Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

roo PARs PRIMA. DIssERT. I. do nec proxime , nec remote , nec positive , nec negative, potest se disponere ad recipiendam gratiam, neque ulla ratione praeparare ad gratiam sine gratia. Unde patet axiomatis

illius Theologici, facienti , quod in se es, DEUS non denegat gratiam , hunc sensum esse : sacienti , quod in se est , gratiae

praevenienti consentiendo & cooperando, DEUS majorem ac uberiorem non denegat gratiam , sive habitualis illa sit ac Sanctificans, sive actualis & operans. Sic certe axioma istud exponit S. Thomas I. a. Q. Io 9. Artic. 6. ad a. Dicendum

quod nihil homo potes , nisi a DEo moveatur , secundum iblud Joan. I s. sine me nihil potestis facere. Et ideo cum dicitur homo facere quod in se es, dicitur hoc esse in potesare hominis , secundum quod es motus a DEO.

CAPUT II.

Utrum etiam ad sonum morale naturalis ordinis necessaria sit gratia p

I. onum morale naturalis ordinis diximus esse illud , cui naturalis quaedam inest honestas ac rectitudo, seu quod ex recto rationis dictamine procedit, quin ullam habeat cum salute supernaturalis ordinis proportionem, aut ad vitam aeternam pertineat. Naturalis dejusmodi bonitas ex tribus consurgit , objecto nimirum conveniente , debitis circumstantiis ,& sine honesto ; quae tria postunt solo lumine naturali Cingnosci, & in eodem conjungi actu seu opere per solum i natae libertatis usum cum DTI concursu , quem ut Causa prima & generalis subministrat , ad exigenti , ut aiunt , Causarum secundarum. Hi sunt actus , qui dicuntur Theologice indifferentes ; eo quod de se & suamet natura neque a salute aeterna avertant ; neque ullo sensu sint meritorii vel Vitae aeternae, vel gratiae ad vitam aeternam ὁ nec ullam vim

122쪽

SEccr Io Π. CAPUT II. Iorvam habeant impetrandi gratiam , nec ad eam disponant; vel causa sint, cur gratia a DKo conseratur, ut ostendimus h ctenus adversus Polagianos & Semipelagianos. De hujust modi itaque actibus & operibus praesens versatur quaestio :Utrum videlicet in hoc statu naturae lapsae, de quo unice hic nobis est sermo, solis naturae viribus perfici ab homine possint; an vero etiam ad assiis illos supernaturale aliquod adjutorium , & interior gratia requiratur. Quod ut dilucide

pertractetur , quae certa sunt, aut sere in consesso , ab iis, quae in contentionem veniunt, sunt antea secernenda. i n. Atque illud inprimis inter Doctores utcunque convenit , hominem in statu naturae lapsae bonum quodcunque

morale naturalis ordinis operari, atque adeo universa naturae praecepta observare , totamque naturalem leSem implere nequaquam posse. Etenim , quamvis liberum hominis arbitrium per peccatum Adami extinctum penitus non sit ; viribus

tamen adeo attenuatum ac infirmatum esse , ut praeceptis omnibus moralibus , quorum nonnulla ardua admodum

sunt ac difficilia , observandis nequaquam par esse Videatur, praesertim cum tot graves undequaque urgeant tentationes , quibus superandis natura sola non sussicit , ipsis Sacris litteris manifeste docemur. Nam ad Rom. 8. V. 3. eXpresse

habetur : quod impossibile erat Legi , in quo in mabatur per carnem , DEUS stium fui mist in I militudinem carnis se

cati , υ de peccato damnavit peceatum in carne , ut Iussca'sio legis impleretur in nobis. Quo loco Apostolus aperte docet , impossibilem fuisse homini lapso legis observantiam absique gratia DEI; idque propter carnis infirmitatem , quia natura per peccatum vulnerata erat: & ideo missum fuisse h ilium DSI, ut per ipsum possibile fieret, quod alioquin imposesbile suerat. Neque dubium esse potest , quin loquatur Apostolus de praeceptis naturalibus , cum speciatim disserat de praecepto , Non concup/sces. Lex certe illa , qua DTum, ut N a au-

123쪽

PARs PRIMA. DIssERT L authorem naturae super omnia diligere jubemur , moralis est& naturalis, quemadmodum & praeceptum resistendi concupiscentiae illicienti ad peccata contra legem naturae. Quis vero solis viribus suis , nulloque DCΙ suffultus adjutorio, praecepta haec, quae tum ex objecto; tum ex circumstantiis dissicultatem plurimam patiuntur , se observare posse considat ΤQuid namque arduum magis, & supra hominem positum , quam ut DRum super omnia diligat, sibi ipsi jugiter renum ti et, & bellum perpetuo cupiditatibus suis inserat Τ Necessariam sibi profecto ad id Divinam gratiam laicatur est necesse , sine qua universam legem , ejuSque praecepta omnia impleri, atque observari posse , non nisi temere quis asserat. III. Eo proinde revocatur sere omnis ac recidit quaestio inter Scholasticos agitata : Utrum homo, Christi adjutorio destitutus , sibique soli relictus, non universam quidem naturae legem , sed quaedam dumtaxat, laciliora saltem ejusdem praecepta observare , seu bonum aliquod morale natura

lis ordinis velle , ac sacere possit 8Sunt , qui ad hujus generis opera gratiam sanctificantem exigunt; quae sententia tribuitur Michaeli Bajo. Alii fidem Christianam ad quodcunque bonum opus requirunt; in qua opinione videtur suisse Cornelius Iansenius , ut sequenti capite videbimus , ubi opinionem utramque tanquam in fide

erroneam rejiciemus.

Ex orthodoxis vero , quorum dumtaxat opiniones excutimus in praesenti , duae hic sunt inter se contrariae , pugnantesque sententiae. Alii generalem DTI concursum sum cere existimant, , adeo , ut quamus homo lapsus quodlibet indi- 'scriminati m. bonum morale operari nequeat , adeoque nec universa legis naturae praecepta implere sine speciali auxilio gratiae ; aliquod tamen ejusmodi opus saltem facile , & cum nulla gravis pulsat tentatio , absque gratiae illius adjutorio sacere possit. Adit econtra ad omne omnino opus bonum moe

124쪽

SMTIO II. ' CAPUT II. 4o3rale eliciendum requirunt gratiam actualem theologicam , collatam ex moritis .Christi. Inter quos tamen Gabriel Va-sques in I. a. S. Thomae Disput. I9 o. ubi prolixe quaestionem praesentem versat , duplex distinguit auxilii genus: unum o dinis supernaturalis , quale ad opera virtutum insularum est necessarium , alterum ordinis naturalis, quod nempe per causas naturales aeterna DTI per Christum . misericordia nobis praeparatur, ita singulari DEI protectione ac providentia positum,

qua removentur peccandi occasiones, ardor concupiscentiae minuitur, subtrahuntur externa objecta & exempla, quibus ad marim incitamur ; alia Vero proponuntur, quibuS amor virtutis accenditur. Primi generis auxilium neccssarium esse ait ad quodcunque opus virtutum insularum alterum vero ad copus morale , quod sit ex omni parte bonum etique hon

sum. Et quamvis auxilium istud sit ordinis naturalis ; gratuitum tamen est, & vere gratiae donum , quia ex meritis Christi ultro concessiim a DEO, res omnes liberaliter in bo-

.num nostrum ita . dinante 3 cum tamen eaS alio modo , quo nempe nos in malum consensi iros norat, regere & instituere

potuisset , absque injuria nostra , & creationis ac consere tionis dono integro permanente. IV. In qua quidem Controversa dirimenda , si aliqua moderatione uti liceat , & mediam quamdam inter oppositas viam tenere, forsan haud improbabiliter dici poterit : hominem lapssim per solas naturae vires bonum morale essicere quidem posse ; eum tamen a DTO in hoc nostro statu institutum esse providentiae ordinem , ut eX gratia praeveniente fiant illi omnes actus boni, qui alioquin fierent ex naturali iacultate atque adeo , quamvis possit homo absque gratia aliquid boni naturalis operari , re ipsa tamen nihil e lus modi absque gratia operetur. Quo posito, auxilium gratiae actualis necessarium erit ad quodcunque opus , non

propter dissicultatem iptas operis , quae si supra natu-

125쪽

xo 4 PARS PRIMA. DI&sERT. Lxae vires , sed propter ordinationem DEI liberam , qui cum in Christo misereri omnium voluerit , & omnes restituere in adoptionem Divinam , nisi ipsi obstiterint; voluit simul omnes

actus moraliter bonos aliquid ad hunc finem conferre. Unde amnitas quaedam exurgit operum moraliter bonorum cum

ipsa salute , non quidem ipsis operibus indita , sed mere extrinseca & accidentalis, ex libera nempe DRI miserentis ordinatione. Et sane ut dicatur DEUS velle sincere salutem omnium hominum etiam infidelium , qui nunquam de Chri- Ito audierunt, necesse est, ut intelligatur amnitas quaedam inter observationem legis naturalis, & gratiam fidei , quam o, tinerent illi , si legem naturalem observarent. Riusmodi quidem legis observantia, atque actus moraliter boni nihil possunt condinccre ad salutem per viam meriti, aut dispostionis possiva; attamen , DEO sc ordinante , conducunt ad salutem per rem tionem obicis, & gravium impedimentorum. Quaecunque amtem assinitas cum salute aeterna etiam remota & indirecta, nobis videtur non esse , nisi a gratia , ut ad finem superioris Capitis ostendimus ; & ita statuendum arbitramur contra Semipelagianos , ut ab eorum errore, quam longissime fieri potest, recedamus. Sit igitur

Gratia actualis interior per ciristum non es simpliciter neces, sarta ad exercendos asus moraliter bonos in se O absolute spessatoS. V. DROIatur Imo ex censura Romana a . Prop. Baianae est Liberum arbitrium sine adjutorio DEI non nis ad pec- eandum valet. Si namque summi Ρontifices eos damnant, qui asserunt, liberum arbitrium sine adjutorio DEI non nisi ad pec-Candum valere ; ergo supponunt ipsum sine adiutorio DEI aliquid posse, quod non sit peccatum : hoc est, aliquod opus ex

126쪽

llos obiecto ae fine bonum & honestum ς squidem inter opus --τάle bonum vel malum non datur medium , praesertim in opinione adversa, quae nullos agnoscit actus indifferentes in individuo. Igitur ex dictae propolitionis censura istud necessario sequi videtur, liberum arbitrium posse sine speciali adjutorio Dra albquod opus bonum morale perficere. Prob. ado authoritate S. Augustini: non inque adeo, immit ille Lib. de spir. S liti. c. 28. num. 48. in anima humana imago DEI terrenorum assessuum labe derrita es, ut nulla in

ea velut fineamenta extrema remanserrm. Et Enarratione in Hal. s . n. I. sic loquitur : manuformatoris nosti in eordibus

stris veritasAripsit. quod tibi fieri non vis , alteri ne lac Tis. Hoc V antequam leκ daretur , nemo ignorare permissus es, ut esses, unde Iudicarentur etiam ii, quibuta lex non esset δε- ra. Quibus verbis significat S. Doctor , non ita extinctum esse in homine lapso quemlibet boni rectique amorem, quin sola duce natura possin aliquod bonum opus morale perficere. Magistro suo assentitur discipulus S. Prosper carmine de Pr

videntia e r a

Ite ipse in vesne perarerita mentis, O larus Incisos apices, ac scripta volumina cordis Insipicite, D senitam vobiscum agnoscire legem. Nam quis eru, modo non Ucus agri , aut belDa ponti, Qui vitiis adeo flos de Oblectetur apertis ,

Ut quod Uit, velit ipse pari ' mendacia fallax,

Furta rapaκ , furiosum atrox , homicida cruentum Damar, V in murchum gladios distring t adulter. VII. Prob. 3tio. ratione. Si reparata Mn suisset a Christo natura humana, homo absque gratia Christi potuisses suis solis viribus emcere aliquid boni naturalis , aut saltem sibi accersere auxilium ad observanda legis naturalis praecepta necessarium : nam tunc etiam homo obstrictus suisset praecepto ad

127쪽

xo6 PARs PRIMA. DIss Ra T. Lprorimoinjuriam &c. Nemo autem praecepto obligari potest ad impollibilia. Ergo natura humana sola , solisque suis viribus valet aliquid boni moralis praestare. Deinde, voluntas hum na gratiae auxilio destituta, vel gravitate tentationis, operisque dissicultate determinaretur ad violandum praeceptum, vel ipsa sese libere determinaret 7 Si primum g ergo non est imuinsece libera. Si secundum ; ergo potest viribus suis temtationem vincere, dissicultatem superare, & praeceptum o

servare.

VIII. Oppon. Concilium Λmusc. n. Can. aru Nemo habet de suo, m e peccatum , O mendacium. Quae sententia est etiam SL Augustini, & Prosperi. Ille namque, ut plura alia loca taceantur , Lib. I. ad Bonifacium sic ait : Non pinees homo bo id assiquid velle, rus aiuvetur ab eo, qui malum non potest vel e. Et Lib. de Correpti υ Gr. c. II. liberum a bitrium ad malum incit, ad bonum autem nihil est, ni I aiuvetur ab omnipotenti Bono. S. Prosper vero Carmine de Imgratis ita canit: -

- ramum nocet error,

Ut juvet errare, o veteris contagia morbi Tum blande obrepunae, ut quo languetur, ameἱur.

Quibus verbis significatur, tantam esse hominis ad malum pro- Pensionem , ut id, quod sensus magis assicit, atque delectat, id judicet convenientius r quo igitur honesti amor vincat, necesse est, ut affectio alia DEI beneficio homini conseratur. Ergo nudum hominis arbitrium non potest nisi peccare, & ad Dmnes cujuscunque ordinis aetiis bonos gratia per Christum est simpliciter neces3ria. Resp. Meg. Ex definitione Concilii Mausic. sequitur fortasse, neminem sine gratia in hoc statu nostro quidquam

boni etiam naturalis sacere, quod ultro concedimus. Nam

Paulo post statuemus , hominem indigere auxilio gratiae per Christum etiam ad actus moraliter bonos, non quod intrin

seca Diuiti Ni by Corale

128쪽

Sac TIO IL CAPυT II. Io stea operis difficultas naturalem liberi arbitrii potestatem excedat , sed quod DEus libera ordinatione actus illos nolit esse ad salutem prorsus inutiles, atque adeo Voluntatem elevet ad operandum modo saluti proportionato in iis circumstantiis, ubi ageret caeteroquin modo naturali honestati consentaneo. Non vero sequitur , quod volunt Adversarii , liberum arbitrium non posse in hoc statu nostro, nisi peccare; quod nempe amissa sit libertas ad omne bonum, vel quod fictilia sit distinctio

honi naturalis: & supereaturalis. Caeterum tam Concilii, quam SS. Augustini, & Prosperi verba in eo sensu accipi debent, qui oppositus est sensui doctrinae Pelagianorum , & Semipelagianorum, contra quos &Concilium, & laudati duo Patres iis locis locuti sunt et videlicet hominem sibi relictum nihil posse in ordino ad salutem,

nisi ab ea per peccatum recedere : bonum proinde morale s lis factum naturae viribus nullam habere cum salute seu obtinenda , seu amittenda amnitatem ; per illud hominem nec accedere ad salutem, nec ab ea recedere. Igitur si satu mus, quod verum est, hominem non posse solis naturae viri bus operari quidquam salutare , manifestum erit, eum nihil posse relate ad salutem, nisi ab ea recedere per peccatum. Atque hoc unum est, quod & Concilium Mausic. & Patres docent contra haereticos arbitrantes, liberum arbitrium absque gratia valere ad promovendam, & perficiendam, aut saltem inchoandam salutem, non secus, atque ad eam amittendam.

IX. Inst. Si homo potest solis naturae viribus aliquod opus moraliter bonum sacere , sequitur, remansisse in homine post Adae peccatum quaedam virtutum semina. Sequela haec S mipelagiana est. Ergo & id, unde deducitur. Reis. D L mai sequitur, remansisse quaedam virtutum semina, intelligendo per semina virtutum rectae rationis Immen , licet extenuatum ; & naturalem ad prosequendum hon tam , & inhonestum aversandum , voluntatis propensionem,

O a licet

129쪽

1o8 licet infirmatam ; qui sensus minime Senipelagianus est. Core. mo. secus , Neg. mo. Semipelagiani per semina illa virtutum , quae contendebant in homine remansisse post peccatum Adae, intelligebant salutares cogitationes , & desideria , ex solo vigore naturae orta , quibus , secundum illos , homo ad recipiendam DLI gratiam disponitur. Quod nos fieri posse constanter negamus ue solumque asserimus, non omnino extimetiam penitus per peccatum Adae in ejus Posteris rationis limen , & liberum arbitrium , neque plane obliteratum quem. libet boni rectique amorem , illius scilicet, qui cum natura ipsa proportionem quandam & affinitatem habet. Quemadmodum , inquit Lmus in a. dist. 4I. paragr. 3. non ita ren bris ignorantiae e crinaum est lumen mentis humana, quin de

multis rebus sane reaeque judicet . ita non sc vitiorum labefac- data est mens hominis, ut omnis scintilla boni , O naruratis assectus e tinctus si, ac non inurdum inrer innumera licet v, ta vitia emicet , appareatque, υ per actiones quasdam sese

Saltem , inquies , poterit homo in se ipso, & viribus suis gloriari, si possit aliquid boni solis sus viribus emcere. Rθ. poterit in se ipso gloriari, id est, poterit viribus

suis tribaere opus , quod est ex natura , Conc. poterit gloriari dE illo opere bono , nec illud referre ad DTUM auctorem naturae , Primamque ac praecipuam omnis boni originem , &ultimum finem, Neg. Tribuere naturae id, quod ei a supremo rerum omnium authore datum est, nec superbam arguit prae sumptionem , nec supremo DLI dominio quidquam derogat. Reliqua , quae hic objici possent, sequenti capite , ubi eadem pene recurret dissicultas , commodius resolvemus.

130쪽

ASSERTIO SECUNDA.

In He Statu naturae lapsa ac reparata nulli sunt actus mor liter bonii Me praevendente gratia interiore. X. DRob. Imo. Ex Scripturis, Patribus, & Conciliis , quaec generatim , & sino discrimine omnia opera bona diWinde gratiae adscribunt. Quo praesertim pertinet illud Apostoli a. ad Cor. 3. V. s. Non quod susscientes Mus cogitare asiquid a

nobis, quin ex nobis, sed sudicientia nostra in DEO es. Et

illud Joann. Is.v. s. sne me niti potesis facere. Similiter Concit. Ara canum II. Divini muneris es, inquit,o cum resecogitamus, V pedes noseros a fasstare o inuinitia continemus quoties enim bona agimus , DEUS in nobis , atque nob cum , ut Oper

mur , operatur. Et Can. Ia.fquid homo habet veritatis atque

sinitiae , ab illo fonte es , quem debemus fatire in hac eremo

In eundem sensum loquitur S. Augustinus, & S. Prosper pluribus in locis, a nobis sparsim & hinc inde adductis , quae proinde

videre & colligere juverit, ne hic ea repetere cogamur. Et quamvis haec omnia communiter accipiantur de operibus ad salutem pertinentibus; quia tamen generatim & sine discrimine dicta sunt, id saltem nobis probare videntur, omnia omnis opera moraliter bona in hoc statu nostro esse quadam ratione

ad salutem utilia, & ex libera DTI institutione ad hunc finem ordinari, atque adeo non fieri absque gratia DTI actuali interiore per Christum data. XI. Prob. ado ratione Theologica. Supponimus hic , quod suo loco etiam firmabimus, DLUΜ velle sincere salviem omniure adultorum , & ipsis dare media salutis necessaria &lassicientia. Hoc posito , infideles , saltem negativi, ii videlicet , qui nunquam audiverunt de Christo , ad ipsam perseni rent fidei gratiam , & ad salutem , nisi gratiae sibi destinat obicem ponerent. Ergo ipsa obicis remotio habet amnita- Ο a tem

SEARCH

MENU NAVIGATION