Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ctoritatem pravocarem , una ferme auctoritate revi

cerem p Parumne idoneos vobis huiusce facti auctores illis attulisse videor , qui tres nobilissimas legationes decretas, qui gravissima mandata Legatis data, qui iurata Legatorum ipsorum testimonia protulerim 3 qui eo usque progressus sim , ut in re vetere , recentissimum testem dederim atque produxerim p Etenim ubinam residebit auctoritas , si hanc a Legatis publicis , a gravissimis testibus, ab honestissimis viris abesse existimabimus pXXXI. Verum age, quid Antoninus dicat, qui primus

obiectus fuit, sine cunctatione audiamus. Codex pr feratur , recitentur verba , Antonini sententia clare de perspicua voce sic , ut omnes, quotquot adsunt, exaudiant, pronuncientur. Quid p luerent, haesitant, tergiversantur. Non est cur declinent, cur subterfugium aliquod quaerant. Cedo codicem , cedo verba , cedo expressiam Antonini sententiam; ad auctoritatem me ipsi provocarunt, auctoritati standum esse confirmo. Miserum mel quae verba requiro, quem codicem flagito , quam sententiam postulo e Verba , quae hanc Antonini sententiam declarent, nu lla sunt; Antoninus hac de re nullam suis in operibus mentionem fecit. Cur

igitur mihi Antonini auctoritatem obiiciunt, qui hoc de prodigio ne litteram quidem ullam scriptam reliquit id hoc est h. Illudimurne ab istis , an seri

res agitur e

222쪽

XXXII. Sed video quid dicant; Antoninum quidem aiunt, verbum hoc super prodigio feci ita nullum , sed ob hanc ipsam causam negandi prodigii ipsis fuisse auctorem. o rem novam atque inauditam, & ipso prodigio , quo de agimus, pene admirabiliorem l Quid Z egone, pr pter unius vel sanctissimi doctissimique viri silentium ,

tot iuratorum testium sanctissimas gravissimasque voces repudiabo p Taceat, per me licet, Antoninus a sed eo tacente , clamant Legati publici, clamant Legati Pontificii, clamant Dalmatae, clamant Picentes , duae nobilissimae provinciae ac Nationes clamant, & prodigii veritatem affirmant; res ipsa clamat, quae, nisi vera es.set & testatissima, nullo modo persuaderi potuisset. Hac

ego tanta auelaritate confirmatus loco moveri potem p Unius aut alterius scriptoris silentium tot vocibus, tot clamoribus , ac propemodum vociferationibus, quae undique circumsonant, anteferendum putabo EXXXIII. Sed ne eludere videar argumenti vim, Ant nini silentium expendamus. Siluit hac de re Antoninus. Esto. Sed in primis mirari subit, cur tanti auctoritatem Antonini faciant. Non hoc ego dico , quo Antonini auelaritatem plurimi faciendam non esita existimem ; sed miror istos, qui Antoninum , tanquam nimis credulum, nec recentis artis criticae disciplina institutum, despicere

solent atque contemnere , nunc tantopere eiusdem temsimonium , tantis vocibus , ac prope convicio a nobis

requirant. Constantiam ab istis flagito , & meo iure Rh

223쪽

aao DA PRAvo ARTIs CRITICIE usugito. Si multa ea de causa, quia ab Antonino non satis per istos artem criticam edocto scripta sunt, repudiant,

quid est 3 quod hac super re verba Antonini requirant; perinde quasi , si Antoninus locutus esset, ipsi Antonino credidissent. Suis ipsorum Criticae regulis implicentur isti necesse est. Etenim si Antonini loquentis per istos

non valeret auctoritas , multo certe minus valere debet tacentis. Nam si verba auctoritate destituuntur , quae

inesse auctoritas silentio erit existimanda e Quid hoc est pAntoninus loquitur ; de repente isti irrumpunt , & ct mant ; cave credas, cave eius dictis fidem adiungas. Antoninus silet; iidem continuo prosiliunt; adigunt &compellunt credere . id , inquam , hoc est quam absurdum i quam inconveniensi Ego scilicet per istos Antonino loquenti non credam , silenti credam p Ne tram igitur in partem valeat Antonini auctoritas, & sive taceat, sive loquatur eius testimonium nullum sit. XXXIV. verum maneat, uti decet, sanctissimi dc doctissimi viri auctoritas , & , vel istis invitis ac repugnantibus , qui illam labefactare contendunt , me de

fendente ac reclamante , inconcussa maneat. Dico igitur , Antoninum , qui multos post annos ab hoc patrato prodigio scripsit , illud existimare potuisse supervacaneum esse mandare litteris, quod fama iam pervulgam tum fuisset . Dico , illo taculo , quo Antoninus scripsit , Italiam Guellarum ac Ghibellinorum factionibusiuisse distractam , ut propterea certus hac de re in Etru riam

224쪽

Aerio Nis II. LIBER II. rarriam rumor pervenire non potuerit. Incidit enim hoc pro digium in summam perturbationem temporum, ut mirandum non sit tanti prodigii famam se primis illis temporibus unius ferme Piceni finibus continuisse. Dico denique, ad Antoninum non pertinuisse hoc de prodigio scribere, neque id esse ab eo postulandum, qui totos centum quinquaginta annos ab ipso patrato prodigio soruit; ut sane mirari subeat quid sit, quamobrem isti eius tantopere a nobis testimonium flagitent ; quod quidem ego summae, qua laborant, inopiae argumentorum adscribendum puto. XXXV. At credibile non est , Antoninum , qui multa admirabilia narravit, nos de tanto celare voluisse miraculo. Audio. Multa quidem narravit ; sed non omnia ; qui probatur omnia collegii se , omnia narrasse ,

nihil praetermisisse (a Eusebius (b certe,quod iam cum

co Quod Sanctus Antoninus in suo

Chronicorum opere non omnia mi

rabilia colligere in animo habuerit Ipse declarat sub finem libri qu ni Summae Confessariorum his verbis ;M Demum de scientia actam est , cuis, additur magnum opus distine mse propter sui longitudinem in tria v s, iam luas non presse Missoriarum , M sed & multorum aliorum de Seriisse pluris sanctis , & dictis notabilium ,, Sanctorum , sed & aliorum Gentiis M lium . Hactenus Antoninus de suo

opere.

opportune hie Guido Grandius re latus a Trombellio . ,, Cum vero nivis,M A paucis post annis de Sacrae Domus lus, Italiam adventu monumenta regi rinis illius, in qua stationem posuit, is indubitata occurrant, & ipso S. Am tonino pene sesquisaeculo vetustiora, Mad quem nemo prudens pertinuisse,, dixerit de re tum vulgatissima exis pressum testimonium suis historiis inserere ; hine temere abuti eius tari lentio contradictore , ad Lauretani,, sacelli veritatem impugnandam, mae, nilestum est. - Legendus Card. Ursus Hist. Ecel. tom. s. lib. D. num. S , ubi

sic legitur . ,, It silentio di Eusebionella vita di Costantino . parato a Pisiliam by Cooste

225쪽

et ah DE PRATO ARTIS CRITICAE usu de negante argumento egimus , animadvertimus , Euse

bius, inquam, qui Constantini, cujus aetate floruit, vitam accurate scripsit, prodigia illa, quandoquidem de prodigiis agimus , quae luculenta in primis atque illustria in salutiferae Crucis , studiose ab Helena Constantini matre conquisitae & repertae , ipsa inventione patrata sunt, prorsus omisit , & eo loco omisit, quo in historia sua eorum meminisse omnino debuisset; ut etiam mirari desinamus , si idem Eusebius nullam de Nagarena domo , atque eleganti ab Helena Augusta illi , ut tradit Nicephois

rus , circumdato templo mentionem fecerit. Jam vero,

eontinuone falsa prodigia illa iudicabuntur, quae consequentium scriptorum apetoritate confirmantur Potest igitur accidere, ut gravis auctor, accuratus & dilia gens, quaedam etiam illustria & singularia praetereat , di quamvis locus ipse auctorem quodammodo admoneat , ut hoc 'vel illud insigne factum minime reticeat ;tamen, quacumque de causa id evenire possit, fiat , ut illud ipsum insigne ac singulare factum ab eodem reti

bellissima prova tu questo medesiis mci latio . Conciomaehh cib , che Eusebio non ha ricordato in que ila

opera, Io ha chiaramente accendat in uu altra, venula da non gra tempo alia luce ; onde si puo racis cogitere che talora Ie cose anche

pili grandi ed illustri sono state ome se dagli Scrittori , egiandio in que luogki , ove pareva ,-dovessero :

226쪽

Acrio Nis II. LIBER II. aageeatur . inod Eusebio contigit, id similiter contingere potuit Antonino. Non video , quid in simili re dissimi te afferri possit, nisi nostri forte prodigii magnitudo ;sed magna quoque prodigia erant, quae Eusebius praeis termisit, quorum si magnitudo Eusebium non perculit, potuit similiter magnitudo nostri non percellere Antoninum , praesertim cum hunc neque locus , neque tempus , ut Eusebium , admonerent.

XXXVI. At Eusebius ea ipsa prodigia alio in opere , quod diu latuit, & postea in lucem prodiit, indicavit .

Esto; sed non eo loco , quo maxime debuit; praeterea non diserte , quod oportuit, est persecutus . id vero , si opus illud nunquam lucem aspexuset, si in tenebris adhuc delitesceret Ab adversariis obiiceretur silentium Eusebii, in hoc se iactarent, clamarent, vomciferarentur , & nos ob unius scriptoris silentium prope

stentoreis istorum vocibus obrueremur. Sed tamen Eusebius , qui rem tacuisse a stirmaretur, minime re ipsa , ut postea emergente codice, atque insperato in comspectum se dante patuit, tacuisset . Eusebius igitur locutus erat , & illa prodigia saltem indicarat; quod quid prohibet , quo minus nos idem de Antonino &fentiamus, & affirmemus Hic porro videtis , opinor, Florentini , quantum huius generis argumento, quod negativum appellant, fidendum sit , quam sit fallax , quam dubium , quam incertum ; de quo , cum multa suo loco dixerim , hic addere plura supersedeo . Alter

227쪽

ar DE PRAvo ARTIs CRITICAE Usu XXXVII. Alter nobis opponitur Vincentius. Mitto dicere , hunc quoque non ea , qua isti, disciplina institutum fuisse , & illis vixisse temporibus, quibus nova reis

eratis huius artis criticae lux , quae sola ignorantiae tenebras dispulit , nondum affulserat , sed tamen nobis obiicitur Vincentius , cuius auctoritatem declinare nec possumus, nec debemus. Non est, cur hoc loco, ut paullo ante , cum de Antonino diximus , illos ad proferendum codicem , ad recitanda verba provocem . Egommet novi locum , teneo verba , ipse recitabo . Suolibet die, inquit in concione quadam de Assumptione B. M. , quolibet die potestis ire in Nagaretham ad c

meram , ubi Filius Dei incarnatus fuit. Igitur, reponunt , Vincentius diserte assirmat Lauretanam domum Nararethi exstitisse eo tempore , quo nos translatam iam in Italiam fuisse contendimus. Bene est. Ampi ctor primum Vincentii sententiam , veneror auctoritatem. Non enim Nararethum auditores Vincentius allegasset suos, nisi tunc Nagarethi Lauretana domus, aut exstitisset, aut ipse saltem eam ibi exstare censuisset. At hic quoque ab adversariis requiro constantiam. Nam quomodo pro se tantam afferre auctoritatem possunt, qui sacram aedem iam inde a vetustissimis temporibus excisam , ac prorsus dirutam volunt 3 quandoquidem per ipsos nullam neque Hieronymus , neque Eusebius de ea mentionem faciunt. inam igitur nunc domum somniant quam cameram fabulantur 3 quam sedem mi

228쪽

hi opponunt 3 si eo tempore neque domus, neque sedes, neque camera Deiparae Nagarethi per ipsos exstabat ulla . XXXVIlI. At Vincentii valere debet auctoritas. Valeat , per me licet, non contradico, non repugno; immo vero libenter assentior . Sed valeat, etiam , istis vel contradicentibus ac repugnantibus, Ven. Beda: ca auctoritas, qui memoriae prodidit, Nagarethi alteram Eeclesiam exstare in loco , quo Angelus ad Beatam Mariam evangelietaturus intravit; quae quidem Ecclesia , nequidquam oblatrante contra Baronium Casaubono ,& domus & Ecclesia esie poterat; Ecclesia, inquam, sa

cro ritu consecrata, quin domus formam amiserit, araque adeo domus esse desierit. Valeat Nicephori, (b) qui scriptum reliquit, Helenam Augustam Virginalem domum eleganti conclusisse templo . Valeat Scriptoris (e

Eccl. cap. 3o. is NMareth , isquis .m pervenit s Helena J , & , salutationiam Angelicae domo reperta, Dei Genitrici

n Peramoenum excitavit templum. D

Saec. s. Part. t. in vita S. Wiubaldicorum , vel civitatum , quae legum tur in libro Actuum Apostolorum , Iit.N. M NMareth, inquit, viculus in se Galilaea juxta montem Tabor s ums, de & Dominus noster Iesus Christus Mest Nararaeus voratus, habetque E s, clesiam in lare, quo Angelus ad Bem Episcopi Eistetensis , qui Loca Sanctas, tam Mariam emaneeIie Murtis intrais P, int. M Huc usque Beda. inne auel ritatem nequidquam convellere e natus est contra Baronium Isaaeus Calaubonus . Partes Baronii suscep

runt Ven. Canisius de Deip. lib. f., is Turrianua in Responsione Apia . adversus eundem Cumbonum. visitasse dicitur anno 286. Parag. IS, Pag. 3T . haec habent . M orantess, ambulabant in Gesilaeam in ultims, Deum , ubi Gabriel primum Denis M ad Mariam, ubi est nunc Ecclesia . . 'se illam Ecclesiam Christiani homines MDepe comparabant a Paganis, quan-rido illi eam volebant destruere.

229쪽

vitae S.Vilibaldi Episcopi Eistetensis, qui ad loca sancta

octavo saeculo venisse dicitur, & ambulasse in Gali avi in locum , ubi Gabriel primum venit ad uariam ; quo in loco exstabat Ecclesia, quam Christiani a Paganis illam exturbare volentibus persoluto pretio faepe redimebant ; quod non fecissent, nisi eos summa loci religio compulisset. Valeat Scriptoris (a3 item Vitae S. Ludo vici Galliarum Regis , qui narrat, Regem Sanctissimum, in Palaestina cum degeret, Nagarethum venisse , pium locum Incarnationis intrasse, ibique Eucharistica dape

fuisse refectum . Valeant igitur omnes istae auctoritates, quae hanc, quam defendo, causam non parum certe confirmant,& sacram aedem ad id usque tempus, quo in Ita

liam translata fuit, perstitisse in Galilaea evincunt. s,a

ca Non est, meo quidem iudicis, istutinas MiDm, fli eastera , quae ad

contemnendum documentum , quod se lalemnitatem tam celebrem pertine- eruitur ex Vita , di S. Conversatione sebant, testes esse possunt, qui affue- pia me. Ludovici IX. Regir Frento. M runt; quod, postquam Filius Dei inrtim per FQGavfridum de Ee Io Iora in eodem Ioco da gloriosa Virgine e-- O. P. etvs Confessorem , o Codice m. M nem assumpsti , nunquam tam s FFr.Praedd. Conventus Ebrokensis,T M lemne, tamque devotum ossicium no s. Scriptorum Historiae Flancorum se fuerit ibi factum . Ibidem devotus cap. 32.s ubi haec Ieguntur. - In viis is Rex , Missa in altari Annunciatio-M gilia Andiunctationis Dominicae Reae Mnis celebrata , sacram communio.m descendit in Nagareth. Cum autem M nem accepit. M Hius auctoritatem Ma longe Ioram lanctum videret, deis loci confirmat vetus pictura in paries, stendens de equo, nexis genibus deis te Lauretanae Domus expressa , quae,s votissme adoravit, & sic pedes in- S. Ludovici essigiem exhibet, & cujus discessit, donec humiliter Civitatem sa- vestigia etsi evanescentia, non tameta Meram, de pium Ioeum Inearnat onis omnino deleta ad hane usque,tem , intrarair . . . Quam devote ibidem cernuntur . Huius picturae memPlarmis habuerit , quam solemniter , di videre est in Ichonographia Laure ms, gloriose secerit celebrari vesperis,Ma. domus apud Mariorellium

230쪽

Acrio Nis II. LIBER II. astet XXX lX. Sed ne hic quoque argumenti vim declina.re videar ac subterfugere, accedam propius, & nihil, quod adversariis faveat, elici ex Vincentii verbis posse ostendam . Qui igitur potuit, si in Italia jam consederat

Lauretana aedes, ad Nagarenam peregrinationem adhortari auditores Vincentius suos p Potuit, Florentini, iterum dico , potuit. Potuit enim implicata schismate Hispania tantum prodigium Vincentius ignorare . Potuit longinquitate locorum , quod in Italia contigerat, homo Hispanus neseire ; primis enim illis temporibus tanti prodigii fama , uti diximus, unius ferme provinciae fines non est praetergressa . Potuit denique Orator oratorio modo loqui, & non Oratoribus solum , sed vulgo etiam ipsi usitato . Qui Romae fuit, hoc a me vere dici non ignorat. oties enim ad Constantinianam in agro Sessoriano Basilicam itur, toties ad Sanctam Cr cem in Hierusalem iri vulgo dicitur. Cur non eodem loqui potuit Vincentius modo p Ego sane, cum Lauretum me contuli, Nagarethum ipsum adire mihi visus sum . Nam quid erat Nagarethi, de quo illud, ut sacrae Litterae tradunt, Nathanael pronunciavit; aetareth potest aliquid boni esse p quid, inquam, erat boni,

quamobrem Naetarethum , hae una excepta sacratissima. domo , a peregrinis visendum esset; hac translata in

Italiam , Naetarethum ipsum , & quidquid ibidem boni

erat translatum aliqua vera ratione dici potuit. inare si hoc modo locutus est Vincentius , non incondite , non P a in-

SEARCH

MENU NAVIGATION