Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ao8 Da pRAvo ARTIs CRITICIE usu Ego stilicet iisdem iure meo non utar I ea parvi pendere , ea negligere audeam neque vero haec ipsa istis obiiciam atque opponam e Dicam equidem quod se tio et Malo desipere cum tot gravissimis ac sapientissimis viris , quorum placet auctoritati subseribere , quam cum illis sapere , qui nondum ex praescripto Apostoli sapere ad sobrietatem norunt, & , nisi res ad demonstrationem quandam adducantur , eas fere tanquam falsas& commentitias criminari ac respuere consueverunt.

Sed progrediamur ad reliqua . XXII. id vero, si praeterea huiusinodi prodigium, de quo agimus , non semel & iterum , quod iam demonstratum est, sed etiam tertio per Legatos publicos fuerit exploratum p id , si non provinciarum & civitatum iussu , sed ipsius Romani imperio Pontificis; non per cives , quanquam honestissimos , sed per lectissimos

ex ipsa Pontificia familia viros ; non remotiore ac vetustiore , sed recentiore ac proximiore memoria Z nonne quanta maxima adhiberi aliqua in re exploranda potuit, omnis hoc in negotio consumpta fur e diligentia iudica-hitur Atqui Clemens VII. Pontifex Maximus, qui Lauretanam aedem impensius coluit atque exornavit , quo certior tanto prodigio fides conciliaretur, quamvis satis superque exploratum videri potset, tame denuo explorandum exit limavit. Ergo tres ex omni Cubiculariorum suorum numero , expertae in primis ac

notae probitatis , fidei, ac spectatissimae prudentiae viros

212쪽

Aerio NIs II. LIAE R II. aos elegit, eosque primum Lauretum, deinde in Illyricum, tum ad extremum in Galilaeam cum mandatis allegat; omnia inspiciant, considerent, atque intentiore cura conis templentur. 1id hic ego toties eadem repetam e Fecerunt Legati Pontificii, quae iussi fuerant, suaque te, gatione eodem prorsus, quo Dalmatae ac Picentes, s lici successu functi sunt. Unum tantum ab iis novum veritatis indicium deprehensum est, quod praeteriri non debet . Duos Legati Pontificii secum attulerunt lapides , quibus Naetarethi aedes vulgo aedificari selent, qui cum illis , quibus Lauretana aedes structa est , collati, omniis no simillimi ac gemini reperti sunt. o factum fuit, ut & miraculi fides novo documento roboraretur; & Amul nova isthaec legatio non frustra a Pontifice decreta

videretur.

XXIII. Atque hoc deportatorum a Legatis Pontia fietis lapidum indicium mihi quidem non contemne dum, sed certissimum veritatis , quam propugno, argummentum existimandum videtur , atque adeo illustre , ut oculis ipsis subiiciatur. Usque adeo in re tam certa atque explorata versamur, ut veritatem non tam ratione assequi, quam sensibus propemodum ipsis percipere pocsimus, Lauretana enim domus non cocto latere , sed

secto lapide coni ructa est. Porro horum ipsa lapid immateries facile eos a reliquis, quibus nostra aedificia constare solent, vel oculis ipsis iudicium ferentibus , segregat atque discernit. Lapidicinae autem , ex quibui

213쪽

aio Da mi Avo ARTIs CRITICAE Usu huiusmodi lapides excidantur, in Piceno nullae sunt; qua in provincia similiter, atque tota Italia e coctis lateribus

fere aedificia coagmentantur. Hic certe adversarii non dicent, Picentes , quo certius dolum componerent, &fraudi aliquem veritatis colorem allinerent, a Palaestina, aut ab alio remoto loco huiusmodi lapides Lauretum usque convectandos deportandosque curasse . XXIV. Nunc vero, cum tot eruta e tabulariis documenta protulerim , cum tres nobilissimas legationes

decretas produxerim, cum factum hoc diligentissime examinatum a duabus Nationibus , ct accuratissime inspectum docuerim, cum summi auctoritate Pontificis exploratum & confirmatum ostenderim , cum novum veritatis indicium postrema legatione Romam allatum manibus quodammodo vestris contrectandum oculisque inspiciendum obtulerim, quid est, quod exspectari praeterea a me postit Exspectandum, credo , erit, dum peris inde agam de re vetere , ac de recenti. Dura sane ac plane iniqua conditio. Sed tamen, quo me magis adversariis dedam , ad hanc ipsam conditionem veniam . Quid igitur 3 si de hoc facto testem non vetustum , sed recentem ; quid si recenti ssimum ; quid p si mihi ipsi e gnitum ; quid I si contubernalem; quid denique 3 si omni

exceptione maiorem citare possim . Poteritne quidquam amplius a me exspectari, desiderari a vobis, postulari ab adversariis p Non opinor. At hoc est dissicile. Video .

At ne iure quidem id postulari potest . Arbitror . Sed

214쪽

tamen , quemadmodum dixi, ad propositam conditionem veniam , & huiusmodi testem dabo atque produ-

eam. id Z quis hic est 3 ubi est 3 unde est 3 Adest ,

praesto est, a Palaestina , ab ipso Nagaretho . Is est A chiepiscopus Edensis , vir doctrina , moribus , dignitate spectatissimus , qui pene omnia , quae hactenus persecuti sumus , non auritus, sed oculatus testis disertissime planissimeque confirmat. Recita testimonium A, chiepiscopi Edensis . TEsTIMONIUM ARCHIEPIs COPIEDENsIs . (a XXV. Animadvertistis religionem gravitatemque testimonii Sancte assirmat, tacto pectore, more sacerdotali, Archiepiscopus Edensis cum esset, an .cla. d. c. Tc. saepius religionis ergo Nagarethum adisse,se contulisse ad locum,

O a ubi

ca is Io sori critio, tam pectore,

more sacerdotali , attesto ed affetismo, qua mente essendo stato net Pamno 6 si Arcivescovo di Eden, pia veste per mia divisione visitat it suto , ova era siluata la Casa delia Beatissima vergine nella Citi, di Nataret , e vidi te sue laudamentasiablieate d euae pietre vive , ches trovano in quelle parti ; avendo i rinuntiato in Atei vescovato nesi ann IZT . mi ritimi in Roma , ecolla dispensa delia selice memoriadi Clemente xi., professat nella Comis paenia di Grati . vendo pertanto inteis da certi , che Ia lania Casa di Loreto era labricata di mattoni, meque In me non piceia sospetis, che la deita Casa lasse quella medeissima, Ie fondamenta delia quale aveis D vedulo in Nataret ; ma essendiat' huno 1 3 i. at 3o. di Settembre in Loreto a visitar quel Santissimo Samiuario, compresi di sicuro non esset mattoni quelle pietis della s. Casa di Loreto, ma pistre vive: e di pili assermo effer la deita Cala di si reto della medelima misara desietandamenta, che si vedono in quelis

te parti . In sede di eth questo da

iam no Alta compagnia di Gero, olim Aruvescouo di Eden. n

215쪽

tia DE PRAvo ARTIs CRITICIE usu ubi virginalis domus exstabant fundamenta, observasse ea constare vitio lapide , qui illis in partibus reperitur . Addit, abdicato Archiepiscopatu in Italiam se recepisse;

cum autem Lauretanam domum coctis fabrefactam lateribus audisset, vehementer commotum dubitasse se, an ea domus re ipsa esset , quae ferebatur; venisse Lauia telum anno cla.d.cc.XXXI. prid.kal.Octob., comperissesteram domum non cocto latere , sed vivo lapide rastra. otam, quae res omnem dubitationem abstersit; animadvertisse praeterea Lauretanae aedis modum cum fundamentorum a se Naetarethi inspectorum mensura plane atque omnino convenire . An quidquam certius, test lius , manifestius hac de re afferri possit , ego sane non video , neque videre vos arbitror . prorsus ut divino consilio tam locuples, tam gravis, tam religiosus ac veridicus testis ad haec ipsa tempora ad edomandam intemperantium nostri temporis Criticorum pertinaciam reservatus fuisse videatur. XXVI. Jam vero, ut eo denuo redeamus; iterum

istos interrogemus. id ad haec isti reponunt 3 quid dicunt 3 quid cogitant, aut sentiunt e aut potius quid

nos de iis dicere, quid cogitare ac sentire debemus p id est , quamobrem taceant, tergiversentur , & se tot testimoniis plane victos convictosque non fateantur e id p ne his quidem testibus credent Non igitur credent Legatis Tersectensibus, non Picentibus, non Cumbiculariis Pontificiis, non tot gravissimis viris fide , --

216쪽

Acrio Nis II. LIBER II. a igligione , probitate , .sapientia , virtute spectatissimis . non huic postremo a nobis allato testi, oculato, recenti Gamo, gravissimo, fide dignissimoI Quid igitur credent, cui eredent Etenim si nihil credere , si nemini credere in animum induxerunt ; quid est , cur hoc ipsum de se palam atque aperte non profiteantur I Tunc enim vero loco cedam atque abibo, neque diutius pergam operam perdere , & in iis revincendis tempus , spiritum , vires, contentionemque consumere . Quod si omnino increduli nec esse , nec videri volunt, & ea credere omnino

debent, quae idoneis testibus confirmantur , quid est , quod credere debeant, si hoc non credunt quid , quod

planum fieri possit, si hoc non fit 3 quibus indiciis ad

veritatis caput perveniri poterit, si haec via penitus obstruatur quibus argumentis historicum aliquod factum doceri, si publicorum Legatorum auctoritatem , retiagionem , iusiurandum aspereemur ; si duarum nobili sibmarum Nationum consensum repudiemus; si denique sanctissimi Praetulis locupletissimum recentissimumque

testimonium negligamus. XXVII. Hic ego clamo , postulo , obsecro , oro sploro, atque imploro vestram fidem , Florentini, non in re minima ac levi, sed summi gravisiimique momenti. Advertite, cognoscite , animadvertite. Nolo vos huic causae nimio opere addictos , nolo fautores meos, nolo Dei parae perstudiosos ; volo censores rigidissimos , v lo judices acerrimos ; volo, vos putetis nunc, non in com

217쪽

er DE PRAvo ARTIs CRITICIE Usucione adesse , ut me singulari, quod facitis , humanitate audiatis; sed , quod iam inde ab initio constitutum fuit, in curia pro tribunali sedere, ut de tanta re cognoscatis & iudicetis . Nonne , quandoquidem res haec in iudicium allata est, & vos huic quaestioni praepositi estis, hos homines gravissimis verbis castigare , redarguere oportet , Sc acerrime reprehendere 3 Quae malum i tamia pervicacia, ut propter quandam incredibilitatis spe, ciem , quam hoc prodigium praeseseri, prodigium ipsum tam acri cura investigatum , tot argumentis confirmatum , tot testimoniis demonstratum negare audeant pQuid iam reliquum istis est, nisi ut Divinam ipsam Omnipotentiam circumscribant , ct quod istis credibile non videatur, id fieri a Deo posse inficientur ; contra atque eae testis Nuncius hac ipsa in domo diserte assirmavit ;erit impossibile apud Deum omne verbum & celeberrima ac testatissima, hoc ipse in genere Gregorii cognomento raumaturgi perpetrata prodigia confirmant . XXVIII. Nam per Deum immortalem l ut, quos hactenus produximus , testes amoveantur ; Si in ore dum Tum , aut trium testium stabit omne versum , ubi hoc ipsum verbum, verbum, inquam, veritatis stare 3 ubi residere ubi inveniri posse eensebimus e si eius in hoc

facto desperanda inventio sit. Tres huc Nationes, quarum hac in re maxima esse debet auelaritas, tres, i quam,Nationes tam moribus, quam regionibus disjunctis

simae , incolae Palaestini, Dalmatae, Itali quodammodo

218쪽

conveniunt; uno ore idem assirmant, nulla in re diserea pant, mire consentiunt. Quam domum possidere se Italus dicit, apud se tum incola Palaestinus, tum Da mala exstitisse olim confirmat. Inanem aream etiamnum demonstrat incola Palaestinus , inanem nunc etiam omendit Dalmata . Quid hoc rei sit, quid evenerit, utrique ne rogati quidem advenas ac peregrinos docent; ut hic neque tabularia , neque veteres chartas reliquiasque blattarum requirere magnopere debeamus. Praeterea sacrae Domus migrationis notatur tempus, notatur annus smensis , dies; loca stationum demonstrantur; intervalla distinguuntur. Quid vero p cum in certamen summi honoris ventum esset, tametsi certare studiis inter se aemulas Nationes oporteret, nec aliam alii praeferri facile pati, contra tamen atque usu venire solet, & h mani fastus natura ferat, hae, quas dico , Nationes non

solum secum non dissentium, sed mirifice consentiunt . Nullam hac in re partem sibi vindicavit contentio,nullam usurpavit invidia . quod dissimulandum certe erat, ultro Palaestini & Dalmatae praese ferunt, aperte & sincere fa tentur . Quid denique cum eo res adducta foret, ut aut dirimi, quae excitata inter utrasque Nationes contro versia , aut tolli, quae suborta videri simultas poterat, deberet; quid agunt quemadmodum se gerunt 3 Num litem intentant intercedunt 3 praelato honori invident sNihil horum et immo vero ultro cedunt, sponte su cumbunt Italiae, eique palmam in re tanti momenti

219쪽

eis DE FRAvo ARTIs CRITICAE Usu tantisque religionibus consecrata volenti libentique animo deferunt. Usque adeo veritatis vis in hominum animis dominatur, ut, nisi summa iudicii ac voluntatis peraversitas obstet, aut praeiudicata opinio praevaleat, non solum a non repugnantibus obtineat , sed uel ab invitis

assensum extorqueat. Haec autem omnia, si istos audias, tempori accomodata, perperam excogitata, conficta ,

falsa ; ad minus inepta , incerta , dubia , suspiciosa; nihil separatim , nihil coniunctim evincunt, nihil probant. Quid dicam nescio. quid amplius addam p ignoro.XXlX. Atque hic , ne quid dissimulem , mihi videmini , Florentini , vos haerere dubii, & cum animis vestris reputare, quid de istis sentiendum, quid iudicandum existimetis. Video ex una parte vos de fide mea non dubitare ; ex altera vero adduci non posse , ut illos tam effusae intemperantiae credatis , ut a nobis hac

in re dissentire sustineant, nisi ad hoc ipsum certissimis sint argumentis adacti & prope demonstrationibus compulsi. Recte id quidem ; & ego ipse propemodum , nisi experientia edoctus illorum ingenium iam

nossem , vobis assentirer . Etenim rationes, quibus ad negandum tam illustre factum adducuntur , sane evidentes esse necesie est, quippe quae in optimarum con iecturarum & locupleti sit morum testimoniorum con tentionem venire debeant. Quare video, hunc a me locum minime esse negligendum , sed omni , qua fieri Potest, cura diligentiaque tractandum . Reficite vos ad

eas Disiliroes by Cooste

220쪽

ea , quae restant, Florentini , & benevolentiae vestrae aura orationem meam ad exitum usque provehite. Ego levioribus omissis rationibus , eas potissimum in mea dium afferam , in quibus isti se iactant, quas nobis opis ponunt, quas certissimas atque invictissimas praedicant.

XXX. Aiunt igitur se Antonini de Vincentii, quominus tanti prodigii veritatem affirment, auctoritate impediri . Equidem, ut, quod in memet expertus fui, libere expromam , vix ab istis auctoritatis usurpari nomen audivi, ipso auctoritatis vocabulo vehementer perculsus sum . Quid e isti auctoritatis mentionem facere audent p Miror sane . Etenim qua fronte e quo ore auctoritatem appellant, quam saepe in suis scriptis eiurare non dubitant g Hic vero quid ego agam 3 cum isti nullam inconstantiae notam detrectent, Ac nunc ad eam , aqua plerumque refugere solent , auctoritatem confugiant . Nam , vel standum esse auctoritati volunt, vel non ; si volunt, cur ea , quae contra communem auctorum omnium recte ac moderate. sentientium opinionem perperam comminiscuntur, ipsi non damnant 3 si secus, cur illud a me flagitant, quod ego ab iis obtinere non possim p Sed stemus auctoritati, quandoquidem ita volunt, atque ego non repugno; immo vero huic maxime standum esse contendo . Verum , ecquid aliud hactenus egi I in quo hactenus laboravi, omnesque & industriae, de animi, de ingenii mei nervos intendi, nisi in eo. ut istos ad unam ferme au

SEARCH

MENU NAVIGATION