장음표시 사용
191쪽
. 88 Da PRAve ARtis C Rirrcae usu gentius inspecta; singula curiosius perlustrata , investigata sollertius , nusquam tamen recentis operis conspecta signa, nusquam nisi vetustatis indicia reperta ; omnes ad unum , quod necesse erat, in eam sententiam
ire , aut sacram aedem illuc aliunde divinitus ad ue eiam , aut ab ipso caelo demissam . VI. Sed fac ( videte quaeso, Florentini, quid bonitate causae confisus istis largiar fac, inquam , artem hoc assequi potuisse , ut tot oculos singula attente ac per otium contemplantes falleret. Qui potuit illud p ut
haee ipsa aedes e vestigio ex omnium conspectu evan sceret. Hic certe locus arti ac fallaciis reliquus est nul lus . Neque enim arbitror Architectum ullum reperiri, qui machina apposita movere domum aliquam possit, eamque transferre , quo velit; id autem multo minus perexiguo tempore , atque adeo momento temporis.
anta molitione celeberrimi illi Agyptiorum obelisci excisi , formati , asportati, ac demum loco suo conmstituti fuerint, quis ignorat 3 Caii Caligulae obeliscus ab antiqua sede motus, & e proximo Circo ad templi
atque areae Vaticanae ornamentum translatus inter admiranda Sixti U. opera memoratur; nec minus, quam unius anni spatio , & quadringentorum hominum opera res tanta perfici potuit. Sed ut eo redeam ; aedes , quTProximo die in colle Illyrico conspiciebatur , amplius non apparet, nulla est ; nihil reliqui, nisi vestigia in loco, quem occupaverat, relicta . id est hoc quo abiit equo
192쪽
Aerro Nis II. LI AER. II. 18squo concessit e quo se ex omnium repente oculis con spectuque proripuit Z Quae molitio 3 quae ferramenta equi vectes quae machinae e qui ministri tanti operis
fuerunt pVII. Non longum in medio tempus ; certus ex Piceno rumor affertur mare transisse , in Italiamque commigrasse. Idem stupor, ac religio , quae Dalmatarum mentes incesserat, Picentum quoque animos occupavit . Certatim omnes ad nemus , ubi constiterat, confluere ; mirari domum tam subito eo in loco constitutam 3 haerere , obitupescere , subire limen , .& loci ipsius religione edocti illam non tam domum, quam aedem esse sacram , procidere in genua, Deiparae sim lacrum in loculamento conspicuum venerari. Quid di .cerent homines minime creduli, & satis ad suspicam dum acuti AEdificiumne illud raptim ibi ex lapide redivivo fuisse constructum p At eo in loco, solis arboribus consito, rediviva non erant. Eone aliunde fuisse comis portata 3 At quemadmodum tam brevi atque exiguo tempore 3 An aedificium ipsum integrum aliunde translatum , ibique subito constitutum p Multo minus . Utrum somniare sese 3 At probe vigilabant. An etiam vigilantes vana quadam atque inani obieeti cuiusdam sipectri specie falli At oculi, manus, fidem faciebant. Deinceptosine se alicuius fraude atque praestigiis P At a quo eat quomodo e id igitur credere e quid opinari quid dicere e quid affirmare poterant 2 Illud unum profecto,
193쪽
iso DE PRAvo ARTIs CRITICIE usu quod ego , quod vos , quod quivis sanae mentis , si praesens fui set, illud, inquam, unum, quod reliquum erat; Inopinatum illius aedis adventum unice ad Deum tanti
prodigii auctorem esse referendum .' VIII. Sed esto ; fuerit aliquis inter eos tanta pertinacia , sive potius amentia , qui , quod omnes crederent , omnes ad unum affirmarent, quod ipse usura paret oculis , manibus contrectaret, credere noluisset ;quid hunc dicturum p quid sensurum tunc fuit se arbitramini p cum eam ipsam aedem , quam in biva conspexerat , .e sylva in collem duorum Fratrum , cum rursus e colle duorum Fratrum in viam m ilitarem translatam vidit. Nonne tunc amplius repugnare non potuisset nonne dare manus, reliquis assentiri , & se plane viactum convictumque ipsa oblati prodigii evidentia fateri
coactus e siet IX. At credo , haec momento temporis acciderunt ivt intervalla stationum observari satis commode non pomtuerint . Immo vero si unquam locus, si tempus, si opportunitas aliquid diligentius examinandi, & solleristius ac per otium inspiciendi fuit , haec omnia certe in hoc prodigio sumina filernnt. Mansit enim sacra aedes apud Illyricos annos tres Sc menses septem , in nemore Recinetensi menses octo, in colle duorum Fratrum , breviore quidem spatio ; sed tamen non ita contracto sui facile non latum ab accolis atque indigenis , sed e iam a convenis & peregrinis saepius adiri, omnia attentius considerari investigarique potuerint. Hoc
194쪽
Acrio NIs II. LIBER II. rsi X. Hoc autem loco quid nobis adversarii concedent pquid nos ipsis adversariis concedendum putabimus Da bimusne illyricos ac Picentes prodigii novitate attonitos atque obstupefactos vix sui compotes fuisse, haesisse diu
ante quam certi quidquam de tanta re statuerent ac definirent Demus hoc , per me licet. Verum quodnam est hoc diu , quod non dies, non menses , sed prope quinisquennium totum obtineat 3 Nunquamne Illyricos ac Piacentes toto quinquennio ex stupore se recepi sse e semis perne attonitos e semperae obstupefactos haesisse credemus 3 Dabimusne hosce homines ingenio esse levi, accredulo p Demus hoc etiam , non repugno ; sed usque- ne eo dabimus, ut illos plane stolidos ac meros stipites existimemus, qui, cum prodigii explorandi summam opportunitatem haberent , aut hanc ipsam opportunitam tem negligerent , aut quod ipsis satis cognitum exploratumque non esset, in vulgus spargerent ac disseminam rent. Facio insuriam cultissimis gentibus , qui de iis perinde loquar , quasi de earum ingenii sollertia ac sagacitate dubitarem. Sed mihi ignoscent opinor; bonitas causae, quam defendo, fecit ut huc usque progrederer. XI. Caeterum nec Illyrici, nec Picentes in re tanti momenti sibi defuerunt, ut moae demonstrabo . Interim illa consideremus quantum ad fidem tanto prodigio conciliandam valere debeant. Prodigium hoc non semel fuisse perpetratum, sed iterum, tertio , ac quarto I tintidem enim vicibus Lauretana aedes locum stationemque
195쪽
mutavit. Age, prima vice attentius considerari non potuerit. id non potuit altera , tertia , quarta deis
nique Eslo, non potuerit ab illyricis . Quid cauta fuit, cur neque potuerit a Picentibus e Duasine provineias in re gravissima usque adeo fuit Ie ditatutas, ut quoties tanti prodigii species earum oculis fuerit obiecta , toties de ea aliquid certi cognoscere neglexerint e Etenim si hoc prodigium semel tantum, uti dixi, peris petratum fuisset, si apud incultas barbarasque gentes , si in ultimis Indiis extremaque Iaponia , si uno tantum in loco, si clam atque obscure , si uno solum aut altero inspectante , si tempus, si occasio eius explorandi defuisset, si ab omni nostra memoria omnino remotum , ct in primorum taculorum obscuritate delitescens , si
denique ad eorum genus referretur , quo in genere oblatis per noctem speciebus quibusdam ac rerum imaginibus facile decipi atque in errorem induci homines possunt ( quanquam hoc prodigiorum genus sacris ipsisIitteris consecratum , non continuo repudiari deberet a
tamen si hoc nostrum in huiusmodi genere esset, haud ita aegre paterer adversarios de huius prodigii veritate, Propter summam ipsius admirabilitatem, dubitare . Admirabile quidem est , singulare , nunquam antea. auditum . Quis negat 3 At tapius visum , tapius inspectum , tapius investigatum s at palam atque aperte pamtratum ; at clarissima luce frequentissima celebritate , in ore atque oculis duarum florent i ssimarum provincia
196쪽
Aerio NIs II. LIBER II. ivgrum , at huiusmodi, quod sensibus perspectum fuerit;
m quo non astus, non insidiae , non praelligi a , non vanae rerum species, non imagines , non insomnia locum habere potuerunt, non denique unum , sed multiplex.ut posteriora prodigia priorum veritatem , nova qua eam , sed hac in re ad fidem faciendam , maxime a commodata ratione confirment. Quid igitur isti volunt amplius quid requirunt e quid ulterius flagitant ,
In eo ne diutius perseverabunt , ut mihi tanti miraculi novitatem obiiciant 3 quae tantum abest, ut hanc cauissem infirmet, ut potius ex ipsa novitate maximum cauista ipsi robur ac firmamentum accedat. XII. At enim exsistere vetus quaedam in Piceno aedicula potuit Deiparae consecrata , quae falsae opini ni , & concinnando dolo occasionem praebuerit. Facile patior , in causa optima mihi ista opponi, quae per se facile diluuntur ac refutantur. Etenim huius sacrae aedis, de qua dico, forma, cultus, positus, vetustas, picturae , ea ipsa , quae reperta sunt in aede sacra, si attentius considerentur, eam vim habent , ut omnem ab animis nostris doli suspicionem amoveant, & prodigii veritatem mirifice confirment. is enim novam atque inauditam domicilii & templi coniunctionem excogi lavit e quis confinxit 3 atque adeo excogitare quis P tuit , atque confingere Z Quorsum in aede sacra caminus pquorsum armariolum fictilibus asservandis fabrefactum a quorsum ipsa fictilia in armariolo inventa P Video haec Tom.I. N ha-
197쪽
rsi DA PRAvo ARTIs CRITICIE usu habere locum in aede privata ; quem vero locum in his cra habere possint, non video . id igitur ista sibi v lunt e quid significant Z quae quidem , si minime conficta sint, quantum gravia , & ad confirmandam veritatem idonea ; tantum , si conficta , levia sunt, inepta sunt, & ridicula existimanda , ac plane huiusmodi, qua; dolum non adstruant, sed potius evertant. Praeterea , huius ipsius doli verisimilius architectandi causa , altera similis exsistere in Dalmatia aedicula debuit, quae in Italiam translata fuisse a Picentibus diceretur ; & sic duas Nationes lingua , moribus, institutis dissidentes, & inisteriecto mari seiunctas secum convenire oportuit, ut ammbae utramque aedem , quae apud utrasque exstitisse , aut exstare potuisse temere dicitur ab adversariis , NaE renam esse domum ex composito affirmarent. Haec autem quis credate quis persuaderi sibi illa patiatur 3 Quare, ut videtis, omnia aperte docent, hac in re sine fra de ac mala fide Illyricos & Picentes e ge versatos, eo imque dolum ipsum isto modo componere nequaquam po tui Ie ; nisi forte velimus existimare , homines maximme ingenuos, atque a fallaciis remotissimos eo usque temeritatis atque audaciae progressos futile, ut turpisssimo mendacio posteritatem omnem in re gravissima decipere non dubitarint.
XlII. Sed esto; videte quaeso , quid istis largiar fiducia causae ; exstiterit multo ante, quam Nagarena domus in Italiam advenerit , sedicula in Laureti finibus
198쪽
Acrio Nis II. LIBER II. is; Deiparae sacra ; & , si vultis , ut hoc etiam amplius adversariis concedam , Lauretana fuerit appellata . Quid tum I quid inde posset evinci 3 Statimne haec ipsa aedes propter eandem nominis appellationem ea , de qua dicimus, existimanda erit 3 Nihil minus . Non enim de appellatione , si recte isti attendunt, nostra quaestio est, sed de re ipse. Contendo ego Cubiculum illud, quod
nunc Lauretanam domum nuncupamus, non ante exstitisse in Italia, sed Naetaretho in Italiam advenisse . Hoc argumenta docent, hoc rationes evincunt, hoc probandum demonstrandumque suscepi. Quid ergo est cur tabularia mihi quoque non ignota , neque vero immper via , adeant atque scrutentur quid p cur veteres chartas fugientibus litteris vix conspicuas inspiciant,
ut cognomines aedes Deiparae consecratas inveniant. His ego non tam moveor , si quas invenire possunt, quam rationum & argumentorum auctoritate commoveor. Etenim per me licet, sanctum hoc venerandumque Cubiculum quo demum cumque libeat nomine a pelletur . Deipara enim , quae in eo colitur , perinde a vite , ab olea , a quercu , atque a lauro , sive locus ille lauris consitus fuisset , sive Lauretae cuiusdam Matronae Recinetensis , quae locum illum possedisse dicitur , iuris e :set ( quod in praesentia nec quaero , nec moror 3 deducta nominis derivatione potuit appellari ; quae quiadem appellatio, quamcumque originem habeat, non impedit , quo minus Lauretana Domus re ipsa Nagarena
199쪽
isti Da PRAvo ARTIS CRITICAE usu sit , quod ego contendo ; atque ita sua augustissimo sanctissimoque loco inviolata religio maneat. Sed ista missa faciamus, & ad prodigii admirandam novitatem ,
unde digressi sumus, revertamur .
XIV. Et sine prodigii novitas atque admirabilitas ea erat , quae hominum animos commovere vehementer & poterat, Se debebat. Sed haec , haec inquam ipsa miraculi novitas ita omnium oculos ad se attraxit . ita animos subita quadam atque incredibili admiratione perculit, ut mirificum etiam ac singulare rei mirificae ac singularis certius cognoscendae studium accenderit atque excitaverit. Neque enim difficile erat videre huiusmodi rem , nisi firmissimis niteretur arguis mentis , nisi testatissima esset, plus apud posteros admirationis , quam fidei habituram. Attendite igitur diligenter & vosmetipsi iudicate, utrum exploratius quidquam ac testatius in tota inveniri historia possit. Dicam primum de summa Tersectensium diligentia , deinde de accuratissima Picentum in explorando prodigio sedulitate .XV. Et Tersectenses quidem, vir in primis pius ac religiosius, qui Sacra apud ipsos curabat, nomine Alexander, primo certiores facit, sacram aedem recens ad iblos ad verum eam ipsam esse, in qua Deipara, cum viveret , Nagarethi habitasset, caelestem Nuncium excepisset, & Dei fuisset Mater effecta; idemque affirmavit se, quae diceret, de ipsa Virgine audisse , euius sibi dor
200쪽
Aerio NIs II. LIBER II. . mienti species fuisset oblata. Porro Alexandri dicto insperata ac subita valetudo (gravi enim morbo , cum haec acciderunt, implicitus tenebatur fidem faciebat.
Tum enim vero Tersectenses eius rei certius cognoscendae incredibili cupiditate vehementer inflammati sunt; omnium eadem & mire consentiens sententia fuit, ut certi homines, qui aliquid certi reportarent, Na-Zarethum quam primum mitterentur. Frequentes hac de re conveniunt Nicolaum Frangipantum , nobilissimum Equitem Romanum, qui tunc eam provinciam Prator administrabat, sententiam exponunt suam , ro gant , postulant , flagitant, ut statim legatio decem natur . AEqui ssimis provinciae postulationibus Praetor obsequendum ratus, quatuor ex omni numero speet
tissimae probitatis ac fidei viros , quorum unus ipse Alexander in primis fuit, elegit, qui Nagarethum adeant, omnia diligentius explorent, quae exploraverint fideliter referant. Nulla interposita mora Legati discedunt, & secundo cursu in Palaestinam advecti Nag rethum veniunt. Ut ventum est, nihil illis magis cordi fuit, quam ut statim aliquid Nagarenos de Virginis domo , quae apud ipsos esse deberet, percunctarentur. Illi respondent fuisse quidem apud se , nunc vero non exstare ; se nescire , quo pacto aut evanescere omnino. aut alio transferri potuerit; si domus vestigia , quae sola erant reliqua, insipicere vellent, se libenter demonstraeturos. Legati annuunt, aditur ad locum , ubi sacra aedes