장음표시 사용
291쪽
gistris in disciplinam dederint, de amplissimis Ecclesiae
Patribus tam male sentire , tam licenter detrahere, Sc quorum singularem sapientiam admirari ac revereri deberent, eorumdem gravissimam respuere ac negligere auctoritatem p o tempora sane misera & calamiotosat Jacent in tenebris abdita & consepulta praeclara Augustini, Hieronymi, Ambrosii, Cypriani, caeter rumque Ecclesiae Patrum volumina , & , si quid ad nos
aut transalpinis , aut transmarinis praelis excusium defertur , hoc statim nullo delectit arripitur; & quod usu- venire in mercibus solet, ut illae pretiosiores habeantur , & ingenti sumptu comparentur, quae peregrinae sunt atque adventitiae, hoc usu simister venire in libris editis quotidie non sine summo animi dolore videmus . Quotus enim quisque nunc est, qui huiusimodi libros magno studio non conquirat, summo pretio non coemat, assidue in manibus non habeat, avidi sime non legat, &, cum ex iis aliquid excerpserit, quod alicui iam receptae opinioni adversetur, tum demum sibi tanquam de singulari ac recondita eruditione placear atque blandiatur . Cautum nimirum est saluberrimis Tridentini Concilii decretis, ne quis huiusmodi libros Catholicae Religioni & bonis moribus pestiferos ac noxios absque legitima facultate legat, neque apud se retineat cautum utique ; verum huic tanto malo magis in dies magisque gliscenti non usquequaque provisum . Quae necessaria cautio est, ea Iam a quibusdam supervaca
292쪽
Acrio NIs II. LI3ER III. nea quaedam diligentia praedicatur. Itaque sancti minis hujusmodi decretis quam nulla prope religione se quidam intercedere posse arbitrentur , quid me attinet diiseere 3 Verum isti , si me audient, quid agant, quo progrediantur, & quibus se gravi ssimarum poenarum vinculis adstringant , serio considerabunt. XXXIV. Et hic a me quisquam quaeret, cur huiussmodi libris, qui jam prope soli bibliothecas istorum oecuparunt , usque adeo non delecter, ut eorum etiam
auctoribus maxime infensum me praebeam atque inimicum e Quid e mi veterum Ecclesiae Patrum auctorita item tueri velit, qui traditas a maioribus nostris, sapienti sumis mortalibus , opiniones retinere , qui m res integros, qui sinceram Fidem , qui Religionem salvam esse cupiat atque incolumem , poterit his ibbris delectari poterit horum librorum auctoribus inumicum se atque infensum non profiteri E qui id unum omni contentione agere videntur, id unum omni ope studere , ut a qua sancti ssima Religione turpiter ipsi ac flagitiose desciverint, ab eadem nos turpiter aeque ac
flagitiose desciscamus . Nam quid aliud istos velle p quid aliud spectate 3 quid moliri existimabimus novis his
excogitandis disseminandisque opinionibus , nisi ut se sim ac veluti per cuniculos Catholicae fidei fundamenta subruant atque convellant Demus hoc illis, quod solum dari sibi in praesentia postulant, ut omnia , quae testatissima ac prope luce ipsa clariora non sunt, repudiemu a 'Tom. L T ut
293쪽
ut pias quasdam traditiones tanquam imperitorum homunum ac vulgi rumores aspernemur , ut sanctissimos italos Ecclesiae Doctores, eo , quo par est , in numero non habeamus, tum denique, mihi credite,il lud etiam da.himus , atque ii sine dubitatione a nobis auferent, ut deis sertis ac relictis Catholicae Religionis signis, di instingae in ipserum castra veniamus. Hoc funesta eorum , qui a Romana Fide olim defecerunt exempla docent, quorum exitus luctuosissimos cum recordamur, quaeso de nostra, quaeso de communi salute cogitemus. Porro haec qui videat planeque perspiciat, ac prope certo eventura praesentiat, poterit his tantis malis instantibusram atque imminentibus graviter non commoveri poterit in eos homines , quos tantorum futuros malorum auctores pertimescat, non vehementissime concitari pXXXV. Ego vero nunquam Heterodoxorum homminum odi industriam , nunquam despexi doctrinam ;laudo etiam, si quid operis, & eos quidem multum posuisse fateor , in id contulerunt , ut honas artes liberalesque disciplinas excolerent ac propagarent. Magni atque adeo plurimi facio eorum Mathematiacos , Astronomos . Geometras , Phy sicos , Philosophos, Philologos , quibus his maxime temporibus abundant , ct quorum tota Europa propter singulam
Tem . atque excellentem eruditionem nomina praedica tur, di quoad bonae artes vigebunt, praedicabuntur.
Nam quod a Romana communione distracti dissocia,
294쪽
Aerio Nis II. LIRER III. asielque sunt, hoc ego ipsis petulanter non exprobro;
immo vero doleo & vehementer angor , tot ac tanta
doctrinae lumina falsis de Religione opinionibus , quasi
quibusdam tenebris, obnubi atque obscurari. inare illud a Deo opt. Max. iis ex animo apprecor, ut de sissima illa errorum , qua miserandum in modum circumis funduntur . discussa caligine tandem aliquando , divina bene iuvante gratia , ad Catholicae veritatis lumen aspirent. Deferbuit ardor ille , quo olim acerrime conis citati in nos eorum animi erant, ut a nobis tanquam ab infensissimis hostibus abhorrerent atque refugerent, Deintumuit aestus ille , qui eos e sinu communis Matris tauquam e tutissimo portu abripuit, & in medium turbulentissimarum tempestatum discrimen abstraxit. id reliquum iam nunc est, nisi ut aequitatem ac veritatem sequentes ducem antiquam exquirant Matrem , in eiusque gremium tandem aliquando se ab diuturno erroreae iactatione recipiant. Haec eos blande invitat, modis omnibus allicit, passis ulnis exspectat, qui quidem si redierint, omnibus maternae benevolentiae signi sic tionibus reduces certe excipiet ac complectetur. Hoc sperare nos di commodi mores , & singularis humanitas , & illa ipsa, qua nunc maxime florent, doctrina iubet, ct confidere plus apud illos & aequitatem & vem ritatem , quam qualecumque propriae persuasionis defendendae studium , momenti habituras. XXXuI. Verum, ut eo redeam, unde digressus X a sum ,
295쪽
asa Da FRAvo ARTIs CRITICIE usu fum , quod nunc bene multi e nostris a rectissimis Caatholicae disciplinae institutis se ab Helerodoxis homini hus abduci sinunt; quod eorum libris , quibus facile perverti possunt, & ad prava , quae in iis partim aperte& palam propugnantur , partim clam & latenter animis improvidorum infunduntur, dogmata perduci ; quod
iis unice delectentur, unice eos legant, pervolutent, ediscant, hoc ego, pro eo , quo erga Catholicam Religionem studio sum & esse debeo,sine merita reprehemsione elabi atque abire pati nullo modo possum. Itaque dico isti usi nodi libros aut omnino non legendos , aut certe non passim ac vulgo ab omnibus legendos, aut si facta legitima potestate legantur, ne nobis noc re possint summa cura diligentiaque esse providendum . Addo etiam , quae in hos ipsos libros decreta lata sunt, haec sanctissime observanda , in re gravissima Ecclesiae obtemperandum , nec temere ab ejus edictis praescriptisque discedendum . Haec sunt, quae in hanc rem ex intimo animi mei sensu ac dolore dicenda existi
mavi, quae quidem quam in partem accipi possint, nihil curo; dummodo & ita sentire Catholicum sit, &ita loqui , in tanta praesertim licentia , necessiarium .
296쪽
UI semel effraenata quadam impotentis animi cupiditate abrepti praestitutos aequitati ac temperantiae fines transilire non dubitarunt, Florentini, aegre admodum continere se possunt, quin acrioribus eiusdem cupiditatis incitati stimulis in multo majora , quam ipsi ab initio suspicari potuissent, atque in dies graviora prolabantur. Etsi enim a natura ita comparatum est, ut, si quando ab ossicii ratione declineismus, ad eandem naturae ipsius admonitu revocemur; ita tamen ingenio nostro in vitia proni sumus, ut naturae bonitas animi pravitate persaepe vincatur. Neque vero cum lubricam insistere viam coeperimus , fines quos dam nobis conitituere possumus , quos temere non T s trans
297쪽
ao DE PRAvo ARTIs CRITICAE Usu transerediamur , nee ita nosmet ipsos sustinere , ut in certo aliquo nequitiae gradu consistamus; sed invalescente magis ac magis illa ipsa cupiditate , quae nos primum de recta virtutis semita deduxit , plerunque flagitia flagitiis addimus , scelera sceleribus cumulamus . Quare illud sapienter praecipitur ; ut , quantum
possumus, initiis conemur obsistere , & dum res aut in integro adhuc sunt, aut non ita deteriores effectae , ut restitui non possint , nobis tum maxime , si nos salvos esse cupimus atque incolumes , provideamus. Qui
saluberrimum hoc consit tum neglexerunt, quantum in eo opis, quantum praesidii ad vitam sancte integreque ducendam contineretur , proprio ipsi experimento edocti sunt. Voluitant ii quidem , posteaquam proclives in vitia, atque adeo praecipites ferri coeperunt, se in pristinum statum revocare , & ad bonam , ut aiunt, frugem reverti ; sed partim rei dissicultate deterriti, partim prava consuetudine irretiti, partim pessimo sui similium exemplo confirmati in iis vitiis fere miserabiliter haeserunt, quae facile a principio aut vitare omnino , aut saltem ab iisdem non ita dissicili negotio emergere potuissent . Hoc ego immoderatioribus Criticis nostris evenisse si dixerim , non me aberasse longius a vero a bitrabor . Non enim dubito , quin etiam isti , cum lubricum Criticae genus primum ingressi sunt , m dubito, inquam , quin certos sibi constituerint fines ,
ultra quos non temere ac facile progrederentur . ve
298쪽
Acrio Nis II. LIBER IV. aps rum ne ipsi quidem in eo gradu, quem sibi ab initio
praestituerant , consistere procedente tempore potuerunt . inare a contempta, uti demonstravimus , venerandae Antiquitatis auctoritate , a repudiatis sanctorum Patrum testimoniis, a despecta vetustissimarum sanctissimarumque rerum Traditione, eo sensim devenerunt, quo ne ipsi fortasse quidem unquam se perventuros, ct vero prolapsuros cogitarunt. Hinc porro effectum est , ut superiorem intemperantiam nova semper ac maiori intemperantia cumulantes , mihi quoque novam uberioremque criminum copiam suppeditarint, unde acri rem in eos inquisitionem instituerem , eosque vehementius accusarem. Itaque non iam amplius de sublatis piis quibusdam Traditionibus, non de Oraculis Idolorum simulacris istorum iudicio abrogatis, non de vaticinationibus a Sibyllis abiudicatis , aliisque similibus Catholicae quidem Religioni aliquo modo , sed fortas Ietolerabili adversantibus opinionibus agemus; sed novae
res, ta eae multo sane graviores , quam quas hactenus persecuti sumus, agentur , ac plane huiusmodi, quae Catholicam ipsam Religionem propius attingunt , &hac ipsa de causa Catholicum quemque commovere acrius debent ac vehementius. Vos igitur me dilige ter attendite I quem non recuso quin sic in conseque tibus actionibus audiatis, ut, quo magis accusatio nostra progredietur , eo etiam maiora huius ipsius , quam accuse, intemperantiae documenta , & eiusdem quos
299쪽
asis D s PRAvo ARTIs CRITICre usudam quasi processus atque incrementa postuletis. II. Illud ad Catholicae Religionis singulare decus atque ornamentum non pertinere solum , sed ad ipsam etiam Catholicam Religionem spectare propius, nunquam non sanctis abundasse viris , qui rebus pra elare Ditis eximiisque virtutibus eandem mirum in modum illustrarunt, nemini non compertum est, Fl rentini . Horum nomina ritu a maioribus tradito saetis Fastis inscribuntur , iis arae dedicantur, excitantur delubra , eorumque non tam imagines ad venerandum publice exhibentur , quam virtutes Catholicis omnibus ad imitandum proponuntur. hi hoc apud nos jure sunt, nemini fas publica veneratione privare, quam eum semel legitime adepti fuerint , eadem perpetuo gaudere debent. Itaque colendi sunt, de non colendi solum, sed divina aspirante gratia etiam imitandi. Imitatores mei estote , Gentium Apostolus ad Cori
thios scriptum reliquit, sicut di ego christi. Primum
exemplar , & omnium certe quidem absolutissimum Christus est, in quod praecipue animum debemus i tendere , & unum conari in nobismetipsis, quantum possumus, exprimere. Verum ut hanc virtutum omnium absolutionem , quoad usque humana infirmitas patitur, assequamur, non dubium, quin plurimum prompositis etiam sanctorum virorum exemplis iuvemur . Id enim habent domestica praesertim exempla, ut ii dem incredibiliter non commoveamur solum , sed ad recte
300쪽
Aeetionis II. Lia ER I v. Es cte facta admotis veluti quibusdam calcaribus acriter
etiam vehementerque incitemur. Atque hoc praeciapuum Ecclesiae consilium est, semperque fuit , cum sanctos viros nobis ad venerandum proponit; nimirum , ut quos celebrare delectat, eosdem imitari non pigeat. III. Haec clara sunt atque perspicua , & apud omnes Catholicos rata ac definita. Quapropter hac de re nulla controversia esse debet, neque vero potest. Sed
Ars Critica, quae de rebus omnibus sibi iudicium sumpsit, de sanctis quoque viris cognoscendi potestatem usurpavit. o iure , qua facultate , quo exemplo squo more , nescis , Florentini ; sed tamen harum etiam
rerum sibi cognitionem artem criticam vindicasse ce tum est. Exorti sunt isti sacrorum Fastorum inspectores in primis acuti , A vero correctores animosi, quia re tam sancta manus cohibere non potuerunt. o
iure id praestiterint, iterum dico, nescire me. Sed nunc de iure non disputo, neque hoc istis obiicio , ne que in crimen voco ; quod unice in praesentia reprehendendum condemnandumque suscipio, illud est, quod hac ipsa in re plura singularis intemperantiae exempla constituere , suique similibus imitanda proponere ac
relinquere non dubitarunt. IV. Ne vero hoc a me accusatorie magss iactatum
in istos , quam vere dictum quisquam suspicetur , asse rantur in medium sacri ipsi Romanae Ecclesiae Fasti, in quibus, quemadmodum dixi, sanctorum virorum