장음표시 사용
271쪽
a68 Da ph Avo ARTIs CRITICIE ususmi operis fuisse vocatos, aut sua sponte venisse conis cesseris , non est , cur neges oraculorum responsa Daemonum praestigiis, non quidem singillatim , quod non est necesse , sed universe ac generatim esse tribuenda . Quo semel concesso , omnis ista tua machinatio com ruit , & ita corruit, ut in machinatoris ipsius recidat caput, & sua Architectus ipse obruatur atque obteratur machinatione .XV. Quanquam quid est , quod diutius dissimulem P Dicam id , quod est, Florentini, dicam clare , dicam aperte ; nec de re gravissima & maxima, quae
unumquemque nostrum commovere summopere debet , reticebo. o quidem loco non iam amplius ego te, sed illum potius alloquar, cuius sententiae, sanctorum Patrum auctoritate neglecta , subscripsisti , cuius etiam libellum pene totum exscripsisti, qui, ut tute ais, ingenii, ut ego sentio , intemperantiae tibi palmam praeripuit , illum inquam Haereticum Anabaptistam appellabo, cui cum ob eam , quae mox indicabitur , causam Daemones illi atque immundi spiritus vehementer incommodarent, idcirco eos omni studio ac contentione ab Idolorum simulacris, ab arboribus, a specubus, a fontibus omni contentione arcendos removendosque curavit. Non hoc illi sententia Patrum displicebat, quod aut esset falsa , aut minus rationi consentanea; neque enim credibile est , eum in re clara atque perspicua tam parum vidisse; sed, quod Haer
272쪽
Acrio Nis II. LIBER III. asyli eum hominem Catholirae Religioni infensum , torque bat maxime ac discruciabat, illud erat, quod , qui Patres Daemonum arte atque praestigiis fundi oracula asfirmassent , iidem hos ipsos Daemones post salutarem ac vivificum Christi Domini Reparatoris nostri adventum a Deorum signis ac simulacris pulsos exterminatosque ,& tunc primum loquacissimis ac mendacissimis fuisse oraculis silentium indictum uno ore similiter affirmarent . Non ignorabat ille quidem , hac super re inter caeteros sententiam suam declarasse Athanasium (a ,
Cyrillum Alexandrinum J , Tertullianum (c , Hierony
omnium elegantissime Prudentium st) illis carminibus ;Delphica damnatis tacuerunt fortibus antra gPerdidit infanos mendax Dodona vapores IMortua jam mutae lugent Oracula Cuma ,
Nec responsa refert Libycis in Drtibus Ammon . XVI. Neque vero ad ejusdem notitiam testatissimum illud pervenire non potuit, atque adeo debuit, quod sum liano Apostatae accidisse narratur, cum eius facti locuple
tissimos testes haberet Io. Chrysostomum (M, Theod retum (i , Soromenum seo, Socratem (l , & omnium novissime Baronium (m . Nam cum Julianus Apollinem
273쪽
u o DA PRAvo ARTIs CRITICIE usu consuleret, & oraculum de more expeteret, Apollianem ipsum miratus elinguem , non aliud responsumtulit, nisi sibi a Babyla sanctissimo Episcopo Anti eheno & invictissimo Martyre os esse obstructum. Quo quidem facto nihil illa aetate illustrius fuit, nihil magis omnium linguis sermonibusque celebratum . Julianus vero tantum abfuit , ut sanctissimo Martyri, qui loquacissimo Daemoni linguam praeciderat, irascere
tur, eiusque sacros cineres perderet, ut potius eius. dem Martyris reliquias contra Ethnteorum omnium exspectationem atque adeo voluntatem , ipsis nequidquam reclamantibus ac contradicentibus , eo quidem loco movendas , sed in veterem eius nomini Anti chiae consecratam Basilicam transferendas honorifice ac portandasque curaverit . Quo in facto omnipotentis
Dei numen maxime eluxit S potestas declarata fuit, qui tanto prodigio & vim siuam ostendit , & praeclarissimum Catholicae Religionis aeque a malo Daemone , atque ab homine nequam & ipsi Daemoni amiam de eiusdem Religionis acerrimo hoste luculentisii.
mumque testimonium extorsit. XVII. Haec , aliaque hujusmodi, quae hic commemmorare non est necesse, homo non ineruditus ignora re non poterat ; sed , quod Catholicum nomen od rat , & haeresi pertinacissima implicitus erat, hoc , idiquam , tale ac tantum Catholicae Religioni testim nium invidit. Ussit nimirum hominem Heterodoxum
274쪽
Acrio NIs II. LI EAR II L aetiae pupugit , ipsis Daemonibus internunciis patefieri veritatem , quam , si quomodo posset , suis ipse
cogitatis obruere conabatur . cui quidem neminem , qui sano sensu uteretur , adstipulatorem praebere se, subscriptoremque oportebat . hominem vero Cath
licum nullo modo decebat . Hinc illae Sacerdotum fraudes , hinc illi doli perperam excogitati, hinc inepti astus illi atque fallaciae , hinc vel ipsi Daemones scelere nequitiaque absoluti , hinc denique praeclara
ista, de qua satis multa dixi, contra omulum vel rum scriptorum opinionem, contra sanctorum in primis Ecclesiae Patrum auctoritatem perperam excogitata , & tandem post tot saecula nova plane ac monstrosia derepente exorta sententia (M .
XVIII. Verum an hoc solum Catholicae Religi ni testimonium auferendum isti eripiendumque curarunt eQuid illud longe luculentissimum nobili silmumque de Sibyllis e At quemadmodum i Deus immortalis t quam licenteri quam intemperanter 2 quam nulla , non dicam aliquo modo probabili , sed ne tolerabili quidem rati ne i Etenim si sententiam de Oraculis Ethnicorum, de qua iam audistis, cum hac de Sibyllis , de qua nunc dicturus sum, conferre volueritis , hanc prae illa multo superiorem licentia intemperantiaque reperietis.
oraculis desiderat, legat Ioan.Fraue. eruditissimum duobus tomis comis Balthus s. I. in Responsione inueris illinei m prodiit in lucem straasia Historiam oraculorum ab N.N. burgi anno a v.
275쪽
adia Da y RAvo ARTIs CRITICIE Usu XIX. Vetus est opinio, quae antiquissimis litterarum monumentis continetur , Ethnicas quasdam exstitisse Virgines, quas ferunt divino Numine afflatas futura praesensisse , ac multa praesertim de Christo Domins Reparatore nostro Jesu Christo , eiusque Sanctissima Genitrice Virgine Maria fuisse vaticinatas. Propter huius opinionis vetustatem , propter rerum praedictarum sanctitatem opinio ista usque ad taculum sextum decimum viguit; & tanto temporis intervallo nemo exstitit tam effuse intemperans, qui rem tam certam atque testatam , tanta tam que diuturna atque inveterata tot taculorum auctoritate roboratam , non dicam infringere , sed ne attentare quidem ausus sit. Res igitur fuit haec olim omnino certa , & ante tempus illud , quod indicavi , a nemine negata, a nemine in dubium , aut v ro etiam in minimam dubitationis suspicionem adducta . Constat enim Sibyllinos libros, cum ab Ethnicis omnibus, tum etiam , quod nostra maxime intemrest , a Sanctis Patribus magno semper in pretio fuisse habitos. Nam & ab hisce libris firmissima ad Ca-
tholicae Religionis adstruendam veritatem confirmandamque testimonia sumpserunt; & in iis tantum inesse auctoritatis pondus existimarunt, ut Ethnicos ipsos vehementer hortari, atque adeo impellere non dubitaverint , ut eos libros adirent, eos legerent , eos attentius
inspicerent , & quid demum de Catholica Religionestatuendum esset , etiam atque etiam considerarent;
276쪽
Acrio Nis II. LIBER III. 5 gquae testibus adeo certis atque idoneis ad eos revincendos uteretur, quos nimirum non ipsa de sinu suo apponeret, sed de ipsorum numero daret atque produeeret . Hos minime ipsis suspectos esse debere, hos ab se corrumpi, hos ad tempus accommodari omnino non potuisse ; viderent proinde, quid agerent, quid sibi consilii in negotio summi momenti capiendum existumarent. Quae quidem si ita se res haberet, ut in controversiam vocari nullo modo posset, neque de eius veritate dubitari, si in hoc negotio bona fide ageretur. si omnis mala fraus & dolus abestet ; darent tandidem aliquando manus , nec veritati diutius , quam a suismet popularibus assertam ac confirmatam viderent, pugnacius obstinatiusque obluctarentur.
XX. Haec de libris Sibyllinis sensisse Patres, his adeonvincendos Ethnicos fuisse usos , & ad hos libros, tanquam ad certos BL incorruptos veritatis testes, Ethnicos
ipsos reiecisse adeo exploratum est, ut id ne vel ipsi quidem adversarii inficientur, qui nescio quo pacto fieri dicam , ut , cum fere omnia aut negare , aut in dubium revocare soleant, siepe tamen cum ad auctoritatem venitur , non institutum tenent , de his nominatim in rebus , in quibus universi consenserunt Patres , unanimem eorum fuisse sententiam, sponte sua atque ulla sine tergiversatione concedant. Quod quidem utrum
honorificae, quam de Patribus habent existimationi, an singulari cuidam modestiae tribuendum pute in , non Tom.I. s laci-
277쪽
t i Da PRAvo ARTIs CRITICre usu facile dixerim . ipsorum verba recitabo, quo vos &rem definire , & praeclaram , quam de sancti sisimis illi, doctissimisque viris modellissimi ac temperantissimi homines foveant opinionem , per vos ipsi liquido cognoscere possitis . XX l. Non esse, inquiunt , quid Patres de libris Sibilinis ac vaticinationibus senserint, magnopere laborandum . Quid hoc est 3 Male enim vero exordium tur . SDid de libris Sibyllinis Patres fecerint, non esse magnopere laborandum p Non igitur , istis auctoribus , Patres idonei erunt, qui audiantur, quorum sententia exquiratur, & auctoritas plurimi facienda in huiusmo di controversia existimetur Cur 3 qua de causa semctissimorum doctissimorumque virorum in re , quae Cistholicam Religionem maxime attingit, negligendum erit contemnendumque iudicium e Qui erunt per illos idonei, qui audiantur , his si in rebus sententia Patrum testimoniumque repudietur Sed praestat audire reliqua , quae principio concordant & mirifice coniunant . Tatres , inquiunt, vulgi rumores plus nimio aucupari, O res non fatis accurate ad recentis critica trutinam
exigere fuisse solitos , compertum exploratumque est; eos videlicet illud unum habuisse propositum , ut cathoi,
cam Religionem propagarent, de ratione autem ac via ,
qga id potismum assequerentur , non admodum fuisse follicitos. Haec isti; omnino illi, ut videtis , quue usi
sunt, exordio consentanea . . .
278쪽
Acrio NIs II. LIBER III. r. XXII. Quid hoc loco primum I quid postremum re, prehendam , Florentini Quae verba satis idonea ad
castigandam tantam coercendamque licentiam reperire me putem posse I Moderabor mihimet ipse quidem , quoad potero, in verbis; & illa audaciae, impro bitatis , temeritatis , petulantiae , impudentiae , aliaque huiusmodi ad tantam importunitatem reprimen.dam facta vocabula , de mea oratione tollam prorsus atque praecidam, ne ejus temperantiae , quam ab
istis flagito, oblitus videar, & in eo peccem , in quo istos reprehendo. Sed tamen qui facere possum , quia dolori meo tam pia praesertim ac iusta de causa suscepto paream , & in summa animi aegritudine vehementius conquerar atque vociferer 3 Quid p sancti uimosne Patres p doctissimosne Virose Ecclesiaene Antistites tCatholicae Religionis Doctores, Propagatores , Propum gnatores tam superbe ac licenter appellari ' At a quibus IAb Heterodoxis , credo, hominibus, qui , eiurata Catholica Religione , Catholicae ipsius Religionis vindicibus atque assertoribus nefarium perpetuumque bellum indixerunt , qui quorum Orthodoxam oderunt Fidem, eorum contemnunt sapientiam, & quorum premi se atque opprimi sentiunt auctoritate , Eorum modis omnibus minuere existimationem contendunt e Immo vero, o rem miseram ac maxime lactuosam , & nunquam satis deplorandam l ab iis ipsis , qui minime omnium debuissent, qui in Ecelesiae sinu
279쪽
a iis DE PRAvo ARTIs CRITICIEI Usu nati, alti, atque instituti nobiscum sint, & se Caatholicos dici volunt ac profitentur. Istis porro tot amisplissimos gravissimosque viros prope ludibrio esse ;Catholicae Ecclesiae Patres non , uti par est & pietas flagitat, observari , quis tandem aequo animo ferem dum putet 3 Etenim , amabo vos , Florentini, in tanta indignitate atque atrocitate iniuriarum lenti ac dic Pluti, si cupiamus, esse qui possumus p Ego certe, quoad spiritus & vita suppeditabunt , tantam sine merita reprehensione elabi lintemperantiam , non patiar, non feram , non sinam . Non committam ut in gravissima causa , apud Catholicam concionem , apud Catholiaeae Religionis studiosissimos Iudices remissioris ac dissolutioris animi nomine merito coarguar atque condemneri Praestat quascumque subire inimicitias, quaecumque adl- re discrimina, quam nullam in tanta sanctissimis aedoctissimis viris obloquendi libertate vocem mittere , vocem , inquam , testem cum doloris mei , tum etiam meae erga veteres Patres & Ecclesiam universam observantiae.
XXIII. Nam , per Deum immortalem l quae V ces quae verba sunt ista Patres plus nimio vulgi r mores aucupari solitos ; Patres res accuratius expendere non consuesse; Patres recentis Criticae regulas ignorasse ITatres de modo amplificanda Catholicae Aeligionis non laborasse . Quid interest , utrum illa dicatis in Patres , an eo3 nullius ingenii , nullius consilii, indoctos , imperi '
280쪽
AcTIONI s II. LI3ηR III. ros, vecordes fuisse affirmetis 3 nihil recte examinare, ilia hil expendere novisse, nihil certo definite iudicio id pvosne igitur seli rerum momenta pensitare 3 soli artis eriticae leges p soli iura 3 soli praecepta noritis 3 Ingens, superba, immoderata , & non ferenda gloriatio. E quid unquam , lutei homines, in litteris atque doctrina
tantum profecistis, ut non dicam mortalium ominum sapientissimis anteponendi, sed cum iis aliqua vel miniam a saltem ex parte aut ingenio, aut bonarum artium studiis, aut etiam illa ipse , qua tantum subnixi ambulatis , arte critica comparandi esse videamini I Quis vestrum Augustino (M subtilior 3 quis Hieronymo (b ingeniosior quis Origene (o doctior e quis Theophylo (d Antiocheno , Clemente Alexandrino (6 , Justiano f Prospero Ui Lactantio (b3 sapientior P Atqui
omnes hi vaticinationes istas , de quibus dico , unania mi eonsensu Sibyllis adiudicarunt, vos contra intoleranda licentia abiudicatis .XXlV. Quod vero addunt, Taetres ramores vulgi plus nimio ancupari solitos, di de modo amplificandidae Religionis non Laborasse, ad quem tandem intemperantiae gradum pervenire dicam I Quid p gravistia mos & sanctissimos viros de modo amplificandae R
' a . cf) In Apolog. s. ad Antoninumcbn Contra Jovinianum. Pium Imp. G Lib.p. contra Celsum. De Praedest par 2. Tap. X OD Lib. . ad Autolycum. A Lib. . de 't. sv. mP. IS.