iegibus dare, alter vero dat quod homines communiter solent largiri nulla habita ratione legum : tollentur autem querimoniae si tantum reddatur quantum acceptum est : compens m-tur veris querelae in amicitia per excellentiam.
cuiusmodi est hominum erga Deum, & filiorum erga patrem : conseruabiturque inter os amicitia si reddatut honor, non quidem pro dignitate neque enim Deo,& parentibus parem gratiam referre possiimus, nec pro dignitate latisfacere) sed pro viribus, qui enim eos quocunque ossicio, & obseruatione potest colit is virpius habetur ; omnibus amicis , pro dignitate quantum fieri potest beneficia rependenda sunt. Porro amicitiae, quae utilitate, de iucunditate innituntur dissolui possunt, cum nihil habent amplius voluptatis, aut utiIitatis: honesta autem amicitia semper est retinenda,nisi progressu tem' Poris alter lapsus prauus essiciatur: tunc enim