장음표시 사용
111쪽
9 PAas L DIssERT. Lsummis Pontificibus Innocentio I. ZoZimo, Caelestino, Gela sio , nec non a SS. Hieronymo, Augustino , ejusque disci pulis ; & ad solas Scripturas provocabunt.
Nullum bonum salutare, periinens F conducens ad vitam reternam, fert vel haberi potes e gratia interioris aiutorio.
V. Robatur Imo. iis omnibus rationum momentis, quae Pau- L lo ante protulimus. Neque enim fides est magis bonum supernaturale, ad salutem aeternam pertinens, ac conducens, quam quodcunque aliud opus salutare. Ergo ad hoc non minus, quam ad illud necessarium erit interius gratiae divinae adjutorium. Prob. ado speciatim. Christus Dominus Joan. I 4. V. 6.
universaliter dicit, Ego sum via, O veritas, ta vira , nemo venit ad Patrem ius per me. Atqui per quodlibet opus ad salutem pertinens itur ad Patrem. Ergo illud fieri, & haberi non potest, nisi per Christum, ejusque gratiam. Rursus Joan. I s. v. s. sne me, inquit, nihil potesis facere. Loqui autem Christum de operibus ad salutem conducentibus, quod sine Christi gratia haberi non possint, ex ipso contextu liquet. Ibi namque seipsum comparat viti, & distipulos palmitibus ;qui, si in vera vite, Christo, manserint, multum fructum asserent : fructum utique salutis , qui manat a Christo , &quem a discipulis suis ipse requiriti Super quae S. Augustinus tract. 3I. in Joan. ait: Ne quisquam putaru, Iahem Parvum aliquem fructum posse a semeti o palmitem ferre , cum dixisset hic seri fructum multum, non ait: quia Me Parum, e multum sed, nihil potestis sacere. Sive ergo parum, sue
multum e illo feri non potes, e quo niihil feri Iores. Ouia
et parum attulerit Palmes, eum pumat agricola, ut Plus afferat e Diuitiam by Corale
112쪽
Ratio autem est, quia nulla creatura pollet naturali facultate, ut per se, seu Viribus suis elevetur ad gradum ordinis,Z naturae altioris. Ergo non potest viribus propriis, & absque divinae gratiae auxilio tendere ad finem supernaturalem, Cum igitur ad eum tendat per opera supernaturalia, non potest ea perficere, nisi gratia divina adjuvante. Alioquin, u. recte ratiocinatur Paulus ad Gal. a. v. a I. Si per legem Iustitia, id est, si homo potest per opera moralia legis ad justitiam tendere ; Ergo gratis Christus mortuus Vt r quia non aliam ob causam Christus est mortuus, nisi propter nostram justificatio-nhm. Adde, quod omne opus salutare vel est dispositio ad gratiam , vel est meritorium vitae aetcrnae. Sed homo non potest sacere opera, quae disponunt ad gratiam , sine gratia Spiritus S. moventis ; nec opera meritoria vitae aeternae sine gratia inhabitantis Spiritus Sancti , ut infra ostendetur. Ergo &c.
I. 'Bjiciunt Pelagiani, & Semipelagiani Imo Scripturae locis a nobis in Assertionis probationem adductis recte quitiem probari, necessariam esse exteriorem gratiam, revellationis scilicet, seu praedicationis Evangelii, sine qua fides haberi non potest ; quomodo enim credent fine praedicante 'non autem etiam probari , necessariam esse gratiam interi rem a qua excitetur ac moveatur asseetius ad credendum. Ergo. Re . Neg. ant. Quia Scripturae ad fidem, ejusque initium eam gratiam necessariam esse dicunt, quae oculos mentis interius aperiat, dum praedicator Evangelicus exterius auribus insonat ; quae exponat scripturae sensum ; quae cor lapideum auferat, & det cor carneum ; quae denique distincta omnino
113쪽
sa P Ans PRIMA. DIs SERT. Lutique interior est, diffusa nempe in cordibus per Spiritum
En Scripturae testimonial Ρsal. Ir8. David ad DTum ait,reMela oculos meos, co siderabo mirabilia de lege tua. Lucae 24. v. 44. Christus dicitur aperuisse Apostolis suis sensum Scripturarum : Tunc aperuit illis Iessum, ut intelligerent Script riis. Juxta graecum legitur aperuat eis mentem . quae loquendi ratio exprimit non tantum externam expositionem , sed vim etficacem Spiritus Sancti interius operantis, & mentem illa strantis. Quemadmodum aliis in locis DLus dicitur aurem aperire Isai. so. v. s. cum videlicet hominem ad audiendum verbum disponit. Quid enim prodest externa verbi praedicatio, aut signorum manifestatio, ns DLus det oculo ς ad videatim, D cor ad intelligendum. Deuter. 29. v. 4. Similiter TZec 36. v. a 6. dicit Deus: dabo vobis cor novum, Ospiritum n Num ponam in medito vesti, O auferam cor lapideum de carne vestra, b dabo vobis cor carneum , O spiritum meum ponam in medio vestri. Et Jer. 3I. v. 33. promittit se positurum in nobis leges suas, s in cordibus scripturum. Quid autem haea sibi volunt, nisi ut nobis per ea significetur, solius Spiritus S. interius moventis virtute, & divinae gratiae interioris beneficio, cor nostrum , antea durum & pertinax, docile fieri, &Ueritati cap ssendae idoneum. Denique exteriorem gratiam praedicationis ab interiore fidei gratia, quam ad credendum necessariam esse dicimus, expresse distinguit Apostolus I. ad Thessal. I. v. s. his verbis : Evangelinm nostrum non fuit ad Nos in sermone tantum, sed ty in virtute O in spiritu iuncto ;qui nimirum porgratiam suam interius movendo, ac inspiram do fecerat, ut Thessalonicenses fidem susciperent, & sula mam servarent. Hinc I. ad Cor. 3. v. . idem Λ κ,stolus ait:
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, se l qui incrementum dat DFus. VIL O0iciunt ado. alia S. Scripturae testimonia, & exempladi
114쪽
pla ,--quibus significari videtur, saltem initium salutis esse ab homine, & ejus meritum naturale praeire gratiae DEI, quae deinde illius intuitu a DTO praeparatur, atque consertur. Imo. Proverb. c. I 6. V. I. dicitur : hominis es praeparare
ado. Zachar. c. I. V. 4. Converrimini ad me, O ego convertar ad vos, dicit Dominus. 3Iio. Matth. Cap. Lo. U. o. is quamcunque civitatem, aut
Utulum intraveritis , interrogate , quis in ea dignus fit, uda mancte. 4ro. Apud eundem Matth. c. et s. v. rs. DEus distribuit talenta unicuique secundum propriam νIraulem. 3Io. Actor. c. Io. V. 4. Angelus ad Cornelium Centurio nem ait: orationes tuae, O eleemosnae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu DEI earum quippe intuitu missus ad cum fuit Petrus , qui Christum ipsi annuntiaret. 6to. Lucae I9. Zachaeus propter ardens desderium videndi JLSUM meruit audire : hodie salus domui huic fassa est. His Scripturae testimoniis & exemplis ostenditur, duo
ad salutem obtinendam requiri : unum ex parte voluntatis nostrae , nempe, ut praeparemus animam , ut convertam nos ad DEUM , ut eum quaeramus, ut oremus, velimu S ,de
sideremus saltem ἱ alterum vero ex parte Divinae gratiae , nempe , ut DEUS se convertat ad nos, ut se nobis manifestet, ut postulata exaudiat, id perficiat, quod volumus. Resp. Cum S. Augustino lib. de Gr. is lib. arbitr. iis Scripturae locis ita commendari liberum hominis arbitrium, ut non excludatur gratia : sicut, quando dicitur, Converre nos Domine ad te , D conferremur, ita commendatur gratia , ut non excludatur libera voluntatis cooperatio. Idem est Concilii Trid. sensus Sess. 6. C p. s. Ad cu us pleniorem intelligentiam, duplex distingu 'lleget gratiarum genus : aliae nem Pe sunt gratiae communes , & aliae speciales. Illae, posita
115쪽
elevatione humanae naturae ad finem supernaturalem &sne era DEI voluntate de omnium hominum salute , dantur omnibus& debentur , quia sunt media salutis necessaria , & sussicientia Gratiae autem speciales nulli debentur , quia non sunt media absolute necessaria ad finem : quare DEUS dat illas, aut non dat, quibus vult , & quando vult. Attamen DEUS , cujus suavissima & ordinatissima est providentia , has etiam gratias iis confert, qui communibus bene utuntur , & qui iis adjuti faciunt quod possunt , & petunt quod non possunt. Communibus itaque gratiis nos DEUS praevenit, earumque ope posimulus praeparare animam, DLUM quaerere , orare , come
tere nos ad DEUM, saltem per pium justificationis desiderium Sed ut ad singula, quae objecta sunt, respondeatur.
Ad Imum. dico eum S. Thoma I. a. q. IO9. art. 6. ad 4.
Hominis est praeparare animam , quia hoc facit per liberum ambitrium ; sed ramen hoc non facit sine aureicio DEI moventis , D ad se attrahenIiS. Ad adum- Jubemur converti ad DEUM , non per solas
naturae vires , sed libere cooperando gratiae 'praevenienti, ut egregie exponitur a Concit. Trid. loco mox cit. Eodem modo intelligendum est illud lib. a. Paralip. c. I s. V. a. SL quae-
feritis Dominum , invenietis . & illud Isai. c. 3o. V. 18. expectat Dominus , ut misereatur Nesri. Ad alium. Si verba illa hunc sensum iaciant: interrogate, quis dignus sit, cui annuntietur Evangelium , dicendum est, hanc praeciam dispositionem esse a gratia, non a solo naturali merito. Sed alii ea sic explicant: interrogate , quis vestro dignus sit hospitio propter bonam famam, honestam ubvendi rationem , & hospitalitatis studium. Ad Mum. Resp. cum Naidonato in hunc locum Matthaei, verba illa, uiuculique fecundum propriam virtvtem , dict- esse
a Christo, non ad significandam Diu oeectemiam in distributione gratiarum , sed ad declarandum, quod fides, gratiae
116쪽
excoli, augerique debeant. Alii aliter explicant, & per talenta intelligunt, non gratias actuales interiores , sed illas, quae dicuntur gratis datae, quae nimirum dantur magis ad aliorum , quam ad recipientis utilitatem & salutem : quales sunt, gratia sanitatum , operatio miraculorum , prophetia, discretio spirituum , & caeterae, quas recenset Apostolus Ima. ad Cor. Cap. I a. quae quidem gratiae ut plurimum illis impertiuntur, qui magis idonei sunt ii dem muneribus cum uberiore fructu exercendis, uricuique fecundum propriam Nirtutem. Ad stum, & 6rum. Cornelius non sine asiqua Me donabar D orabat, inquit S. Augustinus Lib. de praedes. Sana. c. . fide stilicet inchoata , quae ut persecta evaderet, missus ad eum fuit S. Petrus, a quo in fide in maretur. Unde S. D ctor concludit, id etiam, quod , antequam in Christum crederet, bene operatus est, DEO dandum esse. Idem dicendum de Z: chaeo , cu us fides & ardens desiderium videndi JESUM suit divinae largitatis donum , ut declarat Concit. Arausicanum II. Can. 25. Man Missime credendam es, quod
.llius latronis, quem Dominus ad Paradis patriam evocavit, is Cornelii Centurionis , ad quem Angelus Domini missus est. D Zachaei, qui iesum Dominum suscipere meruit , illa tam admirabilis fris non fuit de natura , Ied dii ina largitaris d
VIII. Instant: Complures fuisse ex Patribus Λugustino antiquioribus, praesertino Graecis, quorum ea unanimis erat sententia, hominis esse incipere, ac tum laudabilibus liberi a bitrii conatibus DEUM gratiam suam conferre. Longum hic soret singulorum verba, ac istentias recitare e sontes, ac d ctrinae ipsorum capiti indicasse suffciet. Ita nempe docuisse videntur S. Iustinus Apol. r. & a. S. Iraeneus L. 4. c. 37. Clemens Alexandrinus L. I. Stromatum. S. Chrysostomus H mil.
117쪽
nique S. Hilarius L. 8. de Trinitate um. Ia. Quibus in locis laudati Patres expresse habent , gratiam bona voluntato praeveniri ; gratiam posteriorem , bonam vero voluntatem priorem esse , quae cinlestem provocet, ac mereatur gratiam; DEUM subsequente sua gratia pios ac naturales hominis con tus juvare. Inde certe natae sunt Semipelagianorum quaerelae adversus S. Augustinum, quod nimirum is ab Antiquorum Ecclesiae Patrum doctrina recessisse videretur.
Resp. Si quae a laudatis Patribus paulo durius dicta vidcantur circa gratiae praevenientis necessitatem , considerat
dum est , eos tunc disputasse adversus Marcionitas, & Manichaeos , atque in hoc potissimum laborasse , ut contra haereticos illos liberum hominis vindicarent arbitrium , illaesis nihilominus Divinae gratiae juribus: tunc enim securius loquebantur , cum nondum exorta fuisset Pelagiana haeresis, nullumque haberent gratiae divinae hostem. Ita nempe illos excusat ipse S. Augustinus Lib. de Praedes. SS. c. I 4. num. a . mid opus est, inquit, ut eorum scrutemur opuscula , qui priusquam i ita haeresis oriretur , non habuerunt necessitatem , in hac diffcili adsolvendum quaestione versari ' quod procul dubio facerent , s refρOndere talibus cogerentur. Unde fassum est, ut
de gratia DEI quid sentirent, breviser quibusdam Scriptorum
suorum locis, O transumer attingerent. Caeterum ex laudatorum Patrum operibus, ac ipsis etiam objectis & citatis locis , si totus ac integer eorum contextus accipiatur, & rite expendatur , constat abunde, eos non aliter do necesssitate gratiae
sensisse , ac deinde sensit Augustinus , omnesque semper CD tholici professi sunt. IX. Obula. atio. Si gratia simplicitor necessaria foret ad operandum salutariter, integra non staret humani arbitrii libertas. Frustra enim DEUS dedisset homini arbitrii potestatem , quam implere non posset, nisi ab ipso semper adjuvetur. Ergo. Reo.
118쪽
Resp. cum S. Augustino, per gratiam confirmari potius, quam lolli libertatem. Sicut enim , inquit L. do Spir. & Lit. c. go. lex per sdem, sic liberum arbitrium per gratiam non evaeuatur , sed sabilitur. Cujus rationem ibidem reddit ; quia nempe gratia sanat voluntatem , qua Iustria libere diligatur. Et c. sequenti : cum potesas datur, non necessitas utique imponitur. Quod pluribus aliis locis uberius probat cx illis Christi verbis Joan. 8. Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.
X. c Uanquam Pelagianorum, & Semipelagianorum capita- lis error circa gratiae necessitatem in eo fuerit, ut ex hactenus dieitis abunde constat, quod illi dicerent , posse hominem solis arbitrii viribus gratiam a DEO promereri, quae ad bonum non quidem simpliciter , sed iacilius operandum necessaria foret : hi vero ad gratiam fidei pervenire hominem posse assererent per quosdam pios naturae conatus, &bonum voluntatis affectum in fidem suscipiendam. Non desuere tamen etiam inter Catholicos Theologi , ut refert Estius in a. Sentenr. Distinet. 26. paragr. 34. qui absque erroris suspicione dici posse existimabant, necessariam simpliciter non esse homini gratiam ad se praeparandum ad gratiam, seu quod idem est, hominem solis naturae viribus posse aliquomodo se disponere ad recipiendam primam gratiam actualem; quatenus nempe per opera moraliter bona ex merito, non de condigno ex justitia, sed de congruo ex quadam decenti3 eamdem sibi conciliaret, eoque Pacto se ad illam praepararet: vel Certe quatenus se disponeret mere negative, ita vitam suam ex recta ratione instituendo, ut omnem removeat obicem gra- tiae recipiendae ; sicque DKus ex benignitate quidem , ac liberalitate, cui se tamen obstriditam voluit certa lege ac decreto, tali homini gratiam largiretur ; non quod illa opera rati
119쪽
vel occasio, qua movetur ad gratiam liberaliter con rendam;
juxta quem sensum intelligi etiam debeat axioma illud Theologicum : facienti quod efὶ in se, DEus non denegat gratiam. Ita sensitis, ait Estius, Durandum, Scotum, Gabrielem, Thomam Argentinensem in hanc Distina. Altissiodorensem in jumma Lib. I. c. I s. q. 3. Atlansum a Castro Lib. a. de segesti nati c. I XI. Contra quos secundum receptam magis , tutioremque Theologorum sententiam dicendum videtur, non posse hominem se ullo pacto praeparare, atque disponere ad gratiam sine gratia. Praeparatio namque & dispositio ad gratiam actualem recipiendam est aliquid ad salutem pertinens. Atqui homo nihil potest solis naturae viribus , quod ad salutem quoquo modo perti neat , ut probatum est. Ergo &C. Deinde, eatenus pollet homo solis naturae viribus aliqua ratione sese disponere ad recipiendam gratiam actualem , quatenus iis solis posset sacere aliquid, quod DTum ex decentia , & congruitate quadam im duceret ad largiendam gratiam actualem. Atqui ex Patribus, o Conciliis, homo nihil tale potest et cum enim Patres, & Comellia contra Pelagianos , & Semipelagianos docent, gratiam actualem non secundum merita nostra dari ; intelligunt, nubium opus a nobis ex solis arbitrii viribus fieri posse, cujus imtuitu, etiam ex decentia, & congruitate tantum, DLus nobis gratiae suae auxilia largiatur. Denique dicere , propter naturalia opera moraliter bona , quibus insit ratio meriti etiam 'stium de congruo, gratiam a DΕΟ concedis est funditus eve tere essentiam gratiae, quae plane gratuita est, nullisque operibus naturae debita. Nam Apostolus ad Rom. 3. v. 2O. e operibus, inquit, legis non jusscatur omnis caro. Et V. 24.ju ficati gratis per gratiam ipsus. Rursus c. 4. V. a. 3. &4. δε Abraham eκ operibus jusificarus es, habet gloriam , sed non apud DEum &c. Ad Sphesios a. v. 8. gratia esis
120쪽
salvati per Issiem , O hoc non se vobis: DEI enim donuinoes; non e- operibus, ne quis glorietur. XII. Erustra reponitur , in eo explicandi modo nullum: admitti meritum ne quidem de congruo, sed tantum homine migratiae recipiendae obicem removere , ejusque dispositionem se habere per modum conditionis, qua posita, dabitur gratia pnon posita , non dabitur. Nam contra est ; quod sic. non nisi vocetenus recedatur ae sentcntia Semipelagianorum, qui profecto facile consensissent, initium fidei , ad quod volebant vires arbitrii lassicere, dici meram conditionem, qua posta da. retur : qua non posta, non daretur grati aia Accedit, quod si ita esset, adhuc donatio gratiae non fieret sine onere , dc ita non esset mere gratuita ; sed supponeret aliquid operis. ex parte. hominis. Namque juxta illum explicandi modum, DLus fidem veluti obstrinxit suam, ut homini facienti , quod in se est,.solis naturae viribus, atque omnem gratiae obicem remoUenti conserret gratiam ; quod certe significat, esse aliquid ex parte hominis, cujus intuitu gratia conferretur. Non potest autem. aliud intelligi, quam aliquid, quod meriti rationem habeat, saltem secundum generalem ipsus significationem. Pugnant vero haec duo inter se, DEum gratiam homini conserre ex pura liberalitate ac misericordia, & ideo homini gratiam dare , quia facit, quod in se ost: semper enim ex parte hominis: est aliquid, quod DEum ex certa lege moveat ad conseremdam gratiam ; quo posto, gratia amplius non est gratia, quia pure gratuita non ςst ; nec stat illud Apostoli ad Romia c. xx..s autem gratia, Iam non eκ operibuS alioquin graria Iam nom
Igitur opera moralia solis naturae viribus elicita nec habent rationem meriti ne quidem de congruo respectu gratiae: nec DTO sunt motivum , causa, occaso, vel conditio, qua DLus ex certa lege, pacto, aut decreto ad gratiam conserendam moveatur: adeoque homo solis naturae viribus nullo mo-
