장음표시 사용
181쪽
,5 D3 PRAvo ARTIs CRITICIE Usu descendam , nec ea contendam , quae in omni bene eonstituto iudicio impetrare debeam . Volunt praecipuo esse iure 3 Sint, non abnuo , non recuso . Placet in omni historia liberius dominari per me licet , dominentur. Nolunt religione ulla impediri, quo minus inveteratae alicui ac receptae opinioni refragari possint ; quandoquidem ita cupiunt, abeant ista etiam cura per me soluti, molestiaque liberati. Illud tamen unum istis edico , atque ante de nuncio , ut inanes coniecturas missas faciant , ut ineptis argumentis parcant, ut levibus p gnare rationibus ne velint; sed si aliquid hujusmodi me, ditantur, ea afferant, quae merito suo cuivis inveteratae possessioni iure anteferenda existimentur . Hoc si praestiterint, tum iudicium aliquo modo agi videbitur, di aliquis aequitati locus relinquetur; si secus , omni sublata equitate , non jam amplius iudicium instituetur , sed latrocinium comparabitur.
182쪽
Enio nunc ad Lauretanae domus cau
sam, quam superiore actione mihi maxime cordi essis significavi , quamque me omni & ingenii, Sc virium comtentione , quantum quidem hac mea facultatis mediocritate assequi potuissem , acturum , si meministis, recepi . vos ad ea , quae dicturus sum , animos quaeso veilros erigite , Florentini ; per ipsem , o,
secro , Sanctissimam. Dei Genitricem, eandemque omnium nostrum amantissimam Matrem , per ipsam , inquam , cujus honos agitur atque existimatio , cuius religiosissimum augustissimumque monumentum ab ipsamet in nostris sedibus constitutum S collocatum trecentos
183쪽
igo Da FRAvo ARTIs CRITICAE Usu& eo amplius annos ulla sine controversia tenuimus; (a postea vero ab immoderatioribus Criticis in controver sam vocatum, nobis ab istis, quantum quidem effet per ipsos potuit, ereptum fuit, atque omni propemodum religione spoliatum atque nudatum . Etenim si Lauretana domus ea ipsa non sit , quam Dei para, cum viveret, incoluit, ecquis est , qui non intelligat, & illam multo potissimam religionis suae partem deperdere , & nos una
cum ea ornamentorum omnium longe maximum atque
amplissimum amittere F Quid enim ad Italorum nomen famamque praeclarius I quid ad praedicationem illustrius 3 quid ad exterarum gentium atque nationum, prope dix rim , invidiam magnificentius p quid denique sanctius aereligiosius expeti aut optari a nobis potuit e quam beatistimam illam aedem tot miraculis nobilitatam , tot populorum concursu frequentiaque celebratam , tanta opulentissimorum copia donariorum cumulatam , inaudito prodigio , per ingentes terrae marisque tractus transimi sim ad nos venisse , inter nos locum optasse , apud nos constitisse , & , quod praecipuum est , una cum illa tutis.simum certissimumque in angustis rebus omnibus ac difficillimis praesidium nobis divinitus fuisse oblatum ; nihil
ca) Nararena domus translata in semel, iterum, atque tertio commo Dalmatiam fuit anno X2si. die s. ratione , constituitur . In definiensi Mali; anno vero ras . die Io. Deis harum translationum tempore sumacembris in Italiam asportata ; octo res omnes , qui de Lauretana doma deinde post menses anno lavs. in scripserunt, consentiunt via militari, ubi nunc est , mutata
184쪽
Aerio Nis II. LIBER II. 18, ut in vita sive ad animi, sive ad corporis praesentem
tutelam exoptandum expetendumque sit, quod nos a
Deipara , a qua Italia nostra non diligi solum , sed incoli etiam habitarique videatur, nostro propemodum iure sperare non possimus. Adeste igitur animis, Fl rentini , Se si rem paullo altius exordiae, id non tam meo qualicumque erga Deiparam studio , quam rei ipsius, de qua acturi sumus , magnitudini adscribendum
II. Nagarethum est oppidulum pervetus in Galilaea, quo Ioachimus & Anna , Mariae Parentes Sanctissimi , bellici tumultus vitandi causa , solum vertere coacti e Bethleemo , avita sede , concessisse dicuntur, ibique domicilium collocasse . Nagarethi quaesita domus, coempta aedicula est ; parva illa quidem de humilis , si aedificii forma spectetur ; sed plane magna & augusta, si dia vina mysteria , quibus consecrata fuit, uti par est, aestumentur. Nam ferunt, ibi conceptam & natam esse Vi ginem , ibi educatam , ibi caelestem Nuncium alloc tam , ibi singulari miraculo Dei matrem, nulla integerrimae virginitatis iactura , effectam , ibi denique
magnam aetatis suae partem sanctissime ab eadem fuisse transactam. Loci sanctitas ea erat, quae obliterari penitus ac deleri nec poterat, nec debebat. Itaque tradunt, Sanmctos Apostolos beatam illam aediculam omnium primos, summo , ut aequum erat, in honore habuisse , atque intempli speciem concinnatam , ara excitata, ipsum Apo-
185쪽
iga Da PRAvo ARTIs CRITICAE usustolorum Principem Petrum rite consecrasse . Exinde Nararena domus non solum ab accolis , sed etiam ab advenis nunquam non impensius culta fuit , ac frequentius celebrata . Visebatur enim religionis ergo ab Asianis, Afris, atque Europaeis . Eo etiam venit Helena Augulta , & pro sua erga Sanctissimam Dei Genitri eem pietate elegans, ut Nicephorus tradit , Virginis domicilio templum circumdedit . Consequentibus deinde temporibus multi illustres viri eodem , eiusdem retiagionis studio impulsi , se contulerunt . Tenuit haec religio multa saecula , donec Christiana res in Oriente via guit . Verum, postea quam Christianorum opes iis in teraris comminutae a Barbaris atque attritae conciderunt,
Se capta Ptolemaide , Agyptius Rex florentissimam regionem late diruit atque vastavit, omni ferme aditu ad loca sancta intercluso , ac praecipue ad Nallarenam domum Regis avaritia obstructo , religio quoque sanctissimi loci sensim descere, in dies imminui , ad extremum quasi prorsus aboleri . Non tulit Deus Matris
suae incunabula omni omnino cultu atque honore destit ta inter Barbaros manere diutius . Ergo anno nonagesimmo primo supra millesimum & ducentesimum , qui annus etiam suprema Palaestinae clade notatur , natale Vidi
ginis tectum caelestium spirituum ministerio ( admira da sane res, Sc ad eam diem inaudita , sed nequaquam omnipotentis Dei facultate superior, Angelo hac ipsa in domo affirmante ; non fore impossibile apud Deum om'
186쪽
Acrio Nis II. LIBER II. - i 8sve verbum a fundamentis avulsum , & ex Asia in Europam translatum in aequata non admodum editi collis planitie , Tersectum inter & Flumen , quae duo sunt Dalmatiae oppida , prope Adriatici maris oram constitutum et . Illic annos ferme quatuor ad illarum gemtium solatium sacra aedes est commorata ; mox repente , non sine maximo Dalmatarum luctu ac dolore , traiecto mari, eorundem caelestium spirituum opera , in
Italiam venit. Verum ne hic quidem Virginali domui a principio certa sedes & stabilis. Nam deinde locum
iterum ac tertio mutavit; nec tamen a nobis omnino
discessit. Eximium enimvero mirifici erga nos Dei parae amoris indicium atque argu mentum , quae a nobis non ea certe , qua par erat, grati animi significatione , eum primum in Italiam se contulit , excepta , locum quidem mutavit, sed nos prorsus deserere , uti meritieramus, amantissima Mater non sustinuit. Sacra igitur
domus primum in Italiam advecta sylvam quandam in agro Recinetensi non procul a mari insedit. Verum non diu mansit in loco. Nam facinorosi quidam ac pediditissimi homines , sylva occupata, interceptis per in
sidias, necatisque peregrinis, omnia cruentis caedibus latrociniisque miscere , ac nefandum in modum polluere coeperunt. Pollutum humano cruore , & tanto scelere violatum hospitium Virgo deseruit, atque ex eo saltu in collem duorum Fratrum commigravit. Verum , uti
e sylva infame latrocinium , se ex illo colle turpis ac
187쪽
detestanda horum Fratrum avaritia divinam Hospitem expulit atque eiecit. Etenim cum ab advenis juxta ataque ab indigenis opulentissimis donis Virgo coleretur, hi sibi haereditatem obvenisse arbitrati, de ea certare inter se instituerunt, ac tantis odiis dissidere , nihil ut propius factum fuerit, quam ut praedae cupiditate obcaecati mutuis sese vulneribus avaritia stimulante comsicerent . Ante vertit Deus immane facinus , sublata odii cauta rixarumque, & Maternam domum e Fratrum colle ad teli iactum in viam militarem transt lit, ibique constituit, ubi etiam nunc est, ac tot amnos atque adeo saecula immota perstat, ut merito sperare possimus, Sanctissimam Dei Matrem , cuius di vianum hoc munus, tanquam praedem atque obsidem eximiae benevolentiae ac voluntatis erga nos suae, tamdiu obtinemus, nunquam Italiam derelicturam , atque aeternam sedem apud nos ac perpetuum domicilium habituram . Habetis expositionem facti, rem tenetis Florentini . Audite nunc quomodo tam insignis facti, tam iblustris, tam pervagati veritatem isti elevare conentur.
III. Ac primo, propter nimiam incredibilitatis , sic enim loquuntur, speciem , quam factum istud praese- fert, de facti ipsius veritate iure dubitare se posse , atque adeo debere contendunt. id hoc loco dicam Florentini e quid reponam p quanam potissimum ratione ac via ad tanti prodigii ac tam memorandi propugnationem aggrediar Negabo, hujusmodi prodigium esse mav
188쪽
Actio Nis II. Lini R II. i sximum , singulare , inusitatum , inauditum p At per
Deum immortalem l quid tam novum ac singulare, quam domum a fundamentis avulsam , integram alio transferri , tot loca maxime disiuncta atque remota peragrare , interiecta maria transire , tantum spatii , quantum Palaestinam inter & Italiam medium iacet, conficere pQuid unquam post homines natos simile contigit Quis
unquam tale aliquid , aut narrari audivit, aut vero e
iam legendo quaerendoque cognovit 3 Itaque prodigii magnitudinem, quae dissimulari non potest, non neogabo , non extenuabo verbis ; concedam id , quod necesse est, quod isti maxime volunt, prodigium esse omnino insolitum , esse inauditum, esse singulare . Addo etiam , quo me istis magis dedam , esse huiusmodi, ut pene ipsam fidem superare videatur . Quid igitur 3 Causa excidam I minime sane . Sit hoc prodigium singulare ,
sit admirandum , quod concedo ; attamen aio , non idcirco falsum continuo esse atque confictum existimam dum . Ita me Deipara semper adiuvet, ita viventi ac morienti bona Mater praesens adsit, cujus caeleste hoc donum, ab ipsam et nobis datum atque oblatum , ab istis vero per summam injuriam ablatum atque ereptum in
p sentia repeto , ut non modo non causam amittam sui etiam hinc vel maxime ad cauta istius defensionem viam mihi muniam , atque aditum patefaciam . IV. Etenim primo illud valeat iis in rebus , quae sui admirationem in hominum animis excitare vehemenuus
189쪽
iM Da yRAvo ARTIs CRITICAE usu selent, eas fere fingi non solere . Quis enim ea fingat , quae omnem omnino fidem superenti, quae vix audita , tanquam falsa atque incredibilia , convicio statim repudientur . Nam , ut praeteream vix quenquam adeo effuse petulantem, qui tantum audeat, reperiri posse , hoc etiam a fallendi ratione quam maxime abhorret . ino sum enim aliquid huiusmodi quis exc ogitet ac commianiscatur, nisi plane fatuus atque amens sit, quod neminem unum propter insignem rei ipsius sive magnitudinem , sive insolentiam crediturum certo sciat. Fingite , aliquid simile nunc in vulgus efferri. his crederet pnemo certe, qui sanus esset. Hoc ego dico, Lauretanae aedi a principio accidisse . Dico, tum Dalmatas, tum Picentes tanti prodigii novitate perculsos eorum , qui rem nunciassent, levitatem risisse , asseverantibus credere noluisse , & insigni fortasse contumelia affectos ab se repulisse ac reiecisse . At postea tum Dalmatae, tum Picentes assensi sunt. Igitur adeo prodigii veritas explorata fuit, ut vel ab invitis assensum potuerit extorquere ; nisi forte duas florentissimas nationes nullis certis argumentis, ut rem tantam, tam novam , tam inauditam , tam admirabilem crederent ac divulgarent, fuisse adductas, velimus existimare .
V. Et sane si rem ipsam paullo attentius consider mus , patebit profecto hanc , quam nobis obiiciunt, prodigii magnitudinem , prodigii ipsius veritatem adstuere, atque huic cauta non solum non obesse , sed etiam pro
190쪽
Aerio NIs II. LI AER I s. aget desse quam maxime. Age vero ; in vacua atque inani Illyrici collis planitie nova repente conspicitur stare domus. Magnum videlicet erat , certo scire nullam antea ibi neque domum , neque domus fuisse vestigia.
Hoc indigenas ignorare quis sibi persuadeat 3 in hoc igitur colle , quem plane vacuum atque inanem fuisse comstabat , praeter omnium opinionem exspectationemque
nova apparet aedes . Quid hoc rei est 3 quod monstrum pquod portentum p inis huc lapides ac caementa convexit 3 quis opus descripsit F quis operi faciundo praefuit pQid potuerunt tam brevi tempore comportari & coagmentari lapides , duci parietes , tectorium superinduci, culmen imponi e qui una nocte aedificari domus, atque adeo exaedificari potuit E Video, hoc tanta celeritate fieri omnino non potuisse. Verum, esto, fuerit ita factum , potuerit una nocte furtim ac raptim exstrui domus , perfici aedificium . id illud e ecqua arte fabctum dicemus , ut isthuc , quidquid operis est, non recens exstructum , sed vetustum appareat, &, si unam religionem demas, quae plurima & maxima loco inerat , sola antiquitate visendum . Affrictu exesi parietes, picturae evanescentes , tectorium ex parte delitum , limen attritum , caminus fumo infuscatus , Deiparae statua in loculamento ex cedro elaborata & pervetus, omnia denique unam praeseserunt, unam exhibent antiquitatem . Omnia ab omnibus eo magna frequentia partim religionis, partim visendi studio confluentibus dilb