장음표시 사용
301쪽
Da yRAvo ARTIs CRIT Cre usu nomina veteri consuetudine perscribi solent, circuiti ferantur, legantur, inspiciantur. Videtisne ut pluribus in loeis frequentis liturae vestigia appareant 3 ut plura nomina in ipsa litura demersa prorsus Iaceant atque depressa p Jam quid istae sibi liturae volunt 3 quid india eant i quid significant 3 Quid erat isthic antea scriptum, quod postea inductum fuit quae tandem menda liturae
istae tam crebrae, tam spissae, tam perspicuae correxerunt 3 Ego quidem nihil dico . Falli sunt in medio ; cois dices prostant, qui adiri facile ab omnibus Se consid
rari commode possunt. Nonne, vel tacente me , codices ipsi loquuntur, Sc se corruptos, interpolatos, inte litos , & foede ab istis mutilatos clamant nonne huius ipsius, quam nunc coarguo, intemperantiae crimen accinsant, docent, condemnant p id p Isti ne tantum sibi sument ac vindicabunt, ut levibus de causis, inanibus coniecturis , futilibus argumentis , quae de sacris Fastis nomina ipsis libuerit, expungere sibi iure concessum. arbitrentur, & re ipsa licenter hoc iure atque intemperanter abutanture Atqui ita est , uti dico neque vos de mea fide in re tam gravi dubitare velim , nec
V. Itaque scitote exstitisse hominem , non Italum illum quidem, sed externum , qui in hac licentia ita libere intemperanterque versatus est, ut ab hac cognomen dignum re , dignum facto , dignum prava , qu l borabat, consuetudine apud populares suos invenerit
302쪽
Acrio Nis II. Li33R IRNam cum sanctos viros Criticus nimis acer passim imoperibus suis alios alia de causa insectari, & de lacris Fallis consuesset eximere , hoc adeo visum est popul ribus ipsis tuis indignum & nullo modo ferendum, ut imde , quemadmodum dixi, proprium ei ac singulare cognomen adliaeserit. - quodnam Z Verbum latinum ad id explicandum quam vellem idoneum non reperio; si vero circumlocutionem adhibeam , vereor ne vocabuli vis corrumpatur, & quod intelligi volo non apte satis atque aperte significetur. Vocabulo igitur utar italo, quod domesticae hujus, de quo dico , auctoris linguae omnino respondet; Sisicchia Santi. Non quia sanctos viros e loculis , quibus eorum veneranda populo simulacra proponuntur , re ipsa exturbaret; sed quia , si , quae in ipsos scribere solebat & vulgare, rata habenda essent, exturbari omnino debui sient. Quo vocabulo, ut videtis, & mala hominis consuetudo oste ditur, de facti indignitas iusto meritoque convicio notatur .
VI. Hic vero tantae rei atroci tate commoti & vel, menter perturbati exspectare mihi videmini, Florentini , dum hunc hominem, qui tantum audere de conari potuit, proprio nomine appellem . verum ego , quod hactenus praestiti, neque huius, neque huic similium
hominum nomen unquam adducar, ut edam . Perstringam intemperantiam , quod unum mihi proposui, quam in huiusnodi auctoribus deprehendero ; auctori
303쪽
goo Da FRAvo ARTIs CRIricae usubus vero ipsis parcam , & eorum famae atque existim
tioni nominis subductione consulam . Novi qui sim, apud quos loquar; quid a me dici conveniat, quid vos
a me audire deceat non ignoro. Sic ergo habetote . Intendo vocem , ut etiam ii , qui extremi in concione sunt, exaudiant. Ego neminem, nisi cum laude nominavi , neque nominabo ; si quem autem reprehensione dignum iudicavero, rem notabo, hominem praeteribo.Quare vulgatum illud a me recte usurpari posse video;
mihi irasci poterit, nisi qui de se ante voluerit
confiteri. Vos autem, quae vestra modestia est & temperantia , ulterius inquirendo progredi ne velitis , quos stalo , quod enunciari , cognomine contentos esse decet.
VII. Ac ne illud quidem ego velim vos a me post letis, ut tale ac tantum, quod dixi, crimen, longe lateque pertinens, & fere per omnes Sanctorum historias diffusum singillatim agam , & sanctos quosque viros ab isto tam insigni affectos iniuria commemorem, & qua quemque de causa ex sacris Fastis sustulerit, vos doceam . Possiem utique , si vellem , Liturgicos codices, quibus insignis Ecclesia utitur, vobis ostendere, & deletos ex iis expunctosque sanctos viros nominatim indicare. Sed cum id ipsum prestitum ante me a Critico docto atque
idoneo jam fuerit, non ego nunc tantum mihi negotii imponam , ut explicandum in praesentia exponendumque suscipiam, quod circumscriptior actionum nostrarum m diis non patitur. Ita similiter nolim, a me exspectare vos
304쪽
dum hunc ego hominem meritis verbis reprehendam attaque eastigem , qui in hac licentia aut singularis omnino fuit, aut certe neminem habuit superiorem . Video , nihil esse , quod quidem gravius ac vehementius dici ponsit, quod in tantam licentiam intemperantiamque non conveniat; sed hac etiam me cura Romana ipsa Ecclesia molestiaque liberavit. Auctoritatem enim interposuit suam ; Hominem merita affecit censura ; & quid de eo iudicare vos ac sentire debeatis suo ipsa iudicio sententiaque praeivit. VIII. Verum ne sine peculiaris alicuius expositione facti, nostra haec , praeter institutum jam morem , ela batur actio, unum nunc maxime insigne sigillatim a feram , de quo sic vos me audire conven it, quandoquiadem in singulis exponendis insistere , vel etiam peris
currendo singula tantummodo commemorare non possumus , sic , inquam , vos audire me convenit, ut de reliquis , quae praetermittere necessitas cogit, coniecturam
capiatis. Hilarionem eremi incolam celeberrimum fuisse scitis, eundemque sanctissimum hominem , qui vit caste integreque in summa rerum abstinentia atque asperitate traducta, cum ad extremum devenisset, illud de ipso pervulgatum ac prope nemini non auditum saepius usurpabat; Egredere , quid times p Egredere animma mea , quid dubitas p septuaginta prope annis servistichristo , di mortem horres 3 Ita se in supremo agone
constitutum ad mortem alacriter constanteroue obeuum dam
305쪽
goa Da pRAvo ARTIS CRITICAE usu clam vir tactissimus confirmabat. Hilarionis vitam ae- eurate mcripsit Hieronymus, auctor omnium certissitamus & locupletissimus, de cuius ingenio, sapientia, eruditione , cognitione linguarum & artium , quid ego possim dicere , quod vobis cognitum non sit planeque perspectum p qui inter caeteras, quibus storuit, pra clarissimas laudes tantum in sacris Scripturis partim interpretandis , partim recognoscendis studio suo doctrinaque perfecit, ut unius prope interpretis ore Spiritus Sanctus locutus esse videatur. Itaque , tametsi multi in Ecclesia Doctores, praestantissimi illi quidem & sacrarum litterarum peritia eximii, exstiterunt, adeo tamen unus Hieronymus ingenio valuit, adeo facultate
caeteris antecelluit, ut sibi Doctoris Maximi nomen proprium fecerit ac singulare. IX. Jam vero cum , de qua dicere instituo , Hilarionis vitae Hieronymum auctorem tam certum , tam locumpletem , tam religiosum habeamus , quis unquam de eius veritate ambigendi locus fuit, aut esse potuit Fquae dubitatio de tanti viri diligentia , fide . integritate ac religione suboriri 3 Mihi quidem hoc in facto videtur omnis omni non dubitationi solum , sed vel ipsi
etiam suspicioni obseptus esse aditus ac prorsus intemclusus . Ita quidem mihi videtur ; nec dubito quin v bis quoque idem videatur, qui pro vestra aequitate Ret sapientia suis momentis atque ponderibus res exp*od eis xe , non levia quaeque atque incerta consectari iudicia
306쪽
Aerio Nis II. LIBER I v. gogeonsuestis. Verum istis non ita; qui tanquam venatici eanes omnia sagacius odorantur ac pervestigant; & uni prae reliquis nominatim , qui tantum abfuit , ut historiam hanc veram iudicarit , ut etiam fictam esse totam &commentitiam, atque ab Hieronymo exercendi styli causa fuisse conscriptam affrmare non dubitarit. X. O rem prorsus novam atque inauditam l Quid hoc est 3 utrum hanc nos opinionem dicemus e an potius singulare quoddam opinionis monstrum atque poristentum appellabimus p Igitur non sanctus re ipsa Vir in Ecclesiam ab Hieronymo , sed novus quidam Heros , tanquam a Poeta in scenam Hilarion inducitur, fictus omnino & comment itius, atque ad effervescentis ingenii arbitrium excogitatus. Sed si hoc est, quid hic
agimus , Florentini e quid hic stamus i quid sedemus pquin repente consurgimus 3 quin imus & nostris ipsi
manibus Hilarionis templa diruimus, aras evertimus. simulacra disturbamus p quin tantam superstitionem a delubris , ab aris, a templis, ab Ecclesia universa avertimus ac prohibemus quin denique Hieronymi
scripta , quae hoc tantum ac tam insigne mendacium continent , aeternis tenebris oblivionique mandamus pEtenim si hoc vere ab isto affrmatur, si Hilarionis vita ficta est , si commentitia, si ab auctore suo exercendi tantum styli causa conscripta, necessario, ut videtis, illa conlequuntur , & sunt omnino intemperantissimi hujus, de quo dico , Critici iudicio consentanea . At
307쪽
so DE PRAvo ARTIs CRITICIE usu XI. At non hoc certe de hoc sancto eremi cultore Ecclesiae iudicium fuit , non haec Ecclesiae ipsius de Hieronymo opinio, non haec de hac ipsa nominatim historia sententia. Etenim , ut te potissimum novae huius sententiae sive auctorem , sive exseriptorem appellem , harum rerum cognitionem ad Ecclesiae spectare iudicium, opinor, dabis. Audi ergo, quid de vitis ab Hieronymo conscriptis in Lxx. Episcoporum Concilio senserit Gelasius Pontifex auctor gravissimus. Existi mo , inquit, Hilarionis historiam , ut O cateras , quas
scripsit Hieronymus , eum omni honore ac reverentia fuscipiendas . Dicam iterum , ut cum rubore quo intemperantia progressus sis tua cognoscas , & te tui metipsius pudere incipiat; cum omni honore ac reverentia
fuscipiendas . Nihil profecto ad veritatem ostendendam illustrius, nihil ad sanctissimi Scriptoris fidem vindica
dam praeclarius, nihil ad tuam licentiam coercendam neque gravius dici potuit neque vero opportunius. XII. Vide porro nunc ac perspice, quid inter tuam &sapientissimi Pontificis opinionem intersit. Gelasius historias omnes ab Hieronymo conscriptas veras dicit, &ab omni falsitatis suspicione liberat, tu contra in falsitatis ac mendacii suspicionem vocas; ille certa de causa id ipsum assirmat, tu nescio qua inductus ratione inficiaris ; ille re cognita sententiam pronunciat suam , tu vero incognita opinionem obtrudis tuam ; ille de s pientissimi Concilii auctoritate aequissimum decretum in
308쪽
terponit , tu unam secutus opinandi licentiam sapientis simo & aequissimo decreto intercedis; denique ille Hilarionis nominatim historiam suscipit , tu reiicis; ille omni cum honore ac reverentia suscipit, tu cum insigni contumelia reiicis. Quem ad gradum tantam e v dere intemperantiam existimabimus 3 XIII. Sed quid tandem censori nostro displicuit in hac vita, aut displicere potuit, ut & ipsa tanquam falsa traduceretur, & Hieronymus tantus Scriptor tu pi ssimi mendacii insimularetur e Gravis enim vero ratio esse debuit, quae hunc hominem eo adegerit, quo ne vel ipsa quidem licentia progredi potui sse videatur. Itaque , si placet , Florentini, hanc ipsam Hilarionis vitam parumper sumamus in manus, eamque paullo diligentius consideremus. Ac primo quidem eius exordium gravius esse non potest , nec ad conciliandam rebus , quae narra dae sunt, fidem accommodatius. Religiosissimus Scriptor Spiritum Sanctum invocat, ut sibi de sancto viro striis here instituenti adsit, quo ejus vitam & fideliter nataret , & luculenter exponat . En sancti Historici ipsa ipsissima verba. Scripturus vitam beati Euariovis habitatorem ejus invoco Spiritum Sanctum , ut qui illi virtutes largitus est, mihi ad narrandas eas fermonem tribuat, ut facta dictis exaequentur . Iam si aliquid metum & commentitium mandare litteris Hieronymus habuisset in animo , qui hoc uti exordio potuisset e Tantumne flagitium admisisse Hieronymum existimabimus , Tom.I. U ut
309쪽
gos DE FRAvo ARTIs CRITICre usu ut Spiritus Sancti opem in re falsa imploraret e eius lare commentitia interponeret auctoritatem e falsitatisae mendacii testem Spiritum ipsum sanctum adhiberet pHorret animus , refugit mens hoc non dicam de tanto
miro di Scriptore sanctissimo affrmare , sed vel tantum modo suspicari. XIV. Ab hoc exordio reliqua profluunt, & quam
sincere narrata sint, quanta fide , quanta integritate , quanta religione conscripta , legenti manifeste apparet. Et vero in tota narratione nihil occurrit , quod verita
mile non sit, nihil, quod incredibile videatur. omnia ab initio suo deducta , & usque ad finem perpetuo ac non interciso filo perducta. Designantur sancti viri , ortus, natio, patria , institutio , S prima adolescentiae disciplina , tum omnium rerum terrenarum abdicatio exponitur; consequitur secessus in eremum oin eaque diuturna commoratio , deinde sanetae , ut aiunt, conversationis studium , & vero summus etiam in
omni virtutum genere profectus;ad extremum sancti viri obitus accurate luculenterque describitur. Ubique eluscet veritas, ubique Scriptoris fides, ubique religio . His accedit, quod sanctus Scriptor , quo maiorem sibi conciliet fidem , adstipulatotem adhibet, & testem citat e rum , quae narrat, sanctum Epiphanium Salaminae Cypri Episcopum , qui plurimum Hilarione usus fuerat, eumque pro familiaritate, quae inter ipsos intercelle rat, intime norat, cujus virtutes brevi etiam com
310쪽
mentariolo , quod tunc legebatur , comprehenderat. Suanquam , inquit , Sanctus Epiphanius Salamina C
pri Episcopus, qui cum Hilarione plurimum ver fatus est , laudem eius brevi epistola scripserit, qua vulgo legitur, tamen , ct reliqua. Jam, ut videtis, non uno. res testimonio nititur, sed duplici gravissimo teste certissimoque fulcitur 3 prorsus ut nihil appareat, quod dubium quenquam facere posset, ut aliter de hac vita , quam par erat & aequitas postulabat, tantorum virorum auctoritate contempta sentiret . XV. Ego vero, ut hoc loco qualecunque iudicium interponam meum , quoties eam legi, legi auistem saepe , toties in ea nihil offendi, quod non dicam dubitationem , sed ne dubitationis quidem suspicionem injicere posset; immo omnia reperi ad priscorum Anachoritarum morem , institutionem, disciplinam perfecte exacta , omnia denique ita a sancto Scriptore digesta , uti re ipsa gesta erant, & probabiliter, vere , fideliterque narrata. Non dubito , vobis idem videri, si eam legi ius, & visum iri, si eam legere volueritis . Quid igitur causae fuit, cur hac tanta calumnia haec historia dehonestaretur. & non uni solum, sed duobus sanctissimis di doctissimis viris tam gravis iniuria uno tempore ita rogaretur Cur tibi Critico in primis acuto & sollertialiter de hac vita, atque omnibus, qui illam legerunt saut in posterum legent, visum est e