장음표시 사용
251쪽
eas Dr PRAvo ARTIs CRITICAE Usulos adiuvant, nos oppugnant ; quos etiam exspect&.dum eo usque pragredi audeant, ut hanc sacratissimam domum cum Paullo vergerio per summam contumeliam Idolum Lauretanum appellent . LVIII. Jam vero quid hic agimus Florentini p tantaeo ne cauta indormiemus in tanta re negligentes ac di soluti videri patiemur 3 Qii in expergiscimur tandem aliquando I quin nos ad pristinam virtutem , atque ad maiorum nostrorum pietatem religionemque nosmetipsi revocamus p quin Italiae universiae communes paristes suscipimus 3 nostra decora tuemure nostra ornamenta defendimus p ta hos homines qua voce, qua Leriptis insectamur , ct nullo loco quiescere patimur atque consistere 3 Solushe in tanta opinandi licenti Evocem mittam 3 solus communem causam sustinebo Psolus erepta nobis omnibus ornamenta repetam ac vindicabo Ego quidem satis mihi videor fecisse muneri , quod recepi, qui in hanc causam , quidquid in me ingenii , virium , facultatis fuit, non contuli solum ;sed in eadem curam omnem etiam meam , studium , di ligentiam contentionemque consumpsi. Restat ut vos quoque ipsi vobis, studio vestro, pietati, religioni satisfaciatis; communem totius Italiae causam suscipiatis,
eique mecum una ornamentorum omnium maximum
sanctissimumque vindicetis . LIX. anquam non tam nos Patriae amor atque Italiae decus in hac causa excitare debet, quam , & mul
252쪽
to magis , ipsius Virginis honos ac dignitas vehementius commovere . Quis enim non videt, quam Deiparae ipsi praeclarum atque honorificum fuerit, usque adeo eius natale tectum cum fuisse Deo , ut illud non solum abiectum neglectumque inter Barbaros sine cultu iacere noluerit ; sed etiam singulari inauditoque prodigio in culti uimas terras regionesque Catholicas, atque adeo in ipsum Romanae Ecclesiae gremium, a fundamentis avulsum, integrum atque intactum , transferendum asportandumque curaverit. Quod quidem huic uni ferme monumento contigit, cum interim reliqua monumenta vel sanctissimis religionibus mysteriisque consecrata , & nomminatim Chrilli Domini Reparatoris nostri sepulchrum , sub impuri ssimorum ac barbarorum hominum relicta sunt potestate ; ut hoc etiam nomine hanc a Deo &impensius prae caeteris aedem diligi, & diligentius custodiri, & cum ipsa Virgine honorificentius actum esse pro certo habendum sit. Hoc porro sanctissimum saerati sumumque domicilium nobis oblatum fuit, nobis traditum , nostrae propemodum fidei commissum , &cum demandatum . Nos caeteris gentibus, non humano , sed divino udicio praelati sumus, qui hoc religiosissimum monumentum tot annos, atque adeo saecula
obtineremus, & quod in veteri Testamento Obededomus ille fuit, apud quem David Rex Arcam illam tot prodigiis illustrem collocavit, hoc nos in recenti essemus , apud quos nova haec Arca maximis & ipsa in-
253쪽
signibusque prodigiis long* clarissima a Deo ipso conis
stitueretur , & una cum ea innumerabilibus maximisque beneficiis Italia nostra cumularetur. Itaque nostrum sietantum donum , non merito nostro, quod plane nullum
est , sed unice a divina liberalitate ac beneficentia in nos profectum tueri s atque illud pro eo, quo erga Dei- param studio sumus omnes , atque esse debemus, omni ope ab istorum iniuria prohibere atque defendere.
Quae hactenus orator periecutus est , ea Horatius Tursellinus in pra latione Historiae Lauretanae his verabis plane dignis , quae ex eo exseriis tantur, quodam veluti epilogo com plectitur . M Res enim , inquit , M quanuis admirabilis & antea inau-- dita . usque eo tamen certa iam n explorataque habetur , ut de ea M ambgere , ae dubitare sit nefas .is Quippe summa cura , fide a maisse ioribus velut per manus acceptasM deinceps traditur polleris . Nec Il-- lyricia Reciaetensibusque monuis,, quoque Romanorumque Pontis; M cum auctoritate nixa est. Ad haecis vetustam fidem constans tot aetas, tum consensus, concursusque omisM nium gentium amrmavit . Porro,, loci religionem incredibilis tum M votorum copia , tum donorum M opulentia insignem facit. Nec veis M tria magis, quam nova quotidie,, illustrant miracula , ut de tamis testata explorataque re addubitaren non possit nisi qui , aut de divu- na vi ae providentia dubitare Misis uis aut eximere ex hominum g M nere humanam fidem.
M mentis solum , sed Historicorum Mae Oratio, sive Actio a ita iam fuit au. ino. , ratur In frontgsquam hie sub ieio , inseriptio impressa legebatur.
254쪽
Isposite ego is os accusare si possem , summopere vellem, Florentini. Memini iam inde ab initio, cum de pravo Artis Criticae usu agere institui , recepisse me,quoad in rebus maxime variis longissimeque inter se disiunctis adniti potuissem, aliquem in actionibus hisce meis esse ordinem servaturum. Putabam, si minus id facile,saltem haud ita aegre ac diff- culter assequi me posse , si , multis de accusatione mea praecisis, summa tantum rerum capita fac criminum gemnem persecutus essem I in singulis autem generibus , ea solum, quae aut praepostero intemperantioris artis criticae usu notarentur , aut monstrosa quadam novitate opinionum praecipue eminerent, dedita opera elegissem . V
255쪽
asa DE PRAvo ARTIS CRITI cae usurum in ipsa electionis necessitate constitutus comperi , multo aliter se rem habere , atque a principio falsa persuasione deceptus existimaveram . Etenim non in rebus modo unicuique generi subiectis, sed in ipsis
etiam rerum generibus tot ac tanta , eaque maxime insignia , ac plane singularia obiecta sunt, quae cum perisdificilem optionem fecerunt, tum effecerunt praeterea , ut prorsus de servando ordine desiperarem. Neque vero aliter non solum propter res ipsas , sed etiam propter summam istorum intemperantiam poterat evenire. Etenim cum isti nova quaedam atque inaudita in omni genere per se excogitarint, & multo etiam plura ab iis , qui ea ante ipsos iam excogitassent, liberrimis in opinando hominibus, ct nullo Religionis vinculo , qui illos cohiberet, adstrictis mutuati sint; nihil propemodum in eorum Operibus occurrit, quod non insigne , quod non eminens, quod omnino ab accurato ac dilige ii accusatore in iudicium vocandum non sit. Quamobrem sentio bene multos non tam de ordine, quam de rein bus multo magis sollicitos, & eos quidem egregie erga Catholicam Religionem animatos , nec minus, quam ego sim , istiusmodi immoderatioris Criticae generi i fensos, quorum sensus mihi noti sunt, in concione non defuturos, qui multa a me omnino requirent , quae ipsorum iudicio nullo modo fuissent praetermittenda; quibus ego hominibus quomodo satis facere possim , plane non video . Nam , si in summa rerum , qua
256쪽
in hae causa circumfundor ac plane obruor copia, omnibus vel iusta petentibus ac debita flagitantibus aures praebere voluero , nullus actionibus hisce meis esset modus , nullus terminus constitutus. Quare has in angustias coniectus cum sim , ut & multa mihi necessario omittenda sint, & ordo aliquis teneri a me in consequentibus actionibus omnino non possit; nolite , quaeso , summo iure mecum agere , Florentini; nolite omnia ad exquisitam & artis meae rationem ,& sudicii formam exigere , ut, si minus ordini sera viam , & si multa praeteream , id & oratoris vitio, &accusatoris negligentiae tribuendum existimetis . Remittite igitur primum mihi aliquid in hac causa des ima rerum , quod cum dabitis, non tam mihi dabitis , quam ipsis adversariis condonabitis. Non enim ii , ut opinor , in hoc repugnabunt; cum sua ipsorum maxime interesse debeat, non omnia crimina ab accusatore in iudicium vocari, & multa etiam , immo vero pleramque ab eodem compellente necessitate praetermitti flum vero sic audite me , ut aliquem quidem rerum dem lectum postuletis , ordinem vero non magnopere re
qui ratis . Ego quidem , quo muneri meo aliquo modo ne desim, &, siqua ratione possim, omnibus morem geram, electissima quaeque , quoad mihi in magna copia facultas suppetet, consectabor ; ordini autem hoc pacto memdebor ; Catholicam Religionem , quae potissima ratio fuit , cur ad hanc causam accesserim , tanquam stompum
257쪽
as DE PRAvo ARTIs CRITICae usu pum aliquem mihi proponam , hanc unice spectabo, in hanc unam aciem obtutumque defigam . inocunque tandem ordine sagittae emissae sint, non admodum mihi videtur esse laborandum , dummodo electiores epharetra expromantur, & omnes ad certum scopum praestitutumque dirigantur. Itaque, ne vos pluribus mo.rer , egregia duo istiusmodi intemperantioris Criticae, quam reprehendo , documenta nunc habetote , exquisitiore cura e multis a me delecta, ac plane digna , in quibus exponendis tota haec nostra actio impendatur . Videbitis in his, & non sine stomacho atque indignatione videbitis ,repudiatam totius Antiquitatis auctoritatem, neglectum doctissimorum vetustissimorumque Scriptorum iudicium , laesam graviter sanctorum Patrum existimationem , ipsis sanctis Patribus turpissimam credulitatis inustam notam , ereptum denique , quod caput est , Catholicae Religioni gravissimum honorificentissimumque testimonium . II. Fontes, specus , arbores, lucos, signa praesertim ac simulacra exstitisse quondam , ex quibus oracula vulgo ac passim ederentur, res fuit prope ad nostra usque tempora aeque omnibus cognita, atque omnem extra controversiam posita. Quis enim quercum
illam Dodonaeam Iovi consecratam Poetarum celebrari carminibus non audivit I cui vel leviter erudito Jovis Ammonis nomen ignotum quae quidem oracula sive Jovis Dodonaei, sive Ammonis longe antiquissima per
258쪽
Aerio Nis II. LI3gR III. hibentur, tantaque olim in existimatione habita sunt, ut, iis per certos homines prius non consultis , nihil pe ne a veteribus Ethnicis, quod paullo maioris momenti
esset, neque terra , neque mari susciperetur . Nam quid hic ego illa commemorem ea ipse aetate toto terrarum orbe clarissima oracula p Serapidis Alexandriae, Apollinis Clarii prope Colophonem, eiusdem Apollinis Delphi, Esculapii Romae, quo de oracumlo nominatim antiqua inscriptio a Grutero relata nos docet. Mitto alia minus vulgo nota, sed certa non
minus , de quibus gravissimi doctissimique scriptores
meminerunt ; cuiusmodi illa sunt Fauni commemorata a Virgilio, Herculis a Statio , Martis a Dionysio Halicarnassaeo , Apollinis Aquileiensis ab Herodiano , Clitumni a Plinio iuniore , Dei Vaticani ab Aulo Gellio , Fortunae Antiatis a Suetonio , Gerionis ab eodem Suetonio , ct alia sexcenta , quae ab aliis passim scriptori-hus prodita reperiuntur. His addi possunt Cumana antra, ct Hamestinae sortes , specus , luci passim & arbores; Usque adeo totus prope terrarum orbis oraculis referistus erat, quae ab Ethnicis & summa religione colebantur , & summo studio (M consultabantur . III. Haec porro Oracula de more consulentibus resiponsa reddere fuisse solita , auctores sunt cum Ethnici
ca Legantur ovid. Metam. svet. ln Diog. merob. Salum. lib. r. in Neron. cap. M. Tacitus in An- cap. 53. Sparti in Adn Herodian. nai. lib. 2. Sueton. in Calig. & Tib. Iitas. Liv. Dec. g. lib. s. & alii P se ab Max. lib. I. cap. 3. Laert. sim scriptores Ethnici.
259쪽
as6 Dr FRAvo ARTIs CRITI eae usu scriptores omnes, tum Catholici , ac praesertim vete res illi sanctissimi doctissimique Ecclesiae Patres. Ex Ethnicis quidem Cicero in suo Topicorum libro, ex eo ipso diserte assirmat Oracula fuisse appellata , quod in illis Deorum inesset oratio. Sancti vero Patres tantum abest , ut idem de Oraculis non senserint , ut etiam , qua potissimum ratione responsa ab illis reddi potuissent , investigarint , & explicandum declarandumque susceperint. Placet hac super re in medium afferre Augustinum & Cyprianum , non quo horum p tior hoc loco auctoritas sit, aut esse debeat; sed quia i psos prae caeteris placet afferre , quos cum auditis , vos
& Lactantium (n audire putatote ; tantus est in unam eandemque sententiam omnium Patrum consensus, tanta tamque mirifica conspiratio.
H In Commentariis super Isaiam
Prophetam is In Psal. q. item Rom. 2'. int. 12. ad Corinth. co Comment. in Isaiam lib.
id est, de Pythonissa , quae Daem in nem in ventre habens vaticinaretur,
260쪽
Aerio Nis II. LI AER III. as IV. Augustinus igitur lib. viii. de Civit. Del cap.xxiv. Suid futit , inquit, idola , nisi quod Scriptura dicit, oculos habent, O non vident, O quidquid tale de m teriis , licet assabre et aboratis , tamen vita sensuque earentibus , dicendum fuit. Sed immundi spiritus si
dem simulacris arte illa nefaria colligati cultorum suorum animos miserabiliter captivaverant . Haec Aug sinus. Cyprianus vero lib. de Idol. vanitate ; Ibi e
go , inquit (immundi videlicet spiritus, sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt. Hi afflatu suo Vatum pectora inspirant, fibras animant, avium vol tus gubernant, fortes regunt, oracula Ciciunt, fassaveris semper involetunt. Quos porro hi duo Sancti D ctores immundos Spiritus vocant, alii Damones , alii Spiritus humano generi infensos, alii Daemonia , alii demum Spiritus daemoniacos appellant, ut omnes iisdem Prope verbis mentem suam aperuisse, sententiamque
V. Hic vero nolite exspectare, dum isti tanta tamque incredibili tum Ethnicorum seriptorum , tum vero praemsertim omnium Sanctorum Patrum consensione perter m ti , aut hanc ipsam consensionem inficientur, aut alimquid excogitent atque moliantur, quo summam aucto ntatis vim , qua plane obruuntur , aliqua saltem ex Marte declinent ac subterfugiant. Certe difficile videtur robustis adeo ac firmis cervicibus hominem reperiri isquem tam immane hoc auctoritatis pondus non deteri