장음표시 사용
291쪽
formaliter, in rebus intellectis, sundamentaliter, in voce, siue scriptis significatiue , vel repraesentative.
Veritas, aqua res ereatae dicuntur verae, est conformitas carum cum intellectu diuino, siue cum ideis, rationibusve formalibus ipsarum, quae sunt in mente diuina, quod ex eo apparet, quia veritas cuiusque est propria, & prima sui mensura: at hae rationes formales quae existunt in mente diuina, quaeque sunt ipsemet mens divina , sunt propriae ac primae menserae rerum omnium: est ergo Veritas cuiusque rei, conformitas cum illis rationibus formalibus, siue diuinis conceptibus.
Facile est hinc intelligere, quid sit falsitas, est enim deuiatio ab intellectu diuino, nihil autem hoe modo falsum dici potest, nisi quod fictitium est, ae impossibile: nam quaecunque possibilia sunt, ut sic, fationem aliquam sui habent
in intellectu diuino , ac proinde transcendentaliter vera sunt.
Res autem improprie falis dicuntur, 3c quidem in ordine ad intellectum creatum, prout stilicet concipiuntur aliter quam sint, aut prout inducunt eundem intellectum in errorem praenimia sua obscuritate. Omne ens est bonum, Deus enim & quidquid praeter ipsum est, bonum est, vidit Deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona, ut ii betur lib. Genes. Bonum recte definitur id, quod omnia appetunt.
Bonitas autem consistit absolute, in integri
292쪽
tate, & petsectione rei ; secundarid tamen, dcconsequenter in relatione conuenientiae, S congruitatis.
Omne bonum finis est,& appetibile, finis quidem , ut in eius gratiam caetera fiunt, appetibile autem,prout est id quod omnia appetunt. Malum est priuatio boni, non quidem transcendentalis; sed peculiaris cuiuspiam, puta vel
naturalis,vel artificialis, vel moralis. Malum enim non conuenit enti, ut ens est, sed certis, ac determinatis entibus. Malum naturale eit defectus naturae, siue abissentia perfectionis requisitae in corpore naturali. Malum artificiale est error artificis in reari
Malum motale est exerratio a recta ratione in moribus, ut peccatum quodlibet. Non potest dari summum malum,quod nempe adeo sit malum, ut nulli bono adiunctum sit; omne enim malum, cibis sit priuatio boni cu- . iuspiam peculiaris, est in ente aliquo, quod bonum est.
Ens omne actu est, vel potentia, necesse enim est, quod vere ens est, vel existere actu, vel salistem posse existere, ideo esse actu, vel potentia pertinet ad ens,ut complexa eius proprietas. Sed differunt haec inter se esse actu, vel potentia, esse actum,vel potentiam, esse in actu, vel inpotentia. Ens dicitur esse actu, quod vere existit, esse potentia , quod nondum est , esse tamen potest.
293쪽
Ens esse actum, est esse persectionem, siue complementum alterius, esse potentiau, est esse aptum ad patiendum,vel agendum, Ens esse in actu est ipsum habete actum aliis quem,seu persectionem, esse vero in potentia,est ipsum eos habere potentiam ad aliud ; ita ut esse in actu, dicat modum quendam entis , quatenus habet aliquem actum ; esse verb in potentia, dicat modum entis, quatenus habet potentiam ad
aIiquid. Actus & potentia tribus modis spectantur ;Primo, ut sunt partes subiectivae, &tanquam inferiora entis; Secundo,ut principia entis interna, seu partes entis copleti, qua significatione omne ens finitum,& eompletum dicitur constare actu,& potentia; Tertio, tanquam proprietates ensis complexae; N: sic actus, & potentia accipiuntur pro esse in actu,& in potentia,dicunturque modi entis.
Actus semper inuo ii quidpiam perfectionis; potentia vero actui opposita, quidpiam imperfectionis; ideo in quolibet composito siue physico, siue metaphysico,pars nobilior,actus dicitur, deterior potentia: sic in corpore naturali, forma dicitur actus,materia potentia. in toto metaphysico genus,potentia ,disserentia, actus.
Quidquid aduenit, complet,perficit,actus est; quidquid suscipit, completur, perficitur, potentia est.
Potentia una ordinatur ad agendum, dc dicitur activa, ut potentia calefactiva in igne: altera. ordinatur ad patiendum,& dicitur passiua, ut est
aptitudo ligni, qua potest ignescere vel calefieri.
294쪽
Potentia activa definitur, principium transmutandi efficienter , siue traducendi aliquid anon esse,ad esse; siue secundum substantiam, siue
Cuilibet potentiae activae naturali, respondet passiua naturalis in eodem genere; diuinae potentiae respondent omnia possibilia. Potentia obiectiva eadem est cum Logica, estque non repugnantia ad esse, siue mera rei possibilitas, ut sunt milIe mundi possibiles s dicuntur
enim obiective possibiles,quia non I epugnat eos esse, & Deo creari. Theologi potentiam aliquam faciunt obedientialem in rebus naturalibus, per quam sci- Iicet sunt capaces bonorum lupernaturalium, puta;fidei&gratiae, vires diuertae si int pluribus modis, sic &eaedem; tot enim modis idem dicitar,quod diuersum. Res autem tribus modis vulgo differre dicuntur ; nempe distinctione reali, distinctione a natura rei, distinctione rationis ; distinctio realis aestimatur ex existentia, distinctio a natura
rei, ex essentia, distinctio rationis, ex nostin ratione, siue mentis conceptu.
Distinctio itaque realis est, qua unum ab alie, ita differt, ut utrumque seorsim existere possit, saltem virtute diuina; sic quantitas differt a corpore physico , siue a substantia materiali, eo quod quantitas, & substantia materialis possinta se inuicem separari, & separatim existere, saltem diuina virtute, distinctis realis notissima est
in rebus, quas natura seiunxit, puta in equis,leonibus, hominibus singulis inter se comparatis
295쪽
Distinctio a natura rei est,qua differunt res a se per propriam conditionem, & essentiam sieIusa omni operatione intellectus: sic figura differta quantitate, non quod figura possit esse sine quantitate, sed quia figura aliam essentiam habet
Distinctio a natura rei triplax est; forma Iis,qu aesit per rationes forma Ies diuersas; modalis ,quae permodos; potentialis, quae per partes integrantes a se inuicem potestate separabiles: est enim potentialis distinctio inter partes aquae, prout possunt a se inuicem separari. ZN orabis nos haec duo membra distinctionis in
unum reuocare ι nam ista omnia realiter a se inuicem differunt; ea tamen, quae sunt prioris generis realiter maiori realitate,siue actuali vetexistentiae: posterioris vero minori realitate , vel formali, seu essentiae. Distinctio rationis ea est, quae fit solo intellectu ,estq. duplex, nepe rationis ratiocinantis,quae fundamentum non habet, cur res fiant muItiplices,ut cum Petrus distinguitur a seipso,quatenus est attributum, de subiectum, & rationis ratiocinatae,quae fit a ratione propter fundamentum, Jc occasionem aliquam in rebus inuentam: sic in
Iumine distinguimus, vim calefactitiam ab exsecativa, distinctione rationis ratiocinatae ἱ licet lumen sit qualitas maxime una,& simplex. Necessarium est id omne, quod uno eodemque modo semper se habet, nec aliter esse po
Necessitas est modus entis, quo se habet immutabiliter. Necessarium dicixur, quoad esse,ut
296쪽
Deus, coeli, aliud quoad fieri, quod nempe necessai io producitur; adeo ut eius pro tu ito non possit a producente cohiberi, ut ignis generans alium ignem in alio ligno. Inter necessari a Deus est maxime necessarius. Ens, inquam , absolute & simpliciter necessarium: est enim Deus ens independens, sibique
prorsus essentiate; caetera vero entia necessaria
non sunt nisi per efficientiam, habent enim esse dependens ab ente primo, scilicet Deo; hinc est quod res omnes creatae, quoad esse, dici possint
Quod vero Deus dicatur liber id non impedit,
quo minus sit ens necessarium & immutabile; Primo enim liber est Deus secundum actus exteriores , quos Theologi Vocant ad extra, qui scilicet exercentur extra diuinam essentiam in rebus creatis ; Secundo , ea sola libertas mutabilitatem arguit, quae exerceri potest peractus oppositos,ac differentes: at verb diuina libertas ita se habet, ut non possit exerceri per actus oppositos in diuina essentia; omnes enim diuini actus,sunt una simplicissima potentia, immo essentia, immo actus unicus, & simplicissimus, omnes alios actus diuersissimos modo ineffabili complectetis, atque ut loquuntur Theolo
Contingens est illud omne, quod ita est, ut possit non esse, & quod ita fit, ut possit non fieri. vi sunt ea omnia, quae ad casum & fortunam referuntur,de quibus in physisis; ut etiam sunt ea quae ab humana voluntate, & deliberatione detpendonti scilicet actus morales,& liberi.
297쪽
18ς Hortuluae Contin gentia ergo est modus entis,quo se habet mutabiliter, siue quoad esse, siue quoad fieri.
INTERVALLvM IV. Diuisis entis in ens per se, se ens in alio. EN s vel per se est,uel per aliud,siue in aIlo;
illud dicitur sebstantia,hoc accidens,ad haec duo reseruntur omnia quaecunque sunt, aut esse potansivel realiter et obiective.
A REO SVBs TANTIA OS, ET ACCIDENTARIA.
De stastantia, ct accidente. substantia ens per se subsistens.
Accidens est ens in alio inhaerens, aptumve inhaerens: ergo cum accidens esse nequeat nisi ope substantiae ipsiam substentantis,neque sit ensnisi per substantiam, siue relationem ad ipsam. dicitur vulgo entis enset atque adeo ens dicitur tantum analogice per dependentiam unius ab altero de substantia dc accidente rens enim primario, ac per se conuenit substantiae; minus autem praecipue accidenti,nec ratio entis conuenit
accidenti, nisi per ordinem ad substantiam: si enim nulla esset substantias nullum etiam esset accidens; ergo substantia prior est, nobiliorque
Prior,inquam, definitione, siue ratione, quia substantia non defihitur per accidens, sed accitdens definitur per substantiam.
298쪽
Prior etiam tempore,quia datur quaepiam substantia, nempe Deus prior tempove omnibus accidentibus; de quia subiectum prius esse potest tempore eo accidente, quod in ipso recipitur: at nullum accidens potest esse prius tempore subiecto suo. ' , Prior natura, quia omne subiectum natura prius est iis, quae in ipso sunt; substantia autem est subiectum accidentium. Prior dignita te,quia substantia simpliciter non dependet ab aecidente, accidens autem depe det omnino a substantia. Substantia,alia infinita est persectione,scilicet dc ementia,sive simpliciter, nempe Deus tr alia finita,ut Angelus,homo. Finita substantia, alia distur compIeta, siue composita,ut homo; alia incompleta,& simplex,
Igitur substantia finita, & completa constant, scilicet partibus requisitis, facit categoriam substantiae,in qua Deus praeeminentia , ac infinitate
naturae minimὶ comprehenditur. Substantra vero categorica diuiditur in spiritalem, ut sunt omnes Ordines Angelorum, MDaemonum ; & in corpoream, siue materialem, ut sunt omnia eorpora tam simplicia,quὶm mixta, tam animata,quam inanimata.
Accidens, quia non unum est synonymὰ, sed inaequaliter, modisque diuersis per prius, aε po sterius participatum a diuersis generibus accidentium: ideo unam non facit categoriam, sed in s.classes distinguitur: quantitatem,scilicet, res tionem,qualitatem, &c. de quibus in Logicis.
299쪽
Metaphscus dissutat ex professo de subnanita Jiritali increata,
se creata. SPr Ret TVVM Theoria,& consideratio ad
Institutum Metaphvsicum omnino pertinet: de iis enim omnibus ex professo agit Metaphysicus, quae non sunt ima oluta, aut necessario addi- ω materiae, siue corporibus naturalibus; ut ergo
de corporibus physicis agit phy siologia, quae est scientia naturalis , sic etiam de spiritibus agit Theologia, quae est scientia transnaturalis, siue XI etaphysica. Spiritus autem, seu substantia spiritaIis,una increata,& infinita,scilicet Deus,creata alter siue finita,ut Angelus. AREOLA DIVINA. To substantia Istirituali increata, nempe Pest. Vt oculus noctuae, aut vesipertilionis ad meridianum Solem, lumenve diurnum, inquit Aristoteles cap. I. lib. i. Metaph. sic se humana mens ad res altissimas habet, quamquam manifestissimas: omnino enim caligat oculus humani ingeni j ad res diuinas, & caecutescit in Deo ipso intelligendo, cuius nimia claritas, perfectioque infinita , intelligentiam naturae prorsius hebetar, quamquam potest tamen intellectus, etiam naturae lumine, quaedam de Deo nosse, neque tan-
300쪽
idae quod sit Deus, sed etiam quid sit; obscuro
tamen ac imperfecto modo. si quidem colligimus Deum esse ens infinitum, stubstantiam in creatam, actum purissimum, causam vere primam, summum bonum, altissimum, incomprehensibile ii quae omnia essentialiter Deo com
petunt, ac proprie. sed exquisitam, perfectamque Dei notitiam, nemo naturae viribus assequi potest; immo vero scribit Apostolus nos, fidei licet lumine illustratos, ex parte Deum duntaxat cognoscere ,& veluti per speculum ; solus ergo Deus quidditatiuE, ut loquuntur, id est perfecta secundum quod in se est, forma, actu, ac essentia semetipsum concipit, ac intelligit per se, perfectissimaque notitia comprehendit. Conceptus autem illi,quos de Deo possumus e rmare; alij
sunt pure negativi, ut clim concipimus Deum immortalem,infinitum,independentein, increatum ; alij pure relativi, ut cum Deum agnosci mus,creatorem, gubernatorem. dominum i alij
absoluti, & positivi, ut cum intelligimus Deum esse solum ens, actui purum, sapientissimum, iustissimum. 4ed tales conceptus ab intellecta creato formati, no simi quidditatiui,adeo ut per illos Dei essentiam penetremus i modus enim noster intelligendi finitus est; ideoque infinitum
Apostolus Galliarum sanctus Dionysius viam agnoscendi Deum facit triplicem ; Primam voeat causalitatis, quando a rebus ipsis effectis adeausam primam efiicientem progredimur , Secundam eminentiae, quando perfectionem omnem rerum omnium Deo tribuimus, nobilissi-