Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a 8 DA PRAvo ARTIs CRITICIE Usuligionis non laborasse Z eam ad illum finem obtinendum rationem adhibuisse , ut vulgi rumores plus nimio aucuparentur 3 hos adversariis suis opponerente his eos lorirentur 3 his denique eosdem sibi esse convincendos existimarent Praeclara enim vero propagandae Catholicae Religionis ratio , si hanc Patres tenuissent , ab ipsis fuisset inita ; perinde quasi Catholica Religio vulgi auctoritate niteretur . Multum sane apud Ethnicos profeci sient , si se cum iis isto gessissent modo , a quibus etiam irrideri, & magno eum dedecore ignominiaque repelli potuissent. Si igitur

his, de quibus dicimus, testimoniis ad Catholicam veritatem confirmandam Patres usi sunt, si ea Ethnicis obiecerunt, si ad eadem Ethnicos ipsos adegerunt , reliquum est, illa rumores vulgi neque Patres existimas,dis, neque vero pro vulgi rumoribus ab Ethnicis ipsis fuisse habita. Cur igitur e quam ob causam p quem ad finem tot in Patres iactatae contumeliae p cur eorum nomini , famae, sapientiae, auctoritati, sanctitati irrogata iniuria tam gravis, & tam atrox illata calumnia I

XXV. Abiudicatis hoc , quo audistis, modo a Sibyllis vaticinationibus his , de quibus loquimur, cui pom

tissimum eas adiudicarint, videamus . Caterum , in

quiunt, non dubium , quin hae vaticinationes purum m rumque commentum sint Christiani nescio cujus primis Ecclesiae faeculis otio O litteris perperam abutentis. Audio. Verum , qui hoc probatis p qui docetis e qua ratio-

282쪽

Acrio Nis II. LIBER III. a vne ostenditis ac planum facitis P in is tandem iste chrisyi.inus fuit , cuius nomen ignoratis 3 ubi natus ubi imstitutus p ubi graecis litteris eruditus p quae provincia tquae regio p quae urbs hominem hunc sine nomine in

lucem edidit. Nonne vos haec omnia non indicare solum , sed etiam clare, aperte & distincte proferre deberetis , ut aliquam saltem veritatis speciem huic vestrie sententiae inducere, & eam aliquo modo credibilcm reddere possetis 3 singularis ista vestra sententia est , ut vos ipsi fatemini ; quapropter vobis non facio iniuriam , si singularis sententiae singularia documenta requiro ac flagito. Vos autem sola enunciatione contenti

estis; perinde quasi vobis assirmantibus aliquid , & non docentibus fides illico adiungenda foret, &, quod dicitis,

tanquam oraculum habendum statim esset ac veneran

dum . An obliti ellis , Oracula omnia a vobis paullo ante de medio fuisse sublata p An idcirco ea Daem nibus & immundis spiritibus eripuistis , ut vobis ea solis propria faceretis pXXV l. Sed inquirendo pergamus ulterius. Quaero igitur, quandoquidem commentum hoc Christiani, ut dicitis, hominis fuit, 'ecquando commentum hoc ipsum vulgari , legi, in manibus hominum esse coeperit pTrimis Ecclesia oculis. Audio . Verum , quo p prim ne 3 an altero p an tertio 3 an quarto denique 3 Quid phaeretis , haesitatis , & quid de tempore , quo praecla

rum hoc opus publici iuris factum sit, eerti ac definiti conm

283쪽

ago DA P Avo ARTIs CRITIC E usu eonstituatis , non habetis. Miror sane, vos, qui tempora sollerter inquirere , acute distinguere, & accurate signare gloriamini , miror, inquam , nihil certi de tem pore , quo praeclarus hic harum vaticinationum auctor floruit , proferre posse . Ubi nunc illi vestri , quos toties appellatis, Onchroni auctores ubi illa autographa ubi prima apographa aliaque huiusmodi ,

quae laletis tanta importunitate ab aliis expetere atque efflagitare Hic nihil horum profertur , nihil occurrit, exhibetur nihil . Non tempus, non locus, non ipsum nomen designantur . Nonne vos haec omnia , quibus illustrari veritas solet, & ad rerum , quarum disquisitio

instituitur, caput certo perveniri, indicare , docere , demonstrare ; appellare personam , notare genus, patriam , locum , regionem , urbem Mendere , definire

tempus oporteret, ut fidem aliquam singulari huic vestrae sen tentiae conciliare possetis e XXVII. At res est vetustior atque ab omni memoria remotior , quam ut haec tam exilia atque minuta sciri atque indicari a quoquam posiint. Quid p Minuta

atque exilia vobis ea videntur esse, sine quibus tanta illustrari veritas nullo modo potest Non ego , si recte attenditis, minuta a vobis quaero , non exilia flagito ;sed ea, quae necessario afferri debent ab iis, qui novam , singularem , & hactenus inauditam contra omnium faeculorum auctoritatem confirmare aliquo modo sententiam vellat. Novitas ipsa sententiae facit, ut ego

284쪽

Acrio NIs II. Lia ER III. et tissa ipsa a vobis flagitem, quae in alia controversia praeter mittenda existimarem. Cur igitur, si res vetusta est , uti dicitis, tantum vobis sumitis, ut eius cognitionem vobicmet ipsi tanto post tempore arrogetis cur vetustissimae rei vetustissima , quae ego profero, & vos proferre non

potestis , testimonia repudiatis Quid est , quod de illa tanquam de recenti iudicium instituitis 3 quid est , quod

in re vetere non veterum testimonia accipitis a in re vetere novum commentum confingitis; in re vetere ominnium veterum Patrum auctoritatem negligendam putatis 3 Ego scilicet vestro recenti iudicio in re vetere mihi standum esse arbitrabor & vetera ipsa Patrum testimonia prae nova vestra opinione negligenda ducam e Patrum , inquam, quos constat illis ipsis saeculis, quibus Sibyllae floruerunt, multo proximiores , quam vos, Uixisse , & magna cum doctrinae laude, & sanctitatis commendatione vixi si e ; quos Sibyllinos libros in manibus habuisse , legisse , pervolutasse ex ipsorum testimonio compertum est , qui in iis nihil falsi , nihil simulati, nihil commentitii deprehenderunt, qui denique eo libros, usque adeo illorum veritas explorata erat, Ethni cis legendos exhibere , ad eosque tanquam ad certissimos Catholicae Religionis testes provocare Ethnicos ipsos non dubitarunt. XXVIII. Dicunt, huiusmodi libros tanta cura a Romanis fuisse custoditos , ut eos nemo adire , nemo te gere , nemo inspicere potuerit id eos nemo le-

285쪽

aga DE PRAvo ARTra CRITICAE usugete 3 nemo inspicere e nemo adire 3 Excipient opianor multos ex Ethnicis, & Catholicis (H , qui eos libros & vidisse se , & legisse , & insipexisse diserte te stantur . Doceant isti Sibyllinos libros ab Ethnicis & adiari & legi potuisse , a Patribus vero non potuisse. Doceant , si ipsa autographa , propter diligentem custodiam adiri, legi , inspici non potuerint , quid causae fuerit, cur descripta ab iis exemplaria & haberi de legi& commode inspici ac considerari nequaquam potuerint. XXIX. At hi libri eodem , quo Capitolium conflagravit , incendio absumpti sunt. Si igitur incendio absumpti sunt, ii certe ante incendium exstiterunt. Si enim nulli fuissent, conflagrare profecto cum Capitolio

non potuissent. Verum esto , adsumpti fuerint, conflagrarint . in id igitur 3 Nullane toto terrarum orbe eois rundem reliqua fuisse exemplaria censendum erit 3 quibus aliquo modo tanta reparari iactura potuerit. Exspecto quid dicant . Si concedunt; non est, cur nobis hoc Capitolii incendium ac flammas opponant. Si negant; quid fuit e quamobrem Augustus Legatos in Asiam , in Africam , atque Erythram hos ipsos libros quaesitum mitteret , & ubique terrarum summo studio

ca) Non desunt, qui ad consim Caeterum Constantinus Augustus in mandum hoc ipsum virgilianos ii. oratione, ut eli a. ud Eusebium s os verius Eclogae quartae a Poeta habita ad Sanctorum coetnm memi Salonitio Pollionia glio aceommodatos ait Sibyllae Erythraeae, eiulque nomae sibylla Cumana desumptos e . nullo, vereus refieri , in quibus no tendunt, alii autem negant , di ab minatim Iesus Christus describitur. Resiodo luisse delcriptos volum. Vid. Nat. Aiem tom.I. saec. X. Dissi

286쪽

Ac TIONI s II. LIBER III. dio conquirendos ac Romam asportandos curaret E stare igitur exemplaria putabantur, si tanta diligentia conquirebantur. Studium vero inquirendi ipsum , magno semper in pretio libros istos fuisse habitos, ac proinde , ne prorsus interirent, saepius fuisse descriptos clare aperteque demonstrat.

XXX. Jam omnibus exclusi rationibus ad nescio quae ipsis incredibilia confugiunt. Suis credat, inquiunt .... Nemo sane, qui uti vos, nihil credere, omnia in dubitationem adducere, negare omnia in animum induxerit.

Verum age , quid hoc rei est, quod omnem adeo fidem superet, ut credi non possit Quis credat, inquiunt, vi gines Ethnicas (a divino numine affatas tantorum fuisse conscias mysteriorum 3 Primum credent omnes , praeter vos, qui pene nihil credere, omnia tanquam falsa respuere consuestis. Credent deinde quotquot sacrorum

Codicum non sunt ignari, & aliquid de Balaamo impio homine legerunt, cuius pervulgatum illud de Christo Vaticinium exstat; orietur stella ex Iacob , O consum gel Virga de Israel. Credent praeterea , qui Theologiam vel primoribus, ut aiunt, labiis attigerunt, qui

non ignorant Prophetiae , quae vocatur , donum non esset Q Sibyllas Prophetiae donum nem affirmare non dubitat . Huius..Virginitatis merito consecutas , auis modi annotationibus totum hoc opus ot est Hieronymus lib. i. adversus explere potuissem , nisi lex , quam Iovinianum . Hieronymo Critieua mihi met iam ab ipsa huius praeli. quidam refragatur, & tanti Din tione operis indixi , sive verius Au- ria inanem hanc elle commentatio- ctor ipse Eestori indixit, vetaret

287쪽

as DE PRAvo ARTIs CRITICAE usu esse huiusmodi, quod hominem Deo conciliet & amiculi, reddat i, qua de causa homini nequam , sine divinae sanis itatis iniuria, tribui potest. Hoc Theologi unanimi senatentia docent; Prophetiam nimirum , ut loquuntur, esse donum non gratum faciens, sed gratis datum ; unde recte eolligit S. I homas a sanctitate morum esse posse seiunis eium ; quod summus ille Doctor ac plane Angelicus, sed bonus videlicet vir, qui ex istorum schola non prodierat , nec recentibus novae hujus artis criticae praTeptis institutus erat, allato Sibyllarum exemplo confir mat . Hoc autem, quod a tam multis creditur, non est cur ego magnopere angar, si isti diutius negare per gant , & credere obstinatius recusent

XXXI. Estne aliud, quod istis incredibile videatur e

Immo vero est. Sibyllinas aiunt vaticinationes contra atque vaticinationum ipserum natura ferat, apertas esse

nimis atque perspicuas . Sed hoc est hujusmodi, ut de rebus, quas Sibyllae praedixerunt, non perinde , ac defuturis , sed de praeteritis isti iudicium instituant. Prae clare in hanc rem more suo Laetantius de Vera Sapientia cap. xv. Non dubito , inquit, quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramento habita sint, eum

ea nemo intelligeret. Denunciabant enim monstrosa quamdam miracata , quorum nee ratio, nec auctor , nec rem

plis designabantur . Non perinde igitur de vaticinationibus ante eventum , ac post eventum iudicandum est .

Multa hujusce generis exstant in Scripturis , quae, clara

288쪽

tiane atque aperta sunt,obscura tum erant & prorsus retrusia atque abdita, cum primum fuerunt a Prophetis enunciata. Sed fingamus has ipsas vaticinationes obscuras etiamnum esse , fingamus, vocum & sententiarum ambagibus involutas; nonne tunc vel maxime , atque hoc potissimum nomine illas isti reiicerent ac repudiarent. Igitur hae vaticinationes istis non placent, quia perspicuae sunt; disiplicerent profecto , si essent obscurae . in id tandem est , quod istis placere possit e illud unum, mihi credite , Florentini , refragari omnibus , adversari, contradiacere , repugnare .

XXXI. Quae cum ita se habeant, quemadmodum deo monstravi, non est cur isti in hac nostra controversia me provocent ad numerum Sibyllarum , neque ad earundem edendum nomen , neque ad ea carmina , quae in Bibliotheca Patrum leguntur, neque ad carminum ipsorum genus; ac rostichane fuerint, an alterius cuiusque generis , neque ad alia huiusmodi, quae ad rem non pertinent, Sc in quibus nostrae disputationis ratio non vertitur. Non ego hic laboro de numero Sibyllarum , non angor de nomine, carminum genus non moror, cuiusmodi fuerit, non quaero; qui circumferuntur Sibyllini versiis quam ii faciendi sint, non inquiro ; haec omnia missa facto , nec in praesentia investigo . Non est , cur in his mihi negotium isti facessere meditentur. Itaque animadvertant, quemadmodum totam hanc controversiam circumscribam, & quid dicam, & quomodo dicam diligenter attendant Disi illed by Coos e

289쪽

a86 DE PRAvo ARTIs CRITICAE Usudant. Dico igitur, Ethnicas quasdam exstitisse Virgines.

quo tandem cumque nomine fuerint appellatae , qui tandem cumque earum numerus fuerit, quod tandem cum isque carminum genus adhibuerint, dico has fuisse fatidieas , dico multa de Christo Domino, dico multa de eius Virgine Matre praedixisse , dico has praedictiones Ethnicis fuisse notas, dico has ipsas praedictiones ab anti. quissimis Ecclesiae Patri bns fuisse perlectas, dico nihil in iis falsi, nihil simulati, nihil commentitii eosdem deprehendisse , dico his praedictionibus contra Ethni cos fuisse usos, quod certe non fecissent, si fabulosa illa carmina fuissent, dico ad Sibyllinos libros tanquam

ad certissimos veritatis testes a Patribus Ethnicos fui se rejectos ; dico eosdem Patres id minime facturos fuisse , nisi res haec testatissima fuisset & vulgatissima , ut neque negari, neque ignorari ab Ethnicis posset. Addo praeterea , ab iis , qui secus , atque hae enus demonstravi, sentiant, non solum scriptoribus Ethnicis, quibus, quando consentiunt , abroganda fides non est , sed etiam , & vero praesertim gravissimam Patribus irrogari iniuriam , quorum auctoritas in re tanta contemnitur , quorum integritas, sides, religio , doctrina, sapie tia , fraudis, falsitatis, ignorantiae , ad minimum nimiae credulitatis nomine arcessitur . . Addo etiam & dico , contrariam opinionem nullo prorsus niti fundamento, nullo modo probabilem esse , singularem, inauditam , falsam denique , atque idcirco merito ab omnibus re-

290쪽

pudiandam . Haec ego dico , quibus, ut opinor, nemo , nisi qui aversus a vero sit , contradicat.

XXXII. Satis iam mihi videor, Florentini, quae duo istorum intemperantiae maxime insignia atque ilis lustria proposui documenta , luculenter explicasse, ex quibus vos similiter intellexisse arbitror , quomodo duo item illustria ac maxime luculenta ab istis erepta testimonia sint Catholicae Religioni, quae tametsi se per se ipsa tuetur, & externa suffragatione non indiget, hoc tamen ipsi praeclarum est , atque honorificum semis per fuit, quod ad domesticos testes externi quoque veritatis suffragatores accederent. Verum unde nam harum tam singularium ac novarum opinionum originem repetendam existimabimus p Audistis iam , cum de Oraculis ageremus , ejus opinionis Haereticum Anabaptistam principem a me appellari, huius autem de Sibyllinis libris sententiae Calvinianum hominem scitote fuisse auctorem . En Florentini saluberrimi fontes, quos isti adeunt; neque vero aliter esse posse apud me iam inde constitueram , cum tam monstrosias ab istis atque adeo Catholicae Religioni adversantes proferri opini nes animadverterem . Ex his , ex his inquam fontibus , sive potius lacunis isti ebibunt , quod postea in

circulis ad captandam passim novae cuiusdam ac reco ditioris eruditionis famam , atque animos imperitorum sollicitandos eructent,

XXXIII. Et mirabimur, istos, qui se hujusmodi ma

SEARCH

MENU NAVIGATION