Hortulus philosophicus, ad excolendos sapientiae regulis & praeceptis adolescentûm animos. Auctore R.P.F.A.D. Antonius Dupro

발행: 1633년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

29o Hortulusmo modo ; Tertiam remotionis, quando a diuina essentia removemus creaturarum impersectioncs

ordo rerum admirabilis manifeste demonstrat aduersus Ath os,& impios Deum esse : talis enim ordo sine ordinante, id est Deo,esse nequit; sed ordo ille aestimatur maxime e causis eia ficientibus sibi sub ordinatis ἱ is enim causarum ordo est,ut prima sit causa medi media ultimae; quo fit ut sublata prima, tollatur media, adeoque ultima; idem demonstrat quod non detur pro Nessus in infinitum ; necesse. est enim dari

primum mouens, quod caetera moueat immo tum,quod est Deus. Tertio datur ens per. se necessiarium,& omnino a se , quod nempe a nullo alio ted in seipso habet esse: ergo datur ens aeternum,& increatum,nempe Deus,antecedensnc

tum est, alioqui daretur processus in infinitum, si omne ens ab alio penderet: denique quis est tam vecors, inquit M. Tullius, qui cum suspexit in coelum, Deum esse non sentiat; certe nulla gens, inquit ille ipse, est , quae non habeat praenotionem, quod Deus sit. Dcum inuenisse haud facile est; intellexisse autem impossibile, inquit Plato : est enim Deua indictum quid,& in nominatum,inquit Dionys

cap. I. libri dc diuinis nominibus: cur ergo quae ris nomen meum, quod est mirabile, Gerisis 32- haec tamen de Deo oris humani paupertas audet balbutire. Deus est mens, quae ex aqua omnia sormauit, aiebat Tales Misesius. Deus est animus por uniuersas mundi partes,

302쪽

philo sphicus. 29t

omnemque naturam commeans, & diffusus, ex quo omnia, quae nascuntur animalia, vitam capiunt. Pythagor. Deus est mens infinita, quae per seipsam mouetur. Anaxagosas. Deus est timnium dominus,factor, imer, omnia unum existentia,unum omnia existens. Mercurius Trismegistus. Deus est mens uniuersi; quod vides totum, Aquod non vides. Seneca. Deus est longitudo, latitudo, sublimitas, dc profundum. Sanctus Bernardus.

Sed haec est Dei descriptio perdocta, inqdit

Cadius Rodiginus, Deus cst ratio rationum, fons, rerumque artifex omnium , forma uniforismis,& omniformis, substantia immobilis omnia mouens, in motu status, in tempore aeternitas, in summis profunditas, summitas in profundis, in mulii tudine unitas, in debilitate potestas, natura naturarum foecundissima, necunditas foecunditatum naturalissima, aeterna vitarum vita, sensus sensibilium, sensuum lumen, & perspicacia, intelligentia talis, uti ipsa rcrum intelligendarum sit bonitas, & intellectus cuiuilibet veritas, d gaudium voluntatis suauissimum.

Philosophioa Dei descriptio est, qua dicitur

Deus ens absolute primum undequaque persectum,omnis compositionis expers, immutabile, aeternum, Unum, infinitum, rerum omnium catam si optima, maxima, potentissima.

Deus ubique est, &immensitate suae essentiae omnia replet; replet, inquam, non quasi patium occupet instar corporum, sed quod admirabili

303쪽

modo adsit rebus omnibus, & agat eum ipsis; aiunt Τheologi , Deum ubique esse per praesentiam,potentiam,& essentiam, quia omnia videt, in omnibus operatur, Omnia permeat, &pen

Diuinae actiones aliae sunt immanentes, quae dicuntur a Theologis, ad intra, aliae transeuntes, quae dicuntur, ad extra: illae siunt intellectiones, Ec volitiones, quas Deus in se elicit, ut est generatio Verbi diuini, comprehensio creaturarum, tam actualium, quam possibilium, amor persenarum diuinarum,quae omnes actiones ab aeteris no extiterunt in diuina natura et hae veto scilicet actiones ad extra, licet formaliter spectatae, sunt in Deo ab aeterno; tamen transeuntes sunt executiones diuinae voluntatis in creaturis, cuiusmodi est ipsa rerum creatio , conseruatio. Operationes autem ad extra, nuIlam in Deo arguunt mutationem , sed tantum in creaturis;

Deus enim ab aeterno voluit, quod quotidie fit, de in tempore factum fuit, aut est futurum. Attributa, siue proprietates diuinae sunt infinitae illae perfectiones quae Deo competunt, ut

esse aeternum, esse immutabile,optimum, maximum, sapientem, iustum, clementem, quae omnia unum sunt,& plane idem inesse Dei,distinguunturque sola ratione ratiocinata : ergo sicuti lumen unica est simplex qualitas, nullam admittens distinctionem naturae in genere qualitatis, Iicet eminenter contineat alias qualitates, puta, calorem, siccitatem . ita natura diuina, est actus aliquis maxime purus, simplex, unus, qui modo

eminentissimo , ac prorsus ineffabili continet '

304쪽

infinitas perfectiones,quae vulgo a Theologis attributa nominantur.

INTERVALLUM VI. uid nomine inte lentiae signiscetur.

INTELLIGENTIAE nomen latius sumiaptum, substantias omnes immateriales comprehendit, etiam Deum ipsium; sic a Peripateticis dicitur Deus, prima intelligentias specialius vero est substantia spiritalis completa, & finita, ut sunt Angeli,sive Damaones, spiritusque quilibet,& quos Genios appellabat antiquitas. Intelligentiae autem dicuntur a perfectissima ratione intelligendi, qua praeditae sunt ; vident enim conclusiones in principiis, & omnia simplici intuitu comprehendunt ; dicuntur verbAngelia Graecis, id est Nuntii, eo quod ad homines mittantur diuino iussu. A REOLA ANGELICA.

De substantia spirituali creata , nempe Angelis

Intelligentias,sive Angelos agnouit Aristoteles ἡ motu coelorum, ut constat ex 8. lib. physicor. &ex lib. Iz. metaphysicorum, sed & rationaturalis persuadet; si quidem pertinebat ad perfectionem uniuersi, ut in eo esset ordo substantiarum immaterialium completarum: at mus v niuersunmundum perfectum condidit, ut ipsa rerum naturalium pulchritudo demonstrat: ergo reuera exstant substantiae immateriales,complet-

305쪽

tae, & finitae, id est, Angcli; alioqui rerum uniueris sitas manca esset, & imperfecta, praeterea effeAngelos fides docet. Denique idem probant euenta pIurima, ut agitationes Energumenorum. id est, eorum qui a daemonibus vulgo dicuntur possessi ; item Oracula Paganorum, effecta artis magicae, apparitiones phantasmatum, diuinationes,& vaticinia; haec enim non aliter fieri dicuntur , quam Opera Daemonum, siue Angelorum. Intelligentia est substantia finita, creata, com

pieta, pure spiritalis intelligentiae capax, & libertati S.

Haec definitio docet intelligentias, siue Angelos non constare materia, dc forma ; quod tamen plerique crediderunt ante aliquot secula in Ecclesia Christiana, aientes Angelos constare corpore tenui, S aerio: qui tamen erroris condem -- nati sunt in Concilio Lateranensi. Tertib docet eadem definitio, Angelos ego substantias categoricas: sunt enim res completae, & finitae suo genere, ac differentia constantes; Genus Angeli est, ut sit substantia finita, creata, completa; hac enim parte conuenit Angelus cum corpore quolibet; omne si quidem corpus substantia est finita, compler 3; oc creata, differentia vero est, quod Angelus sit pure & completὰ spiritalis, capax libertatis,& intelligentiae; anima enim rationalis, licet non sit corporea proprie loquendo, sed spiritalis,non est tamen pure,& completEspiritalis; est enim pars alicuius corporis physici, scilicet hominis. Angelorum lapsum, & scelicitatem non agno

uit Aristoteles, sed id Christiana tantum fide in

306쪽

. Philosophicis.

Paucas agnouerunt Peripatetici intelligentias, quippe, quippe, qui e coelesti motu aestiis marunt: ideo tot intelligentias, quot orbes,alis . alij ro. alij .dc alij 4'. pro numero orbium partialium. Platonici innelligentias fere innumerabiles adstruxerunt; si quidem alias aerias dicebant, alias igneas,alias terrestres. Christiani credunt ingentem esse numerum Angelorum, iuxta illud Danielis cap. 7. milliam illium ministrabant ei,&decies centena millia assistebant ei: hic enim locus intelligitur de Angelis, ubi ponitur numerus certus pro in

certo.

Legiones Angelorum in tres Hierarchias dintinguunt Theologi; unaquaeque autem Hierarchia constat tribus ordinibus; Prima Hierarchia continet Seraphinos, Cherubinos, Thronos; secunda Dominationes,Virtutes, Potestates, Tertia Principatus, Archangelos, Angelos.

Differunt Angeli moribus; alij enim boni, alij mali; differunt etiam officio; alij enim destinati sunt a Deo in custodiam uniuscuiusque nosti um ; alij in custodiam ciuitatum; a Iis in custodiam regionum. Creditur sanctus Michael praeesse nostrae Galliae , immo nostro ordini , esseque illius propugnator. Denique differunt natura, & specie; quot enim sunt An geli, tot creduntur Diuo Thomae naturae differentis , itavi quilibet Angelus suam speciem constituat.

307쪽

Hortulis Is AcooE AsTRONO MI A Hane Isagogen in duos tractatus distingui musidicturi in primo de quatuor principiis geometricis,punes o,linea,superficie, & corpore; fine quibus doctrina astronomica vix, ac ne vix quidem potest intelligi. In secundo de Sphaera materiali siue artificiali, ut viam sternamus ad secundam partem nostrae Physices, in qua Sphaeram cosmicam siue mundanam eum suis partibus tum elementaribus, tum coelestibus expli

camus.

TRACTATUS PRIMVS.

De princi'is Geometricis.

De Potiti. VAT vost sunt Geometrica principia, sine quorum notitia Astronomicae difficultates intelligi minimὸ possunt; illa sunt punctum, linea, superficies Orpus. Quyd spectat ad punctum,Graecis non est magnitudo, sed principium magnitudinis, ex cuius fluxu in longum fit linea, finitur autem ab Euclide punctum, id cuius pars nulla est: quae definitio intelligi debet de puncto mathematico , non autem physic*: haec enim duo puncta

308쪽

Philosophicus. 297

sic Inter se differunt,ut punctum Mathematicum sit quiddam immateriale, indivisibile, dc cognitione a materia separatum, quoniam Mathematici considerant quantitatem separatam amateria: punctum vero Physicum est quiddam materiale, quod a sensibus cognosci potest; quia Physici considerant quantitatem prout haeret in materia , sensibusque percipi potest. Quatuor autem puetorum in sphaerica doctrina fit mentio; nempe, centrorum,polorum,punctorum contactus, & intersectionum.

Centrum est medius ille punctus globi, a quo radij, seu lineae productae, ad omnem sphaerae peripheriam, siet aequales. Poli, si nominis vim spectes, dicuntur tam ἀπιλειν, id est, a vertendo, unde a Latinis appellantur vertices, dc cardines.

Sunt autem duplices Poli,quidam sphaerarum, quidam circulorum existentium in sphaera: Polisphaerae, sunt duo puncta, quae terminant axem traiectum per centrum sphaerae, circa quae sphaera ipsia voluitur. Poli circulorum qui in sphaera describuntur, sunt puncta constituta in superficie sphaerae, a quibus omnes lineae rectae, ad circuli circumferentiam ductae inuicem sunt aequa-

Potrδ lieet singuli circuli maiores, suos ha beant eosque proprios polos, tamen in elementis sphaericis, usitate solum mentio fit trium polorum, videlicet, mundi seu aequatoris, etodiaci,&horizontis. Poli mundi sunt duo puncta, axem mundi seu aequatoris utrimque lex nantia , circa quae,

309쪽

2 98 Hortulus

coelum seu aequator, qui est regula motus eant, voluitur. Polus ille, qui a nobis in Europa deis gentibus, perpetuo supra horizontem eleuatus apparet. appellatur βορειος, id est, polus Septentrionalis & arcticus: alter verδ illi e diametatro oppositus, qui nunquam a nobis cernitur, cum perpetuo sub nostro hemisphaerio delitescat ad plagam meridionalem , dicitur πηλος νοnae, id est, polus Meridionalis dc antareticus. Prior dicitur Septentrionalis, quia a nobis habitantibus citra aequatorem, cernitur versus plagam Septentrionalem , & quo magis versus illam plagam progredimur, eo altius attolli videtur : vo. catur verb arcticus, quia vicos est stellae, quae apparet in extrema cauda Vrse minoris, a qua distat solum tribus circiter gradibus: Polus vero oppositus semperque delitescens, meridiona- Iis appellatur; quia conspicitur eleuati in Medietate ultra aequatorem versus Meridiem vergente; antarcticus autem, quia arctico opponitur.

Describit utrumque polum Latinus Poeta his

vel sibus.

Hie vertex nobis semper Fublimis, at illum Sub pedibus stiae atra videt ovane que profundi.

Poli et odia ei sunt puncta extrema axis zodiaci, quae a polis mundi tantum distant, quanta estomaxima declinatio eclipticae ab aequatore, hoc est, gradibus 23. minutis 28. secundis 3 o. Polus alter qui supra horizontem a nobis semper visitur, vocatur p6lus Borealis, alter verδ Meridionalis. Poli horizontis, sunt duo puncta extrema lineae ex centro mundi per verticςm cuiusque loci

310쪽

Philosophicus. 299

& punctum ex diametro oppositum ductae, quorum illud, quod imminet vertici cuiusque loci,a Graecis vocatur m αιῖον balis, ab Arabibus vero Zenith; oppositum autem Nadir. Omnibus polis proprium est distare a suis circulis, quorum sunt poli, quadrante circuli, id est so. gradibuS. Puncta contactus sunt, in quibus diuersi circuli se contingunt absque sectione; cum vero se

contingunt circuserentiis exterioribus, seu conuexis, dicuntur Graece ἐ-φα : cum autem circumferentiis diuersis , id est conuexis& concauis, dicuntur miαφαί Circulus autem circulum non tangit in pluribus quam in uno signo. Puncta intersectionum, quibus se duo circuli intersecant, vocantur a Grpecis m-δεσμι. Circulus vero non secat circulum in pluribus quam

duobus punistis, ut scribit Euclides tib q. proposia o. quare cum hoc modo se via Solis, & via Lunae intersecent, punistum illud quod versus Septentrionem declinat, appellatur σω δεσμὸς δεα- cico M est, nodus ascendens, quia Luna ab hoc puncto mouetur versus nostrum verticem, id est, versius latitudinem Septentrionalem ; illud vero quod declinat versus Meridiem, dicitur σων δεσMς υ-2cίων, id est, nodus deuehens: Luna quippe in eo existens incipit moueri a nostro vertice versus oppositum, hoc est, versus Iatitudinem meridionalem, appellanturque vulgbcaput & cauda Draconis.

SEARCH

MENU NAVIGATION